N. Gruchii Responsio ad binas Caroli Sigonii reprehensiones. Vnam de binis magistratuum comitiis, alteram de Lege curiata

발행: 1565년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ad Bimu C. Sigoni, reprehensiones au istori tate attulit, facile intelligi potest.

Est autem haec: Nam ceturiata lex consulibus ferebatur,& caeteris Patriciis magistratibus,tributa plebeis: tum curiata iterum de iisdem iudicabatur. QSa ex lectione apparet placere Gruchio patricios quondam magistratus binis comitiis esse creatos ceturiatis & curiatis plebeios item binis,tributis& curiatis, post aute curiatis comitiis obsoletis, magistratus omnes binis item comitiis declaratos centuriatis &tributis. Quam sentetiam si ille etiam alterius loci audioritate firmaret, quod nec facit, nec facere potest, tamen quia eam multis interiectis ex ingenio verbis inducit:ego vix in re tata probare possem. Neque enim simile veri videtur si singuli magistratus binis iisque diuersis fuissent comitiis declarandi, non aliquam aliquado

annalium scriptores eorum inter se contentionem literis prodituros fuisse, si aut

curiata aut tributa centuriatoru sententia

infirmassent. Quamobrem ego incolumi vulgata lectione ita hunc locum interpretor. Reprehedit Rullum tribunum pleb. Cicero qui Decemviros creari iubebat

tributis comitiis,ita ut non omnes ΣXxv.

12쪽

tribus Vocarentur, sed XVm.tantum sorte ducerentur: deinde ut qui nouem tribubus esset desi gnatus lege curiata, id est imperio ornaretur. Reprehendit autem acute magis ut solet in orationibus, si Vere,& g tributa comitia imperfecta attulit,& quod curiata obsoleta retulit. Id quod eo grauius esse significat,quod cum maiores binis quondam comitiis de omnibus magistrat1bus voluerint iudicari, hic neutra asserat. Quae sint autem haec comitia bina exponit centuriata & curiata. Nam consules sic enim cum Gruchio legenduputo,non cesores ceturiatis comitiis cre santur quando caeteri patricii magistratus declarabantur curiatis. Deinde Iterum de iisdem magistratibus iudicabatur, ut priora comica reprehedere populus posset. Quod autem ait consules centuriatis comitiis creatos, cum ceteri patrici j magistratus curietis, recte ait. Saquidem costat primos consules atque inde reliquos a populo per centurias conuocato, declaratos. Caeteros aute patricios magistratus intelligit quaestores: quos idcirco patricios vocat, quia prius patriciis ea potestas patuit, quam plebeis. Plutarchus enim Publicola

13쪽

ad binas C. Sigoni reprehensiones cosulem Bruti collegam Qus stores duos

populo creandos permisiste, ait P. Minutium &M. Veturium quas gentes tum patricias constat fuisse. Creatos autem esse curiatis comitiis patet primum, quia nondum tributa instituta erant: deinde quia Gellius scribit minoribus magistratibus comitiis tributis magistratum dari, sed iustius curiatis: postremo quia Tacitus lib. X r. prodidit quaestores regibus imperantibus esse institutos, idque legem curiatam ossedere a L. Bruto repetitam. Quod auteait bis iudicatum esse de omnibus magistratibus, id no habet eam vim ut signitacet diuersis comitiis e sse iud1catum cent

riatis decuriatis: sed illud vult intelligi,

qui magistratus ceturiatis comitiis creati erat, ut c5sules,de his bis centuriatis comitiis e s se iudicatu: qui curiatis,bis curiatis: vi qui prioribus comitiis alique creassent, fidem posterioribus, si poeniteret mutata

sententia, abrogare eundem possent. Deinde addit. Nunc vero quia magistratus creantur,non Vt olim alii centuriatis, alii curiatis, sed alii centuriatis alii tributisaeuriata oboleverunt: Nam eapropter auspisciorum religionem tantum remanserunte

