N. Gruchii Responsio ad binas Caroli Sigonii reprehensiones. Vnam de binis magistratuum comitiis, alteram de Lege curiata

발행: 1565년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ad bivius C. Sigonii reprehensiones

rucomitioru ut primorii: curiatoru vero comitioru ut secudorv. Aperte aute ceturi ita attribuit patriciis magistratibus quiabus plebeios opponi magistratus nemo dubitat : consequens igitur est ut tributa plebeis magistratibus tribuantur. Et quoniam hanc meam sententiam alterius loci

auctoritate firmari postulat Sigonius, ego& me ita fecisse & facere posse contra quae ipse scribit, demostrabo. Nacur dissimulat locu illu Messala a me ex Gellio citatu

ex lib xiij.cap.xiiij nullam causamvideo. Verba Messala haec sunt. Reliquoru magistratuum minora funt auspicia Adeo illi minores, hi maiores magistratus appellantur Minoribus creandis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustius curiata datur lege. J An non locus ille satis

aperte demonstrat ad minorum magistratuum tributa comitia accessisse legem c riatam, qua etiam iustius magistratus da retur quam Ipsis tributis comitiis Cumq; adhuc erant iusta comitia curiata , ac non illa tantum adumbrata pet triginta lictores cui dubium est quinde minoribus illis magistratibus bis iudicaret pop. Romanust quin bina haberentur de eodem nu-

22쪽

MGruchii restonso. Σgistratu comitia ' Quod si in minoribus magistratibus id verum esse ex ili' loco

perspicuum est,cur dubitabimus cum Cicerone ad omnes magistratus transferre' ac non ad eos tantum qui tale imperium

haberet quale iis modo magistratibus qui eXercitum ducerent,tribuit Sigonius 8 De quo tamen imperio quam valde ab illo dissentio in secunda illius reprehensione

videbimus. Quod vero scribit Sigonius non es se verisimile si singuli magistratus binis, iisque diuersis fuissent comitiis declarandi non aliquam aliquando ann lium scriptores eorum inter se contentionem literis prodituros fuisse si aut curiata aut tributa comitia centuriatorum sententiam infirmassent,illa profecto ratio non modo in forma est, sed etiam tam valere

potest ad infirmandam suam de binis comitiis sententiam vivam meam. usquam enim annalium scriptores bina ceturiata aut bina curiata de eodem magistratu habita fuisse scribunt:neque usquam reperim tur iudicium priorum ceturiatorum a posterioribus esse infirmatum : aut priorum curiatorusententiam a posterioribus esse

abrogata. Id sane mihi no marum videtur,

23쪽

a binas C.Sgom; reprehensiones si in historia no reperiamus, quod uniue fus popul ceturiatim aut tributim iudicasset,a parte populi quς curiis cotinebatur, aliquado fuisse infirmati prς sertimin magistratuu creatione. Quin tamen hoc proauo iure populus posset, ego non dubito. Ac si ius ac potestas populi quaeratur, non quid aliquado ab eo factuu sit,perspicua est vera esse Ciceronis verba, cum dicit

populo reprehendendi potestatem fuisse si eum sui beneficii poenituisset. Nec mi,

rum videri debet Ciceronem ad populum verba habentem, ita populariter de causa curiatorum comitiorum locutum esse, ut tametsi ob alias etiam causas quam Vt it Iu iudicaret populus de iis magistratibus quos designasset magistratus ornarentur lege curiata, illum tamen usum potisiimum qui populi potestatem maxime re spiceret accommodate ad suam causam, acciperet. Atque ut tandem meam de bianis comitiis sententiam confirmadi finem inciam, rursus totam Ciceronis argumentationem aduersus Rullum propius inspiciamus. Decemviros Rullus ornabat lege curiata, hoc est preteter illa per tribus septemdecim comitia tributa, volebat de

eorum '.

