장음표시 사용
341쪽
hoc argumentum, exstantque Ambrosii tres libri de inlatis. Sed hoc quidem in opere falsaveris immixta esse, iureque desiderari et probationes solidas et rectam methodum, iam dudum ab aliis fuit monitum. Nec id mirum debet videri, cum ipsemet in primo capite late tur, se docere, quod ipse non didicerit, adeoque prius incipere docere,quam discere Caeteri. quoque Patres quam infeliciter ineruditeque tractarint controuersias de mendacio, de usura, . . . de coniugio, de aliis Iuris naturalis capitibus,' nemini docto obscurum est. Nec Scholasticorum turba meliorem dedit Iurisprudentiam α philosophicam : imo impeditiorem reddidit hanc disciplinam, sectando subtilitates inutiles, 'innitendo falsae theologiae prinoipiis, et Omnis
generis iura in unum veluti ius, ceu mali cois
qui, confundendo. Quid λ Ex his prognati. sunt Iesultae, Scholastici dicti iuniores, qui
s uniuersam hanc disciplinam corruperunt suis de probabilitate ' morali, de peccato philosophico, de reseruatione mentali, aliisque sS pessi-
α Seientiam iuris naturalis unam esse e philosophicis disciplinis, nec a quoquam, nisi valde philosopho, rite tractari posse, per se manifestiun est. Non tamen id obstat, quo minus in Academiis doceri haec scientia possit a Theologis vel ICtis: idque factum esse, tot in Grotium Pu dorsiumque eommentarii demonstrant. Quidni enim et Icto Theologoque liceat esse philosopho Illorumtamen Vterque cauera debet, ne aut Iuridicis aut Theo. Iogicis praeiudieiis istam disciplinam eorrumpat. β Aliquot exempla repemas in Actis erμditorum Qui IN. p. 443. R.
342쪽
. ' LITER ARI A M. CAP. V. 28 pessimis doctrinis, quibus fundamentum sub- iecerunt Sosipi mum, hoc est, utilitatem pro-λ priam suo suiusque iudicio aestimandam, et
hanc normam fecerunt actionum humanarum' omnium.
XL. Ρrotestantis igitur Ecclesiae philoso- is relicta fuit sanctissimae utilissimaeque huius disciplinae perseectio , fuitque post Benedi- ctum Finchorum , qui a. Z615. Lipssiae quin
que libros M edidit de principiis iuris non
. prorsus contemnendos, primus Hugo Grotius, qui colledias e Scholasticorum innumeris pae- ne operibus quaestiones Iuris naturalis in certa coegit capita, de iisque philosophatus est. Vix igitur vlla fuerit illius Iuris controuersia, , ' quam is non attigerit: sed iustu' tamen disciplinae huius systema non confecit, nec rite l positis principiis ad conclusiones progressus est, sed vagis indulsit meditationibus, quae tamen ob naturalem iudicii ipsius excellentiam ple- erumque sunt praeclarae. Et quantus is error . est, quod IuS naturae pertractans ipsam et Deis ' et hominum naturae contemplationem omisit l anquam non magis Grotis, quam saeculi, illius, hoc vitium est. Carebat videlicet ista aetas veri nominis tum Logica, tum Ethica: quibus ducibus qui caret, is haudquaquam V let recte formatum corpus Iurisprudentiae natu- 'ralis exhibere. . XLI.
cf Id ignorasse μα- , necesse est. ' Nam Pr leg. q. l. et 36. scribit, se primum in sorinam disciplinis redegisse Ius natura i
343쪽
XLI. Prodiit paulo post Gratium Thomas Hobbesus, at unam duntaxat partem Iurispmdentiae naturalis elaborans, illam, quae de- scribit ossicia societatis ciuilis. Ac ipse quia dem tam bene perfunctus sibi videtur hoc munere , ut r scribere non dubitet, philosophia am civilem, veram scilicet, non esse tantia . quiorem suo isio de ciue libro. Nec negari
oportet, eum admodum tenacem esse meis
thoili philosophicae, ac de multis philo- . sophari peracute. Sed bonis illis tam multa mala sunt adiuncta, ut, Politicam sceleratam qui inscripserit opusculum illud,
crimen ei calumniae minime fit metuendum. Quare Gratio palmam non potuit eXtorquerede manu Hobbesius, sed opus illius ubique exceptum fuit mirifico applausu, Professoribus Academicis id sedulo interpretantibus, et D tas suas, quarum quidem pleraeque sunt vul- gares, cupide vulgantibuS. . .
