장음표시 사용
411쪽
2 3. DE PECCATIS CAPITALIBUS. 3ο
possit, non tamen tenetur similes causas, & actiones le viter malas, aut indifferentes amoVere, vel evitare sub mortali, i. quia in se non sunt mortaliter malae. 2. Quia
leviter tantum, ac remote Contra intentionem operantis
influunt iu delectationem. 3. quia periculum consensus est remotum, ac leve, & positiva displicentia sufficienter tollitur. 4. Quia similes leves motiones homini sunt valde naturales, facillime etiam in viris jnitis exurgunt, dc difficillime, etiam ab illis, omnes earum causae per accidens in se solum veniales, vel indifferentes evitantur. s. Quia honestae juvenum diversi sexus conversationes, tactus , aspectus, in partibus honestis ex joco, vel curiositate facti juxta adversarios non sunt mortales, quamvis
plerumque leves ex illis oriantur motus venerei praeter intentionem, & absque periculo consensu; . An autem remaneat parvitas materiae, & solum veniale sit, si delectatio etiam vehemens, vel ipsa pollutio secutura praevideatur ex causa per accidens in materia contra callitatem solum veniali, vel mortali in alia materia remoterantum ac leviter influente in pollutionem, non conveniunt auctores: esse duntaxat veniale asserit, Vasqueet,
Cerv. Gob., atisque plurimi , r. quia potest abesse intentio pollutionis, vel vehementis delectationis, ac periculum conssnsiis aeque, ac in ponente causam ex necessitate, ut tactum impudicum medendi causa . 2. Quia imperfecte tantum, ac remo te causa influat, & non magis, quam in delectationem, vel commotionem levem, ut supponitur,ec quandoque minus, quam causa necessaria, dc houella, etiamsi mortalis sit in alia materia. 3. Quia aliam habet
in natura causam nempe propensionem, temperamentum, miseriam naturae corruptae, abundantiam seminis, tentationem daemonis. 4. quia effectui non major culpa est at tribuenda, quam causae, & secundum S. Thomam , malitia pollutionis nocturnae metitnr ex causa, ita ut, si non sit mala, nec pollutio sit mala; si venialis, vel mortalis, etiam pollutio sit talis; idem autem dicendum de pollutione, vel commotione notabili in vigilia, Cajet. Es
se mortalem asserit Mendo apud la Cretae , Ur Tourn et
dubitat, praecipue, si extra somnum fiat, vel pollutio certo futura prae v deatur, r. quia causa per accidens pollutionis, Vel vehementis co: Iunotionis carnalis, licet in
412쪽
materia luxuriae levis , directe tendit ad pollutionein, &cum certa illius praevisione non amplius est levis, sed relative ad eam gravis culpa, Tau=n. 2. Quia sc affectus ad rem turpem exponit sis periculo proximo consensus invehementem commotionem, vel pollutionem. 3. quia nullum jus habet ponendi causam per accidens veniaem, vel in alia materia mortalem, sicut habet ponendi necessariam, vel honestam , dc mortalem in alia materia potest', ac tenetur sub mortali evitare; quamvis opinio praecedens sit communior, & videatur probabilior, haec tamen in praxi est securior, dc ab amatore castitatis tenenda, praecipue cum raro desit in praxi periculum proximum consensus in delectationem vehementem, vel pollutionem.
