N. Gruchii Responsio ad binas Caroli Sigonii reprehensiones. Vnam de binis magistratuum comitiis, alteram de Lege curiata

발행: 1565년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nis comitiis curiatis creabatur quaestores postquam admissum est ut non minus ex plebe quam ex patribus fierent, repente unis comitiis tributis creari ceperunti Annon hoc est animi causa fingere Quid si Cornelio tacito credamus quaestores quidem iam inde ab regibus fuisse, sed eos pinpuli suffragio non fuisse creatos nisi sexagesimotertio anno post Reges exactos' qui annus incidit in annum urbis cond.

cccvii. COT. Sp. Herminio & T. Virginio, ut quod de quaestoribus scribit Pluta chus sic interpretemur, quasi velit Publia colam lege tulisse, qua i3 qui erant qu st

res, iam ante a Bruto consule nominati, aerario praeferrentur. Costat enim ex Tacito Brutum legem curiatam retulisse de quaest oribus, hoc est legem curiatis comitiis tulisse, non qua populus quaestoreserearet, alioqui Tacitus sibi ipse contradiceret, sed qua consulibus permittebatur quaestores designare,perinde ut ante regibus licebat. Quaestores vero, quos primos

dicit Tacitus, populi suffragio fuisse factos,tributis comitiis, declaratos ego suspicor:ita tamen,Vt auspiciorum causa lex curiata post de eorum magistratulata sit, quemadmodum

32쪽

N. Gruchi responsio. 13 quemadmodum in minoribus magistratibus usitatum fuisse scribit apud Gellium

Messala. Cur vero illud ita esse existimem eo adducor, quod iamdudum in usu esse ceperant tributa comitia,non modo in legibus,sed etiam in plebeis magistrati bus, post perlata Voleronis legem. At si vera est Taciti historia, quis locus restabit interpretationi Sigonij Sin eorum potius sequamur opinionem,qui iam inde a regibus volunt populi suifragio creatos quaestores dicat mihi Sigonius quid cauta est

cur illud de binis comitiis curiatis ad solos quaestores transferat quando ex hiastoria constat alios multos magistratus, tametsi extraordinarios, creatos fuisse t to illo tempore,dum quaestores ex patriciis fiebant. Nam populi suffiragio reperimus creatos Duumviros dicandis sacris aedibus,Triumuiros coloniae deducendet, praefectos animae, Quaestores parricidii.

Quidi quaestorEsne binis,hi omnes singulis curiatis creabantur ἰ At si probabilivi videtur Sigonio omnes binis,cur ad solos quaestores sua interpretatione id reuocat Illud etiam rogo,cum perspicuum sit usq; ad legem Voleronis perlatam tribunos

33쪽

ad binas C. Sigonij reprehensiones aedilesque plebis curiatis comitiis fuiss

Creatos, rogo In qua nuquid binis taprobabile est creatos fui Te, quam qu stores Cur ergo sua interpretatione ad patricios coarctabat, quod pariter verum fuit in plebeis Iam vero sua interpretatione Sigonius in binis comitiis nullum locu relinquit tributis comitiis, sed tantum mentio, nem facit centuriatorum & curiatorum: cum tamen Ciceronis conte X tus plane in

binis illis quae dixerat comitiis tributa numeret. Nam quid aliud sibi volunt haec

Verba, nunc quia prima illa comitia tenetis centuriata & tributa, quam ut significent ex binis comitiis quae more malorum habebantur de singulis magistratibus, prima fui si e centuriata & tributa, quae etiam tu perinde ut apud maiores in v tu estenti Non est igitur verbis Ciceronis accommodata illa interpretatio, qua tributa magistratuum comitia excluduntur. Verum Vt magis ac magis Vrgea, ac propius cum Sigonio congrediar, illa ipsa tempora ad

quae nos reuocat consideremus, ac videamus verum ne sit primis illis Rei p. temporibus binis comitiis centuriatis Cost creatos fuisse. Nos ex Ciceronis verbis docui-