XLII. Tandem vulgo Grotianorum seme- mit Samuel Pinendorsius, nobilique suo inge- . nio usus est ad philosophicum conficiendum Iurisprudentiae naturalis systema : quo fine non Gratii solum opus accuratissime perlustrauit, sed ea quoque, quae iusto acumine excogitarat Hobbesus, sua fecit. Etsi vero et expeditius et longius progressus est Grotio,
344쪽
ac doctrinam de incestu, de polygamia, de falsiiloquio, de Iure gentium, aliaSque, pam
tim apertius, partim verius tradidit; ciuilis tamen Iuris praeiudicia non Omnia exuit, sed legum diuinarum eandem esse, ae humanarum, naturam supponens, poenaSque naturales plane non animaduertens, ostigia item erga D um excludens, plures denique conclusiones
haud deducens e claris principiis, sed aequitati suae cerebrinae deserens arbitrium, satis ostendit, nondum se penetrasse ad intimos limius diuinae Iurisprudentiae aeri recessus. Quod si tempus illud, quod altercando cum theol gis philosophiae non satis peritis contriuit, tri, huisset nouae eique intentiori considerationi Iuris naturalis, videtur multum praeterea lucis illaturus suisse huic disciplinae. XLIII. Sed ultimus propemodum conatus perficiendae huius scientiae reseruatus fuit
Christiano Thomaso, qui initio Institutionibus
νν Ιusta et aeuta est, etsi non omnis λογομαχὶ svacua, censura Lethnisii in Pinendo i Ofeium hominis et ciuis: quam publice exhibuit assentiente auctore Instur pisopb. Boahmemus in Programmatibus, quas Disputa. tionibus Grotianis et Pineudoasianis praemiserat, Helm adii III 6. coniuncte editis, p. 4I-s l. et hinc Diarium literarium Lipsiense, cui titulus i reuer Biachσ-Saal, T. I. p. 837. sqq. Refutare quidem Lesbnitium conatus est Barbe rarius: sed hunc vicissim refutauit, illum desendit Branchuus ICtus in suis ad Ius Romanum Obseruntionibus a. IIaI. emissis in Academia Lugdunensi.
345쪽
bus Iurisprudentiae diuinae editis sectatorem' se et interpretem professus Pinendorsi, tandem longe meli ora, etsi aliqua ex parte obscuriora, iecit fundamenta iuris naturae et gentium, abdicatis , quae adhuc ipsius animo insederant, praeiudiciis, adhibitoque discrimune iusti, honesti, ac decori. Quod discrimen rcum sit momenti maximi, nec tamen mihi satisfaceret Thomasiana eiuS explicatio, noua posui fundamenta totius huius Iuris , eaque a. Irio. in Actis eruditorum s) exhibui, non modo aliter constituens discrimen iusti, honesti, uequi, sic decori, verum etiam Ius naturale dispescens in absolutum et opothfricum, Plurimumque tenebrarum hac distinctione disiiciens. Caeteri, qui post Thomasium de Iu- re naturae scripserunt, partim eius institerunt vestigiis, partim Pinendorsii: quorum du- Urnu Korum illa praecipue doctrina, qua iura indipum tin circa religionem ciuium , vel
potius iura ciuium circa sacra. descripserunt, veteresque exitiales errores sustulerunt, et late manavit et magnam tranquillitatem attulit
humans generi. De nouo conatu Christiani inosi conciunandi Corpus iuris naturalis ali
ι Supplem. T. lv. p. 4to. sqq. Lunaeingrus, sciad haee mea principia suam Da ivrAdentiam naturalem accommodasse , satetur p. 6. i) Aureus plane liber est misendo anus ille de 1abitu et eligionis Chi iistisinae ad vitam e uisem, cuilibet siue Theologo siue Politico legendus relegendusque.