26. Quomodo peccet ponens ea Mam pollutionis Dico . Ponens causam, vel actionem in materia luxuriae
mortalem cum persecta pollutionis futurae praevisione n tabiliter per se, & proxime influentem, ita ut nata sit , ex ea pollutionem sequi , grave committit peccatum non solum ponendo causam in se moraliter malam , sed e iam aliud in specie pollutionis, licet contra intentionem,
ac voluntatem sequatur; ita avectores communiter , quia C-jusdem moris est velle effectum , dc ejus causam propinquam; nullum vero, si causa , vel actio , ex qua praevidetur pollutio, vel vehemens carnis commotio, si secundum se licita, necessaria , vel utilis modo absit consensus , ac illius periculum proximum , dc positive displiceat, S. Thom. , S. Antoninus , CaJer. Leg. Saneb. Θ ara It communiter . I. Quia non peccat utens jure suo , quod
quilibet habet ponendi actionem licitan . a. Quia agens alium intendit effectum bonum , ad quem jus habet , α
pollutio contra illius voluntatem per accidens sequitur ex alia causa , nempe miseria naturae corruptae . 3. QuiApollutio contra intentionem, dc voluntatem secuta , non aestimatur graviter perniciosa, nec agenti, neC speciei humanae, eique praevalet, vel saltem aequivalet effectus h
nus Ur illius causam intentus. 4. Quia tactus, a spebus,&c. in partibus inhonestis , licet secundum se influant Ur se in pollutionem, ndidandi tamen causa facti', vel . lio ex fine honesto neces lario , vel utili , non habent vim concitandi ad libidinem , nisi per accidens ex miseria natura: Corruptae praeter intentionem agentis , dc ex vitio Iea Venereae, v. g. Purgandae, lavandae, disputandae, Praedican-
413쪽
2 3. DE PECCAETIS CAPITALIBUS. ρον
dieandae, cogitandae , d C. non vero ex vitio voluntatis , quae solum intendit honesiam. x . A uomodo motibus , ae delectationibus venarHesit resistendum oleo. Tenetur quisque motibus , ac delectationibus v nereis naturaliter, vel invite , dc magis propria culpa mxortis positive refragari , quando eas susscienter advertit, Tourn. , SyIvius , is alii ι I. sub mortali removendo causam per se illarum, vel actionem propinque , ac graviter illarum excitativam in materia luxuriae mortalem ,
si propriae , vel alienae necessitatis titulo h estentur ;quia eclusa necessitate in se sunt mortales 3, & ialtem subveniali causam per accidens , & actionem indifferentem nullo bono fine honesta tam , vel in materia luxuriae s lum venialem, saltem si peream non nisi levis desinati nis praebeatur occasio , Toum. θ alii communiter ; quia ex se sunt solum venialiter malae , & non nisi leviter , di remore influunt in delectationem veneream , nec est tantum , ut invehementibus delectationibus periculum consensus , de quibus auctores sunt divisi , ut . supra diactum est. Sub nullo vero peccato, seclusis consensus periculo , tenetur quis amovere, vel mitare actionem, quamvis propinque in se excitativam , dc alias ad luxuriam spectantem, ex necessitate tamen propria , vel aliena h nellatam, Tourn. Ο alii communiter, quia actio necessitate honestata rationem causae per accidens in finem honestum ordinatae induit, cum ut sie considerata, non ex se, sed per accidens ex miseria naturae excitativa est; nec tonetur quis deserere, vel evitare causam per accidens, vel actionem ex se honestam , licet , ac utilem , P. Gerv. , Rhia. , Tourn., is alii communiter quia utenti jure suo,
quod quilibet habet ponendi actionem honestam , & licitam , non censetur voluntarium , dc imputabile ad culpam, quod contra ipsius intentionem , ac voluntatem st-quitur . 2. Tenetur quisque motibus , dc delectationibus
venereis sub mortali resistere per positivam displicentiam, etiamsi dc praecipue si causa per se , vel per accidens illarum non possit , vel debeat evitari , vel amoveri, Tou-νn. , alii communiter quia in materia tam Iubrica natura corrupta non potest , moraliter loquendo , negative se halere sine proximo, consensus positi vi, pericillo; nisi per postivam displicentiam menti majorem rerum turpium
414쪽
pium impressionem causandam , & concupiscentiam inde
augendam probabiliter timeret; tunc enim resistere positiave esaei potius malum augere, & esset consultus eas spernere, & non curare, Toum. caute tamen . 3. Adhibendo alia contra luxuriam remedia , Pro ratione circumstantiarum graviter, vel leviter obligantium, qualia sunt r. ablatio causae, ut mox dictum. 2. Conversio ad alia animum
ab objecto turpi notabiliter avocantia , ut studium , assidua piorum librorum lectio , rerum divinarum , passionis Christi, mortis, inferni , aliorumve novissimorum cogitatio , oratio , fgnum Crucis , dc Crucifixi intuitio . a. Carnis maceratio per jejunium , flagellationem , &c. 4.