24쪽

eorum imperio, quod praetoriu esse volebat Rullus, ferri lege curiatam. In eo Cicero docere vult tribunum pl. qui tantopere

popularis hominis nomen aucupetur,tan

tum abesse ab eo ut popularis sit,ut quod ius a maioribus in magistratuu creatione constitutu erat,in quo populi potestas maxime constaret, hic tribunus pl. de eo iure nihil in his suis dece uiris reliquerit. Nam

maiores bis de eo de magistratu iudicadi potestatem populo faciebant,hic ne semel quidem iudicandi de decemviris populo

dat potestatem. Quae enim tributa combtia ae his haberi vult,ea pro nullis habenda sunt: quandoquidem maior pars populi suffragio priuatur: quae adiugit curiata, ea iamdudum in usu esse desierui, nec populus iis comitiis sussragium fert sed triginta tantum lictores, nulla igitur Rullus 1 ualege populo relinquit comitia. Quod quid aliud est quam populum iure suo priuare Cum ergo ea lex sit Rulli, qua optimo suo iure populus priuetur, necesse est & legem & ipsum latorem legis nullo modo populares esse. Hanc argume rationem quis non videt ideo aduersus

Rullum valere, quia cum retustate obs

25쪽

ad benas C. Sitonii reprebosiones leuissent curiata comitia, tributa quae po- polo in usu erant, sua lege manca & mutib

ia populo dabat Rullus t Quod si integra

reliquisset Rullus tributa comitia, & adhuc in usu futilent curiata, plane in decemviris creandis morem maiorum secutus fuisset: nec ullus fuisset locus huic Ciceronis argumento. Vnde efficitur eum fuisse morem maiorum quem dixi, ut scilicet ad iusta comitia centuriata aut tributa in omnium magistratuum creatione adiungerent curiata: olim quidem, &ad multam usque aetatem per triginta curias: posterioribus vero temporibus, per

triginta lictores: idque adeo quod posterioribus temporibus de lege curiata tam tum propter auspicia dicis causa retentum erat, olam iustis comitiis 'peragi solitum fuisse. Concludatur ergo primum caput hac firmissima, opinor,ratione. N ihil obsolevisse recte dici potest quod non aliquahdo in usu fuerit. Atqui ut de magistratibus lex curiata iustis comitiis feri e-tur,id obsole uisie dicit Cicero, & tantum ad usurpationem vetustatis auspiciorum

causa retentum esse: cum interim adhuc retinerentur prima illa comitia centuriata

26쪽

N.Gruchi, responso. IO& tributa,prima in qua ex iis binis quibus

de singulis magistratib' apud maiores populus rudicabat. Necesse igitur est ut id aliquado in usu fuerit in magistratuu creatione. Et si postremis temporibus obs leuisse dicatur,prioribus teporib' adeoq; apud maiores mus usuis se neces ario foteduin est. Nunc venio ad alter u caput: in quo demonstrare conabor nec veram

esse Sigonii de binis comitiis sententiam,

nec loco Ciceronis accommodatam: nec

illo quem citat Asconi j loco ulla ex parte iuuari. Quod scribit Cicero maiores voluisse vide omnibus magistratibus binis comitiis popuI' iudicaret,id Sigonius ita

interpretatur,ut velit qui magistratus centuriatis comitiis creabantur, bis centuriatis : qui curiatis, bis curiatis creatos esse. Qua interpretatione cogitur morem illumaiorum ad illa modo Reipu. tempora referre, quibus consules tantum & questores Rome creabantur, nec ulli alii praeterea magistratus. Itaque cu ait Cicero nam centuriata lex consulibus ferebatur cum

curiata, caeteris patriciis magistratibusJ illud caeteris patriciis magistratibus, de quaestoribus interpretatur. mae interpre-

27쪽

ad binas C. Sigonii reprehensionestatio ut vera esse possit necesse est huie maiorum instituto ad id usque tempus locum fuisse quo ex patriciis latum &cos L& quaestores fiebant. Hic ego doctorum omnium iudicium appello, an verisimile sit Ciceronem ita locuturum maiores de omnibus magistratibus bis vos sentetiam ferre volueruntJ si ad duos tantum magistratus consules & quaestores id pertinuisisset: at quam sit accommodatum hoc genus loquendi scum curiata caeteris patriaciis magistratibusJcum Vnus tantum magistratus esset praeter consules, qui patruectus esset. Nam quomodo conuenit caeteros patricios magistratus dicere , cum unus modo sit magistratus reliquus de quo loquaris' Deinde vero sua interpretatione Sigonius hanc moram maiorem