346쪽
ter sectarii iudicant, aliter eclectici. Nostrae breuitatis non est, tantam componere litem.
XLIV. Historiam historiae edidit u '
pelinierius, Gallus, Gallico sermone. Sed pro historia studii historici exhibet recensionem historicorum. Edidit etiam D. Mich. Helaeccius Historiam historiae. Verum i nec haec Dissertatio suo respondet titulo speiaque legentium. Nam perfunctorie duntaxat Ostendit, plerasque gentes et olim habuisse et nunc habere suarum rerum historicos: id quod iam Huetius manifestum fecerat in sua Demonstratione Euangeliea. Critici salis plenior est Historia historiae, quam a. 1728. ad me misit eruditissimus vir, Io. Frid. Christius, publicus nunc Lipsiensis Academiae histori Cus, quamque dignam duco, quae hie exhibeatur.
XLV. Primi mortalium, inquit, rerum gestarum monumenta aut nulla aut ruditer lapidibus, aris, columnis, molibus ponebant. Tostquam literarum secreta Vulgarentur, s Nis et arboribus facta sua legenda sine dubio incidebant. Versibus tamen magis et Compositis ad aures mulcendas numeris, quam li- hero sermone, quae antiquissimis illis tempo-
Prop. IV. in capite de libris Regum s. I. p. 343--,
347쪽
ribus consignata sunt, prodita esse, traditur. Alii contra figuras animantium pro literis amplexi , notis hieroglyphicis res gestas aut sacrorum ritus signarunt. Mox ad eloquentiam veram, oratione prosa eXercendam, conuersi, rationem tradendarum rerum probatam Graeci, quantum scimus, primi tenuerunt. Romani a principio statim ut gloriae, ita et memorandorum , , quae magnifice gesta fue
rant , cupidissimi, fastis publicis , actis diu
nis, tabulis aereis, statuarum, columnarum, templorum inscriptionibus studiosissime m moriam rerum suarum seruabant. Sed si in
vulgus ea libris prodenda essent, solos primum Graecos imitati Graecis lite ris scribebant; deinde et versibus o) AM
nales orsi contexere, paulatim ad optima ver- si, res gestas scribendi rationem rectius prope , quam apud ipsos Graecos iactitatum, e coluerunt. Quae literarum felicitas ItaIiam plurimum a bello Punico tertio ad Tiberi Caesaris usque tempora illustrauit. Ea vero tempestate et uniuersam rem Romanam copi
Propterea A. Albinus, vir eonsularis, historiam Graece fibi scribendam putauit, et veniam, si id minus
bene cessisset, praefatus est: propterea reprehensus a M. Catone : vereor, ut sat apposite atque aequa ratione.
