장음표시 사용
31쪽
CAPITUM INDEX.is De instrumento reseruend), H- nais tura, Uoeciebuου, 2 quo genere Lu-
reconsulti psissimum tantur. i6 De Uu horum instrumentorum, ει quomodo disistina his utantur. II Ius Ciuile non minus quam alias lanω methodo riceriposse. 18 Confutatio argumentorum,quib-
32쪽
cipiorum Iuris liber primus. Ρ R AE F Α Τ I O.
to, ingenii dc doctrinae princeps, recte& sapienter dicere solitus est , ordinem esse anima quandoquidem existimabat, in hac uniuersitate nihil effici ponse,nihilque eonferuari,sine artifici osa quadam & admiranda rerum omnium constructione, quaecum sensibus . tum mente perciperentur: & proinde eo sublato,rursus interire , neque secus ac caetera animalia, cum Vita priuantur,prorsus exti nMi atque corrumpi. Quod quam veredimimede intelligi potest, si quis non llim in ea quae a natura fiunt, sed etiam quae ab arte. di omnino a nobis agutur, animum intenis derit. Ac prixum quidem, si huius uniis uersae machinae ornatum structuramque,
33쪽
aqua mundum piisti nominauere, sensu qpercipere . atque adeo ratione cognoscere conetur j nueniet hercle ipsius partes, concordi quadam amicitia, & mutua charita- te coniunctas, ita sese inuicem complecti, ut dissolui nullo modo queant, nisi ab eo- . dema quo sunt coli gatae:tantaq, arte cO diras esse,& admirando ordine distribut is, collocatasque,ac specie, figura,omnium. motuum harmonia,&quadam ornatas,Vt nulla pars huiusce genetis redu- ldans aut disiciens possit reperiri: atque id- eore , easdem semper occupare sedes,eadern ι retinete Efficia, itidem fuiHi actionibus, undem denique,ad quen tura factae sunt, motum seruare &exer ere.Neque vero scientiae dc disciplinae artesque uniuersae aliud i syrofiwntur aut explicant, quam pruden- i illimum in producendis eiusdem naturae rebus conisilium, infinitamque omnib. iiis sitam vi ac potestatem, que coniuncta sit cum egre i a quadam dispositione , aptam M admiranda partium copositione, in con- isetuandisii idem, miram prouidentiam de
34쪽
turmars imitatur, fingendo is exprimendo
fructuram,uexumg rebin natura eonstantia
ι insitum. Eadem dicenda sunt de actionibus vitae cum publicis,tum priuatis: quae sintillo iudicio, nulloque rerum, personariim,locorum & temporii habito delectu,a nobis suscipiantur,reprehensionesarem n potant. Exquo fit, ut non sapientissimus inter eaeteros sed di prudentissimus esse iudicetur is, qui rerum omnium, quae vel seapte vi constant,vel a nobis gerunturdi aguntur,ordinem,quoad eius fieri liere. notare potest,ac planὸ animaduerteretquis doquidem eognitionem omnem, siue ne
cessaria illa sit, siue prέ abilis, nihil aliud
esse constet, quam consentientem cum intelleau rerum conformationem , & quendam ut sic dixerim )cosensum atque eo uenientiam:atque idcirco tum demum res omnes recte se cognoscere Vnum quenque arbitrari,clim vel ipsarum copositionem.si ex partibus sint conflatae, Vel cum caeteris' rerum generib. connexum,siquidem similices sint&uniformes. diligenter didic
riti rursusque nil certi aut veri comprehcn-
dere,qui eadem h c ignoret, reru mque se
35쪽
riem di ordinem, aut naturae bonitatria inaneae disciplina non sit assecutus. Qua- p tersaepenumero mihi cogitanti , quid esset,quod nostrae aetatis homines, in pulcheriimo facillimoque Iuris civilis studi
tam infeliciter versarentur;tadem diligentius rem intuenti ratio ipsa in hanc potita simum me sententiam duxit, ut nullam a liain huius mali causam esse arbitrare' qu*m quod erudite quondam, & ordinatu ab antiquis Iureconsultis tradita Iurispru, dentia, in obscuram , consuam , incondistam . ac pene ridiculam barbariem incidiGset, ut iam ex semmis philosephis,pruden tissmisque hominibus, aut nulli sint, aut certe hae nostra tempestate paucissimi, qui explosii tandem inueterata illa institia, ad inLuradam huius disciplinae dignitatem. pro viribus cpntendant; sed potiuscausidia.