14쪽

Rullus autem curiata comitia quae non populus,sed pro populo triginta curiarulictores ineunt,reuocauit: tributa impe fecta attulit. Ita cum maiores binis comitiis voluerint de eadem re iudicari, Rullus ne una quidem comitia populo retia quit,nam in utrisque peccauit. Neque Vero illam rationem perpetuo obseruatam

esse existimandum est quam apud maiores ait fuisse ut iisdem comitiis bis de eodem candidato iudicaretur, sed effigiem

tantum ac similitudinem eius retentam. Nam cum praerogatiuae centuriae suffragatione instituissent, eam pro unis comitiis habuerunt reliquaru autem quaestu reuocatae dictae sunt pro alteris. Sic enim celerius

suffragia a populo iniri posse iudicarui si

eadem comitia partirentur, quam si eadebis integra haberentur. Hoc autem intellexit & docuit Asconius his verbis: In s cundam Verrinam praerogatiuae tribus sunt, quae primae sustragium ferunt ante iure vocatas. Mos enim fuerat quo facilius in comitiis concordia populi firmaretur,bina omnino de iisdem candidatis comitia fieri: quoru tribus prς rogatiuae dicebantur, quod primet rogaretur quos vellet

15쪽

ad binas C. Si ny reprehensiones consules fieri: secundae iure uocatae, quod in iis sequente populo,ut sepe contingit,

praerogatiuarum Voluntatem iure omnia complerentur . His enim verbis significat bina quidem comitia esse habita, sed no integra: verum speciem tantum binorum comitiorum esse usurpatam. In tributis enim sorte tribum , in centuri tis ex tribu sorte centuriam eduxerut,quq primae suffragium iniret. Quae centuria quoniam ante alias rogabatur,prierogatiua dicta est, & tribus, unde sumpta est:

praerogatiua etia appellata. Praerogatiuae autem tribus Vel centuriae prie rogatiuae sententiam pro unis comitiis habuerunt reliquarum quae deinceps citabantur, &iure uocatae dicebantur iudicium ut dixi, pro alteris pleruquae autem fiebat ut iureuocatae sentetiam praerogatiuarum sequerentur,raro autem rescinderent. Vnde iblud est Ciceronis pro Murena tantam comitiis ceturiatis fuisse religionem , Ut semper omen praerogatiuae valuerit. Hactenus Sigonius.

Hanc Caroli Sigonii reprehensionem

video duobus potissimum capitibus conistineri. Vno reiicit ac refutat meam de bi-

16쪽

nis comitiis sententiam. Altero suam ex Asconio interpretationem confirmare nititur. Ad utrumque caput mea seorsum conferetur responsio: primum enim nostram tuebimur, atque amplius confirmabimus sententiam: deinde ad eius sententiam quae Asconii loco tantum niti vid tur accedemus. Ego igitur bina illa comitia, de quibus scribit in secunda agrariaCicero, affirmo fuisse in maioribus magistratibus centuriata & curiata: in minoribus, tributa & curiata: neque ego id pro meo

agnosco quod mihi placere scribit Sigonius, curiatis comitiis obsoletis, magistratus omnes binis,ltem comitiis declatatos ceturiatis & tributis: sed cum adhuc iusta erant curiata comitia ea in v su fuisse cumceturiabs aut tributis existimo: cum vero adumbrata illa per triginta lictores superfuerunt curiata,illa ipsa dico ad centuria, ta etiam aut tributa accessisse. Eam vero esse Ciceronis illo in loco sententiam facile conuincam, si locum illum ita esse rest, tuendum ut a me est restitutus, docuero. Ac primum considerada est ratio cur haec de binis comitiis verba a Cicerone subiecta sunt. Perspicuu est enim qui a Rullus

17쪽

ad benas C. Sitonii reprehensionesvno capite su ae legis volebat praeter tributa comitia, tametsi non integra, quibus decemviri crearetur , ferri legem curiata: propterea Ciceronem ad hanc comparationem iuris a maioribus instituti, & iniquitatis legis Seruiliae,deuenisse . Et cum videretur Rullus sua lege morem maiore, quoad tum in usu erat, sequi velle, in eo quod deceuiris magistratu dabat tributis comitiis,quibus etiam curiata legem adiungebat, contra Cicero id totum Rullo argutissime detrahit, ac docet,lametsi videatur maiorum instituto id velle facere,