Testatur A. Gellius lib. XI. mp. 8.s Quod vel Ennii exemplo patet. Oecasionem mihi quidem ad hoc argumentum scribendum suppedita. uit Case. Chumerus in Praesa me ad Lamperti Schos burgenses Historiam e
348쪽
sissimis historiarum et annalium libris, grata
Cassium varietate, orationibus e fastis desumtis, quae certissima consiliorum argumenta Pandunt, et omnibus eloquentiae lenociniis eleganter ornatis et distinctis, descriptam esse; et singula facta accuratis commentariiS, et mores virorum Vitarum libris graphice et prudenter depictos, liquet. Insequente aetate Cum et eloquentia amisia, et veritatis studium
adulatione foeda suppressum esset, si Tacitum eximas atque Suetonium , insignium par animarum , cum quibusdam Graecis, praeter infelices epitomas , easque maXimam partem ineptas, vis quicquam , quod ad historias, succrevit. Dudum enim elata eruditionis comitantis gloria, discendi taedio ad compendia passim diuertentes, auctores habuerunt aut scribendi usu atque facultate destitutos aut certe rerum imperitos. Postquam summa rerum Byzantium esset translata, iam obtine te re Christiana, non ut decebat, bonae lit rae, sed malae potius artes, mista superstitione, et obstetricante tristissima Imperatorum tyrannide, creverunt. Hinc et illis temporibus rari scriptores boni. Post, iam ingruente per oecidentem spissa barbarie, vix aliquid praeter exiles et anilium nugarum plenos Chronicorum libros, ab hominibus monachis infantibus, stupidis, et rei publicae imperitis , conscriptum est. Quo genere, quod nauseam citius cordatis, quam legendi
349쪽
appetitum mouet, corruptam magis historiam, quam seruatam, dicas. Superioribus saeculis, renascente feliciter miro literarum amore, Cum non sane poenitenda ingenia maiore longe molimine historiae tradendae opus aggred rentur, postquam eloquentia reuixisset, plerisque, quod susceperunt, non omnino male cessit, quibusdam et bene. Hodie lacertos aerius mouere coepit historia patriae auitae. Sed mouetur duntaxat: nondum etiam resurreXit.
XLVI. Hactenus doctissimus ille Christia
' us, magnam initurus profecto gratiam, si diductius dilucidiusque hoc argUmentum persequi voluerit. Ad historiae scribendae methodum pertinet, quod Reinerus Reineccius, Academiae Helmstadiensis historicus, primus in scriptis suis ab laudauit fontes suos siue testes, et quidem ad singulas historiae particulas : id quod antea non erat moris, postea --xo imitatores habuit tam multos , ut hodie vix quisquam historiae scriptor id negligat.
. . . ' Dignum a) obserilauit hoe meritoque laudauit Lethnitiar Introd. in T. I. Script. hist. Brunsule. p. I. In rita --2eraei , R. I726. edita, p. IS. traditur. Scipionem Duplet historicum Gallum, fuisse inter primos, qui auctores in Historia sua nominatim adduxerunt ad probandam sectorum veritatem. Morem hunc nouum improbat, sed profecto iniuste, ROL Maresius lib. I. epist. 2. p. 8. Cuius sententiam secutus est Periurius in sua Historia sae-etili XVI merito ob id repi ehensus a nonnullis. Vid. acta Nilos T. I. p. 4ι o. R. . . -
350쪽
Dignum item memoratu, anno demum tri-
gelimo primo superioris saeculi coeptas esse edi Nouellas hebdomadarios politicas, quam stylo veterum vocare licet historiam diurnam: id quod cum me b docuisset Carolus Sors lius in Bibliotheca sua Gallica, nuper etiam didici e quinto Tomo i 29. edito Historiae Academiae Regiae Inscriptionum, et quidem e Vita Eusebii Renaudoti ibi exposita, auum
eius, Theophrastum Renaudotum, primum a. I63I. Lutetiae cepisse consilium illas Nouetas Zeiiungen, Gazettex, edendi, easque publicandi diuendendique priuilegium accepisse per Cardinalem Richelium. Ac assem uantur Gallicae illae Nouellae inde ab anno 163I. USque ad annum I69 . in quinquaginta quatuor voluminibus in bibliotheca Electorali Hanouerana. Quod tamen modo dixi de ortu Nouellarum hebdomadariarum, mutare nunz Cogor, postquam amicus quidam ad me misit semiplagulam Nouellarum ita inscriptam: Num. XL VI. Anno Iesay. Ordentisthe wochentliche Post-Diiungetet. Docebat me idem, se similes Novellas vidisse anni 1626. Non itaque huius inuentionis laus Gallis debetur, 'sed Germanis : quos iam in saeculi decimi sexti ultimo decennio publicasse Novellas et semestres et trimestres, et me
of Vid. meriti mea T. H. p. sat. R. Pluribus hanc rem persequitur Me erus in Praef. ad Tomum Primum Actorum pacis executionis publicorum p. sqq.