ci, proclamatores, rabulaeque esse malint, quam vera eruditione instructi Iureco
sulti,quales profecto veteres illos fuisse rei operientia satis comprobat,eosque saepio imitandos censet de M. TulL Cicero, cuius in iure ciuili conatus honestissimos extitisse,nemo est qui nesciat. Verum hoc usque adeo omuum animoas pciua
36쪽
peruasit,Vt plerique ne via quidem & eerta η methodo idipsum tradi. quinimb experientia quadam tantummodo cognosci, ac proinde uniuersam artem eiusque partes, sine ordine aliquo dispersas dissolutasque. in perpetuam quandam seriem, dc in unam consenantiam cogi minime posse arbitrati sint. Quorum sententiam, tantum abest viaritelligam,aut approbem, ut potius emom ries qui ita sentiunt aut scribunt, loci-gissime a vero aberrareexistimem. Princia pio quidem, quod caeteras artes ac disciplinas , quae multis numeris Iure ciuili dignitate sunt inferiores,ordine tractaritasse fa
tentur. in sola Iurisprudentia principe atq; regina omnium artium M scienturu , cuiuid fieri posse negant,eo ipse quo cetteris antecellitinpoliare, di propria vesuti anima ac spiritu priuare nituntur e quod mehercle 'nihil aliud est,quam ex liberaliumdisciplinarum numero, atque adeo Ererum omnium uniuersitate, violenter ipsam expellare atque elicere.Deinde non intelligunt multi, doctissi morum se veterum placitis, euidentissimisque rationibus ut paulo phaostendeturarepugnare: quarum autoritas ita firma est, ut nullis sophistarum cauilli'
37쪽
. a quoquam,ne probabiliter quidem euerti possit. Sed ex eo credo non paucis usu venire,vitam deprauath dccorrupte de rebus iudicent,quod illotis ut aiunt Pinanib. noconstitutis prius sitibus, no cognitis prin-- cipiis,hon inuentis mediis, in scientias i rumpant postpositis multarum rerum cognitionibus, quarum sine auxilio ficrin quit,ut perfecte aliquid aut cogitemus,aut discamus. Etenim tria esseconstat,qui hominem doctum ,& peritum artis dicuius attificem reddere posse iudicantur: oc na-' tura . deartem dc exercitationem ;quae sese perpetuo comitari ac consequi ita ne eesse ut uno ipserum ablato, caetera frustra quaesita, vel data esse existimentur. Et quaquam natura plurimumper se valet, tamen arte expolita, paratior ac promptioremeiatur ad contemplandum εc agendum:quii imoquandoquε deprauata, corrigitur diu sciplina frequentique usu dc consuetudine confirmatur. Porro autem hic inteli M. Volo , non solum cognitionem Methodi l ordinis, sed notitiam aliarum quoque lartium aedistisinarum quarum-axima lest ad preeipiendam Iuris scientiam uti
litas; quae quidem omnia ut paucissimi . - hac
38쪽
hae nostra aetate concessa sunt hominibus.
ita vel praecipue Iuris ciuilis studiosis quasi
fatali quodam decreto denegata videntur. Nam quot,obsecro, illorum inuenias, qui de sine ultimo & extremo. ad quem caetera referuntur omnia, sui artis quam profitenturanterrogati, aut omnino quid respondeant non habent, aut certe perperam respondeant λ clim tamen ex ipsius notione sinis. in sua resoluta ac diducta principia, - non sollim artes, sed & scientiae, eaeteraeque . disciplinae omnes inueniantur, inuentisq, principiis,com positione tradantur,aut cO- tractis in unum partibus, definitione me- 'moriae mandentur. Iam Vero quis degenere,subiecto, seu materia in qua Iurisprudentia versatur, ita copiose accurateqi di xit, qui dissolutis partibus omnibus inuentisq; primis ipsarum elementis,si non exactam,at obscuram saltem rudemque artis Ostendisset effigiem Zquod etsi uni alicui homini perfecte ingenio consequi, eaque omnia quae dispei a nunc sunt ae dissoluta, arte complecti, difficile, multis tamen recte inchoata absoluerecinuentisq; aliorum
addere, noesset ini possibile: idque si quem admodum par erat nonnulli eruditi viri
39쪽
summo studio ae diligentia tentassent alici uando futurum.esset, ut integram perse-3 .ctamque huius disciplinae, de caeteris artium generibus non inferiorem quod tametam ulti nequaquam fieri posse arbitrantuΟ haberemus cognitionem: quandoquidem . nihil tam arduum,tamq; difficile sit,quod quaerendo & inuestigando, tandem inueniri non queat. Ego vero cum tantam huius artis confusionem conspexissem, perq-
pretium me facturum existimavi, si quae- dam progymnasmata , philoseph om m re,quae ad totam Iuris ciuilis artem rectius Percipiendam attinerent, studiosae iuue t ' . tuti proponerem,ex quibus veluti iactis e- l timentis,primisque constitutis principiis, . tota deinceps ars deduci posset. Potissima enim cuiusque rei ut Plato inquit a pars, i principium est, aquosi quis initio vel mi-l nimum aberrarit, eum sane in infinitos Hi postea errores incidere necesse est. Sed id t quidem non ideo faciendum esse in ani; mum meum induxi, ut quod aliis detra-l . ho. aut mihi vendicem, aut solum exo- mnibus aliis,quod multi summis ingeniis .l exq u i sitaque doctrina piae stare non potues xe, uti si potuerunt. non voluere, effectu
40쪽
rum esse polliceri ausim, sed partim quidem ut ostendam Iuris civilis reprehenso- ,ribus, hanc disciplinam non minus quameaeteras artes, definitis finibus circunscribi, atqueadeo certa perpetuaque methodo Mordine doceri posse: partimuero,ut aliorum ingenia excitem dc inflammem, ad reparadam erigendamque collapsam fere nobilissimae scientiae dignitatem. Quod si, ut spero, effecero. existimabo sane non minimum me ex his honestissimis conatibus laboris praemium fructumq; retulisse percepisseque. Sed iam res postulat ut instutulum negocium aggrediamur.
Ordo librorum. DLaeet igitur, quoniam omnis disputat tio de elementis atque principiis Iuris
ei uilis futura est, ante constituere ordinem earum rerum, de quibus dicturi sumus, ut intelligatur qua de re,dc qua via disserariar. Ac primum quidem disquirendum esse arbitror,utrum Iurisprudentia arisit,an scie ti an vero animi quirim habitus, ab arta scientis, ropria destentiaseparatin. ED