eum tamen plane a more maiorum discedere. Quo Vt perueniat morem maiorum

subiicit in toto genere magistratuu,quem hic tribunuspl. In decemvirorum magistratu obseruare prae se ferebat. Ex quo apparet, Vt erat bina comitia quae fieri vellet in his decemviris Rullus,tributa & curiata:ita in omnibus magistratibus bina comitia fuisse, aut centuriata & curiata, aut tributa & curiata. Iam vero si propius considerentur illa Ciceronis verba iam hoc inauditu & plane nouo more, uti curtata lege magistratus detur, cui nullis comitiis

ante sit datus.JEx iis inquam verbis facile

18쪽

erit ex contrario concludere, usitati moris fuisse, cui ante dat' fuisset magistrat' veris. quibusda comitiis, ei ut lege curiata magistratus daretur. Vnde efficitur, si iusta cininitia quibus magistrat' daretur, erat cet riata & tributa, usitatu fuissevi ad illa iusta comitia accederet curiata. A tq; ut ad mea illius loci Ciceronis restitutione Veniam, eius me auctore habere ipsum Cicerone, confirmo: quo minus requirenda est ant, quoru libroru auctoritas. Verba illius ita habebat Maiores de omnibus magistrat,bus bis vos sentetia ferre voluerut: na ce turiata lex cessiribus ferebatur clim curiata c teris patriciis magistratibus tum iterude iis de iudicabatur,vi esset reprehedendi

potestas, si populu beneficii sui poeniteret.

Nuc quia prima illa comitia tenetIs,centuriata&tributa curiata aute auspicioru causa rema seruic hic tribunuspl. quia videbat

potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere , curiatis ea comitiis

quae vos no initis c5firmauit, tributa quae vestra erat sustulit. Ita cum maiores binis comitiis voluerunt vos de singulis magia

stratibus iudicare, hic homo popularas ne unam quidem populo comitiorum pol

19쪽

ad binas C. Si ny reprehensiones statem reliquit J Illa verba corrupta esse nemo dubitati. verum si cum prioribus verbis sequentia recte conferantur, nullo negotio pauca Verba quae desunt, adiicietur:& quod interturbatum erat suo loco reponetur. Ac primum pro illo censoribus legendum esse consulibus,etiam mecu consentit Sigonitas. In his vero verbis L nam

centuriata lex consulibus ferebatur, cum cur1ata cieteris patriciis magistratibusJ f, ciendam fuisse metionem tributorum comitiorum, indicant verba paulo post sequentia nunc quia prima illa comitia tenetis centuriata & tributa. Cum enim Cicero in designadis illis binis omnium m gistratuum comitiis,prima dicat fuisse ce-turiata &tributa, necesse est secunda ex iis binis fuisse curiata quod ipse satis indicat cum subiicitfcuriata autem tantum auspiciorum causa remanserui J Vnde efficitur in superistribus illis verbis tum iterum de iisdem Jcuciatorum mentionem fuisse faciendam, ita ut legendum esset tum curiata iterum. J Haec enim verba sunt quibus secuda comitia ex binis designare voluit. Illud quoque necessario consequens est ut in priore membro prima illa quae Pau-

20쪽

Io post nominantur comitia, suum locum

habeant,non modo factam esse mentione centuriatorum, sed etiam tributorum comitiorum. Et quoniam ceturiata patriciis magistratibus tribuuntur, plebeis tributis esse tribuenda. Patriciis enim magistratibus plebeios opponi nemo nescit. Ex quibus sequitur sic omnino legendum esse. LNam centuriata lex coss. ferebatur &carteris patriciis magistratibus, tributa plebeis: tum curiata iterum de iisdem iudic, batur.J Atque ego hunc errorem ex librariorum imperitia ortum esse suspicor: qui tributam legem non posse dici existim bant ut etiam nunc sunt qui dubitant an

lex tributa tam Latine dici possit, quam

lex centuriata aut curiata. Ego igitur meae restitutionis rationem breuiter sic concludo. Verba illa snunc quia prima illa comitia tenetis centuriata & tributaJ ostendut Ciceronem in Assiamptione suae argumentationis, ita bina comitia de quibus mentionem fecerat, distribuere ut prima appellet ceturiata & tributa: ex quo conseques est secunda esse curiata. Necesse igitur est in P positione ac ratione propositionis facta fuisse metione centuriatoru Stributo-

SEARCH

MENU NAVIGATION