Sensuum, praecipue oculorum custodia . s. Fuga otii . 6. Evitatio occasionum , praeci Pue conversationis otiosae mulierum , &c. 7. Uti eodem Consessario . t. Frequens Sacramentorum usus.
Nine: graViter peccat I. motus, vel delectationes venereas sponte, vel directe volens, vel eas in se pariens ruantum libet leves' vel naturaliter, & invite ortas po-itive approbans, vel periculum consensus lassicienter advertens , eis non positive, & essicaciter resistens, sed negative se habens ι quia, cum possit, & debeat eas reprimere, & non facit, eas interpretati ve velle, censetur, nisi eis positive resistendo, maiorem earum impressitonem, di concupiscentiam inde augendam probabiliter timeret.
a. Sine necessitate ponens, vel non removens Causam per
se, vel actionem in materia luxuriae mortalem delectati nis venereae propinque, & ex se excitativam, ut sunt tactus, aspectus, colloquia turpia, &c. cum praevisiona pollutionis in , vel extra somnum, etiam invite secuturae , quibus non solum contra luxuriam impersectam , sed etiam contra naturam peccat pollutione in causa per se volita; nisi ante somnum, vel pollutionem de causa data vere poeniteat. 3. Ponens causam per accidens, vel actionem ex se indifferentem, vel contra castitatem solum venialiter malam , uti est aspectus mulieris curiosus , confabulatio cum ea jocosa, lectio venialiter mala, osculum , tactus partis honestae mera seni ualitate factu D , ascensus equi pro solertia sua ostendenda, vel pro itinere sine fine honesto selius recreationis causa, cibus vel tus leviter excedens, motus , ac delectationes venereas, vel ipsam pollutionem certe inde futuram cum Pe
415쪽
23. DE PECCAETIS CAPTOLIBUS. Mi
ricula proximo consensus animad Vertens earumque causas non dimittens; quia periculum consensus proximum sit b mortali semper est evitandum; secluso vero periculo consensus. venialiter saltem peccat, ut communiter docent auctores; quia leviter tantum, ac remote influunt; cum raro tamen dest periculum consentiis, eas deserere graviter monendus est; 'dc adhuc gravius ponens causia inter accidens in Malia materia mortalem, ut v. g. crapuam, vel ebrietatem mortalem, vel esum carnis in die jejunii prohibitum cum praevisione pollutionis inde certoi iturae, vel ponens in materia luxuriae mortalem, sed leviter tantum influentem, ut inflantaneum pravae cognitionis consensumi quia lices forte non graviter peccet peccato mortali speciali pollόtionis, ut docet mouea, , Sanes. , alta cum non magis, ac veniales in pollutionem influant, majus tamen est periculum; quia amissa gratia :per causam in quacunque materia mortalem, dissiellius est pollutioni, vel delectationi venereae, Praecipue extra amnum, res stere. 4. Nullo autem modo peccat ponens, vel non removenes causam per se alias in materia luxuriae graviter excitativam, sed necessariam,
vel valde utilem, ut Chyrurgus, Infirmarius, vel aliuste, vel alium in partibus inhonestis aspiciens, vel tangens medendi, a sordibus mundandi, im balneo serviendi causa; vel Consessarius, Medicus, Prosetar res venereas legens, audiens, scribens, studens, pro solve dis casibus conscientiae, vel morbi, curandis, pro consilio dando;
vel . eques, aut alius negotiorum cauis in equo itinerans, vel 'supinus cubans, alio stu non dormiturus; vel Ponen vcausam per accidens honestam, vel statui consentaneam, - utilena, ut colloquium honestum cum muliere sibi, vel ipsi utile, vel equitans honestae recreationis causa, certo ac commodo situ in lecto cubans, ambulans cito, crus, vel semur unum su perponens alteri, Saneh. choreas honestas ducens, Sporer; taminas juxta morem patriae honestis amplectens, ta Croix , cibos calidos in communi APpuni solitos edens, quamvis contra intentionem in , vel extra semi un notabiles motus, ac delectationem veneream , ver ipsam pollutionem pateretur , modo absit Periculum consensus, & positiva ad se displicentia; quia jus, justamque habent rationem ponendi praedictas causas, cum sint licitae, necessariae, vel utiles, re nimis ipsis