ad id usque tempus locum habuisse signi ficat, quo praerogatiuς suffragiu pro unis comitiis subrogatum est: idemque paulo

post hunc locum,quem modo transcripsi, dicit tum demum hanc praerogatiuam institutam esse quando expletae 1 unt XXXV. tribus. Atqui ex historia constat xxxV. tribuum numerum non fuisse expletum

ante finem primi belli punici. Oportebat

28쪽

ergo ut prima nouissimis apte conuenirent, sic locum Ciceronis interpretari,ut quod de binis comitiis magistratuu dicit, Omnibus coueniret magistratibus qui Romae erat, usq; ad illud tep' quod dixi, post fine primi belli punici fuisse. At Sigonius

non negabit multo tepore ante primu bellum punicu,omnes magistratus, quiquidepopuli ac non plebis tantu essent, promiscue ex patribus & plebe creatos fuisse: ac praeter consules & quaestores multos alios fuisse magistratus. Quomodo ergo apte mos ille maioru, de quo loquitur Cicero, verbo coarctabitur aci patricios,ta paucos

magistratus,cum re vera conueniat omniabus qui tu erat magistratib', qui aeque ex plebe creabatur,atq; ex patrib'. Cum enim auctore Sigonio veru sit magistratus, qui comitiis ceturiatis fiebant, binis ceturiatis fuisse creatos, ad illu usq; lepus du praerogatiua pro unis comitiis substituta est: h cVero praerogatiuae suffragatio non ante quingentesimum ab urbe condita annum

eodem ipso auctore instituta sit: quid cauta est cur Cicero de hoc maiorum insti, tuto loquens, id quod in praetoribus &censoribus,& omnibus consulibus, tam

29쪽

ad binas C. Sigrani reprehensiones patriciis quam plebeis verum fuit, ad consules tantum atque eos patricios, traduxerit Et quod ad quingentesimum & eo amplius annum urb. Con. L. usitatum fuit,id Non usque ad quadringetesimu retulerit Costat enim ex historia ante quadringentesimum annum urbis conditae,consules etiam ex plebe factos, cu multo ante tempore Tribuni militares consulari potest te promiscue ex plebe & patribus facti essent. Quod si illa absurda videantur, nec aliunde tamen efficiantur, quam ex illa Sigoni j interpretatione, reliquum est ut

minime accommodata ad Ciceronis sententiam eius interpretationem dicamus. Iam vero cum non possit Sigonius hanc praerogatiuae pro Vnis comitus substitutione, transferre ad illos magistratus quosv ult comitiis curiatis creatos, Vellem pro

binis comitiis curiatis, quid postea subro- fatum sit docuisset. An vult tandi u fuisse

ina curiata minorum magistratuum comitia, quadiu fuerunt bina centuriata maiorum magistratuu i Atqui id falsum est. Nam multb ante quam praerogatiuam institutam fuisse dicit, minores magistratus tributis comitiis creabantur. Id quod ego

30쪽

N. Gruchii responsio. Iadoceo ex aedilitate Cn. Flauii. .aedilem enim tributim factum esse historia testatur, ut a me in secundo de comitiis aperte ostensum est. Atqui multo ante tempore quam expletae essent xxxv. tribus AEdilis fuit Cn. Flauius. Quod si tu teporis aediles curules tributis comitiis creabantur, cui

dubiu est quin & quaestores & reliqui minores magistratus iis de comitiis crearenturi Hoc ergo constitutu sit,multo tepore ante qua expletae essent XXXV. tribus minores magistratus tributis comitiis creari solitos. An dicet bina curiata in solis quaestoribus in usu fuissentq ; id tandiu, quandiu

ex patriciis latum creabatur postea tributis creatos fuisse Quidvero mos ille malo Tulita ne repete abrogatus est, ut pro binis

comitiis curiatis nihil substitum sitὸ Nam praerogatiuae suffragatio in tributis comitiis locu no habuit, nec iure uocatae in his comitiis tribus intelligi possunt: quandoquide semper uno modo habita Iunt tributa comitia: nepe ut sorte omnes tribus educerentur: nec ullae unquam tribus pro suo iure prius vocandae fuerut quam aliae:

quod fuit in centuriis faciendum pro iure ordinis, census,atque aetatis. Ergo qui bib

SEARCH

MENU NAVIGATION