416쪽
videtur onerosum, ab omnibus similibus abllinere ob mustriam naturae corruptae involitam ; sine utilitate vero sunt venialia, vel mortalia, prout magis vel minus inpollutionem iii fluunt; sic venialia sunt, incedere equo, cum eque posset curru, certo situ cubare, cum potat altero aeqtie commodo dormire, talibus cibis, uti , ctim posset alios aeque sanos comedere , praevisa certo inde pollutione secutura , secluso tamen periculo consensus, P. Gerυ., Billuart. , alii, quia licet pollutio non intenta ex miseria naturae corruptae per accidens orta non sit gravis inordinatio, est tamen aliqua , mentem perturbans, & ad malum incitans; tactus vero impudicus ex levitate, lectio obscaena e .curiositate cum certa pollutionis praevisione mortalia ' sunt in genere pollutionis etiam contra voluntatem secutae; quia ex se graviter influunt; quamvis autem praedicta multi auctores docent , amator tamen castitatis, ac suae salutis a non valde necessariis abstinea , quia raro omne abest periculum, &Eccl. II. a scintilla una augetur ignis , praecipue in haci
materia , & aliquando inextinguibilis . Ωuar. 18. Quas a. peccata sint singula luxuria speties λDieo. Omnes luxuriae species sunt peccata ex genere suo mortalia, videlicet, fornicatio, adulterium, stuprum , raptus, incestus, sacrilegium, & contra naturam; gravissimum vero est contra naturam, nempe, I. mollities, seu pollutio, quam nec morbi, nec mortis Vitandae causa procurare, promovere, vel intendere licet, nec per
medicinam in somno secuturam; nec licet eam desideraxe, etiam propter honestum finem, & sine culpa, ut in somno event ram; nec de ea gaudere ob bonum effectum inde secutum, quamvis de ipso effectu bono gaudere liceat; nec ponerε causam illius per se, vel causam per accidens iii se indifferentem nullo bono fine honestatam,
vel venialiter contra castitatem malam, vel in alia materia mortalem; estque mortalis etiam invite passa, quando procedit a causa culpabili, quae vitari potuit, ac debuit tanquam causa illius productiva , Tourn. quando autem non debuit vitati actio etiam ex se excitativa, vel
caelisia per accidens, supra dictum est. Gravius, & nefandum est sodomia, sola tamen persecta casus est roservatus seclusa speciali locorum lege, Divius , alii astu Tourn. debetque dici, qui agens, & patieus fuerit; quia
417쪽
3. DE PECCATIS CAPITALIA A. id
figentis longe gravius est peccatum, quasi R a exant
habens pollutionem, Lugo Tourn.
mul est contra Religionem, quae magis, quam eum, infideli dehonoratur, illi utque speciem induit ι cujus peri
nam daemon assiinst: in ordinatus' vero concubitus in. conia
iugatis per se solum est veniale, & si fiat legitima ex
causa, uti ob alterutrius indispositionem, prolis conserva tionem, &c. nullum est peccatum per accidens vero si mortale, si fiat cui periculo perdendi senaen, vel gen rationem impediendi, vel prolem susceptam suffocandi, vel ex nimia concupiscentia .mne 1. Graviter peccat I. peris ni cum corrupta, &gravius cum meretrice; quia prodreatio prolis impeditur. a. Gravius peccat cum concubina peccans, quam cum meretrice; quia est in habitu peccaendi, dc ante absolutionem tenetur concubinam ejicere, nisi imminente morte, si non possit, sussicit verum eam ejiciendi propositum. 3. Adhuc gravius peccat cum desponsata alteri peo cans; quia smul agit contra justitiam, idom dieendum de sponso peccante cum alia ; quia suae sponsae injuriam iacit, Totim. dc gravius cum infideli, dc diversae speciei peccatum committit contra Religionem; quia ., grave Religioni parit despectum, pratemque exponit periculo educationis in falla Religione, quamvis adulterium fidelisse luti, cum infideli lig9ta minus sit peccatum, quam cum
fideli; quia non laedit ar Sacramentum , Toum. 4. Gravius peccar per adulterium , quam per fornicationem; quia gravem simul inscrt injuriam comparti, & Sacramento& gravius exi parte conjugatae, quam conjuga
tiῆ quia prolem impetiit, vel redgit incertam cum damnoveri haeredis; tenenturque ambo ad , restitutionem. Vide de Ressit. S. Gravius peccat peccato specie distincto stu-Prum, vel raptum committens; quia praeter fornicatio nem gravem iacit injuriam virgini coactae , vel seductae, MParentibus, Vel tutoribus, . sub quorum est custodia; tiam consentiente virgine, ac parentibus, S. Thom. , , quia siniuisc adhuc remanet deformitas ex Parte virginis; 'in mutit integritatem corporis, quam a n tura extra mactimonium servare iubetur, & contra charitatem sibi debitam, aperiendo viam meretricandi, dc ponendo impedimentum honesti matrimonii; dc ex parte Pa V
418쪽
ventum; quia ex natura sunt custodes illius integritatis, cui renunciare nequeunt ' An vero virgo consentiens peccato specie distincto peccet, divisi sunt auctores. Peccare graviter peccato specie a fornicatione distincto, asserit Tournely, & alii, ob rationes mox dictas; non peccare praeter fornicationem, nisii peccato veniali, sed specie distincto, asserit Henno, Billuari, dc alii, quia est aliqua, sed noir gravis inordinatio praeter fornicationem, non ratione sigilaculi virginitatis, sujus laesio est in genere physico res levi mima, & in genere moris illius habet domi nium, cum possit valide nubere etiam invitis parentibus; non ratione matrimonii; quia sine laesione charitatis potest ab eo abstinere, dc deflesatione manente occulta non impeditur non ratione Viae meretricandi; quia per actus repetitos illa magis sternitur, & tamen non est nova specie peccatum mortale ι non ratione offensionis, ac in f miae parentum, quae non praecise ex defloratione, sed ex illius divulgatione, & non magis, quam ex simplici
fornicatione oritur , non ratione tutelae, quae est oecon miae , ct consentiente proprietario non graviter- laeditor ἀθ si supperadderet novam speciem mortalem, tamina de illiciti coitus desiderio se accusans, deberet addere, an sit virgo, vel non. & vir appetens copulam, an suerit virginis , dc si tacerent, deberet Consessarius inquirere, quod est contra communem praxim, ac ingenuas puellas, praesertim Moniales maximo assiceret pudore; dc Consesia farium suspectae curiositatis argueret, quod ipsemet continuator Tournely in praxi judicat admodum durum; un- de seclusa vi, dc seductione, Consessaritis, ac poeditensa circumstantia virginitatis abstinere ponant.
Hane. 2. Committens incestum , praeter luxuriam graviter peccat contra Pietatem, dc reverentiam consanguineis, dc assinibus , vel ob aliam cognationem spiritualem, vel legalem aliis debitam; dc eo gra ius , quo Pro Pinquior est consanguinitatis, vel assinitatis gradus. . Undex. in consessione declarandus est , praecipue primus .gr dus, Cum patre , vel matre, sorore, vel fratre, filio, vel filia; quia primus specie differt ab aliis. P. Gerv. is communis; ac proinde etiam incestus inter as persenas, Tourn. a. Declarandum est, an incestus sit in gradu consanguinitatis, vel assinitatis; quia juxta plures auctores contra S. Thomam etiam specie differunt ob diversum motivum
419쪽
tivum reverentiae consanguineis, & assinibiis debitae, nimirum ob unitatem sanguinis, & stipitii quoad consan guineos , & propter copulam, & ma tum quoad a
fines . a. An cum conjuncta cognatio ex Baptismo, & Confirmatione; quia suppe addit speciem sacrilegii ob reverentiam Sacramentis vel an cum conjucta cognatione legali ert adoptione . Non vero necessario in consessione declarandum, an sc tigatae cum baptizante; vel patrini, vel matrinae cum parentibus baptigati ;quia hi inter se non differunt in gradibus , P. Ge υ. Tam b. , alii, nec an si inter adoptantIs uxorem , vel filias legitimas cum adoptato, vel illius uxore; quia non
pecie differunt, sed se habent per modum assinitatis; bene autem, si incestus sit comminus inter levantem, &levatam in Baptismo, vel Confirmatione, quia paternitas,& maternitas , ac si latio per se distinguuntur ab aliis gradibus. Sic etiarii cognatio adoptantibus& adoptati specie distinguuntiu ab aliis gradibus quia se habet per m
dum paternitatis, ac filiationis. Non eli autem in cellus peccatum cum filia spirituali, seu poenitente a quia non est vera cognatio; circ*mstantia tamen haec , tanquam gravioris sacrilegii in consessione 'aperienda es,. 4. Etiam alii gradus tanquam circumstantia; notabiliter agravantes sunt declarandi, P. Thom. ex Charrie taltem pro majori securitate , & in peccato sacrilegii veneret ratione personae sacrae, eo gravius peccat, quo strictius Deo. est obligata, quae circumstantia saltem, ut notabiliter agravans incon- semione est explicanaa, an nimirum si Diaconus, Saceria
dos, Episcopus, & praecipue, si sit Religiosuet; quia hie
duplicem consecrationem violat, ordinis, & voti, Tourn. 3. In sacris constitutus consulens, vel suadens actum venereum praeter luxuriam, sacrilegium commitit; quia approbat , quod suadet, Tourn. & te polluens in vestimentis sacris in Ecclesia, praeter peccatum contra ram triplex sacrilegium committit, contra personam sacram scontra benedictionem paramentorum , & loci , Tourn. quoad tempus, si fiat in Dominica , iide supra de prace
ptis Ecclesia. aeuar. S. . . ' σ
Hinc. 3. Contra naturam graviter peccat I. pollutione
supinus recubans, vel calidiores cibos comedens eo fine , ut in somno pollutio sequatur, etiamsi non delectationem, sta naturae levamen, liberationem a tentatione, majorem
420쪽
Dei servitium aptitudinem solum intendat; nisi sumpto
cibo vere doleat, tunc pollutio in somno secuta ipsi non imputatur ad culpam s sed solum causa prius malo fine posita. Σ. Graviter peccat Polluti em naturaliter, vel in somno inceptam approbans, vel aesiderans, etiam bono fine, vel de ea gaudens, vel eam promovens , adhibendo conatum, vel ultimas ejus reliquias e lumbis decisas pr et rudendo, quamvis illius detentio grave corpori detrimentum esset paritura, Toum. la Croiae; quia ad rem de se malam non licet cooperari, vel illam continuare. 3. Pollutionem' non abrumpens, nisi sine gravi incommodo eam
abrumpere non posset, Thom. ex Charm. quia eam sanitatis cansa, ne noceat, non reprimere, non est eam Pro
movere , sed pati , ud medendi causas modo abiit periculum consensus in delectationem , & positiva adlit illis displicentia , ct de damno inserendo constet, Sa , Tamb. , Pratet , vor. , ct alii contra Tourneo, cuius opinio in praxi est securior, cum raro absit periculum consensus, re vix fine approbatione, ct cooperatione permitti posit, dc raro in re graviter nocere constat. 4. Graviter peccat Ponens causam per se pollutionis, vel actionem in materia luxuriae mortalem illius propinque excitativam , ut sunt tactus, aspectus impudici, colloquia turpia, amplexus libidinos, cogitationes morosae, &c. cum praevisione pollutionis in , vel extra somnum secuturae quia censetur intenta in causa, quam potest , & tenetur tollere , nisi propria, vel aliena necessitate honestentii r ; sc excusantur a peccato Consessarii, Proselibres , Chyrurgi, Medici, Infirmarii ex . ossicio, & necessitate impudica tangentes , intuentes, audientes, legentes, dic. vel alii in equo itinerantes , supini cubantes alio modo non dormituri,&C. si contria voluntatem cum positiva delectationis displicentia pollutionem patiantur. Vide supra dicta . s. Graviter Peccat tactu , instrumento, vel Ricando partes inhonestas expellens semen corruptum , vel qualitatem morbidam cum' praevisione pollutionis ι praecipue si per se simul tendit ad verum semen provocandum, dc expellendum; cum se
men corruptiam, utpote mortuum, non nisi ad motum,
ct impulsum seminis vivi moveri possit, & ab ejectione
vivi ejectio corrupti incipiat, Toti . quia semen corru-Prum alio modo, nempe per medicinam directe ad hunc snem datam expellere licet, quamvis Per accidens contra