34쪽

N. Gruchis responsio. 3 mus usitatum fuisse, ut magistratus lege

curiata daretur ei cui aliis veris iustisque comitiis datus erat. Ex quo consequebatur, de quo magistratu lex centuriata lata erat usitati moris fuiste, de eo vileX etiam curiata ferretur. At si quando leX curiata

iustis comitiis lata est, primis temporibus maxime id usitatum fuisse Sigonius f

teatur necesse est. Primis ergo illis temporibus de consulibus lex curiata iustis comitiis ferebatur. Atqui Sigonio auctoreceturiata lex bis de iisdem ferebatur. Non igitur binis modo comitiis de consulibus, ut ait Cicero, sed ternis iudicabant maiores. Quia enim imperi3 cosularis p r cipua pars in belli gerendi potestate consistebat, adeo ut consules creare idem prope elset quod imperatores creare: auctorc autem Cicerone, consuli si. legem curiatam non haberet, attingere rem militare non licebat, necessario efficitur omnibus tum consulibus legem curiatam ferri necessarium fuisse: primis ergo illis temporibus

cum erant iusta populi per XXX. curias cOmitia, lex curiata ita de imperio consulum ferebatur, ut nisi negare velimus libera

fuisse populi suffragia, potestas populo

35쪽

ad binas C. Siron, reprehensiones esset, iubendi quod vellet de consulum imperio:atque adeo quemadmodum Cia cero dicioreprehendedi quod i a decreuerat, si populum benefici; sui poeniteret. Semel igitur de consulibus a populo tu

dicabatur curiatis comitiis: quibus si cu in Sigonio adiungamus bina centuriata, relinquitur ut non bis tantum quemadmodum ait Cicepo) sed Ier iudicaret populus more maiorum de consulibus. Venio iam ad locu Asconij, quem citat Srinam. Eum locum video varie legi. Nam

in quibusdam codicibus legitur eo modo quo legit Sigonius f bina omnino de iliadem candidatis J in aliis Dbina denuo de iisdembin aliis atque adeo in veteribus ut testatur Hotomanus bina domo J in aliis meo quide iudicio optime fbina quodamodo de iisdem J ita ut totus locus sic

legatur praerogatiuae tribus sunt quae primae suffragium ferunt ante iure Vocatas. Mos enim fuerat quo facilius in comitiis concordia populi firmaretur, bina quodammodo de iisdem candidatis comitia fieri: quorum tribus primae praerogatiuae dicebantur , quod primae IO-nius ex commentario in secundam

36쪽

N. uchi responsio. 1sgarentur quos vellent coss. fieri: secundae iure uocatae, quod in iis sequente populo, ut Lepe contingit,prierogatiuarum Voluntatem iure omnia complerentur J Ex his Asconi; verbis colligit sigonius,praerogatiuae sentetiam pro unis comitiis habitam fuisse .reliquaru quae iureuocatae dicebantur iudicium pro alteris: atq; ita bina quodam modo fuisse comitia de singulis caii ditatis qui comitiis centuriatis magistratu accipiebant. In quibus habet me quoque

adstipulatorem. Verum hactenus tantum.

Nam quod adiungit haec verba ad id pertinere, quodCicero in secunda agraria scribit de binis comitiis: quodque ante institutam praerogatiuae su sagationem integra dicit fuisse bina centuriata, atque id ex hoc Asconia loco se posse colligere existimat,in iis vero omnibus longe ab illo diΩsentio eaque exAsconij aut verbis,aut sententia recte induci posse, pernego. Primuenim scimus Asconiu Neronis aetate scripsisse, quo tempore nulla fiebant populi comitia, desierantque fieri iam inde aprincipio imperij Tiberia, Itaq; cum ad filios

scribat omnis rationis comiciorum ignaros, quid mirum est si vide re iam longe

37쪽

ad binas C. Si ranis reprehensones ab eorum notitia remota, ita de praerogatiuis & iure uocatis tribubus scribat Cum ergo dicit morem olim fuisse ut bina quidam modo comitia de singulis candidatis ferent, non est id ad vetustiorem morem referendum, quam ad eum qui obseruabatur toto illo tempore ex quo praerogatiuae tribus & iureuocatae esse ceperunt. χoniam enim maiorum instituto praerogatiua iustorum comitiorum omen erat eo respiciens Asconius recte dicit praerogatiuae sententiam pro unis comitiis quo da modo. Verum ut non potest ex eo quod dicitur pr rogativa omen fuisse iustorum c mitiorum , recte colligi ante institutam

praerogatiuam fuisse pro illa iusta quaeda

comitia, ita nec ex Alconii verbis id concludi potest. Nam quod de populi cocordia in comitiis firmanda scribit Asconius, id no eo pertinet, ut significet ne populus aegre ferret tolli, altera ex duobus comitiis quibus de magistratibus iudicare ante solitus erat,ideo praerogatiuae sustragatione institutam sed potius cotra ipsa ut scripta sunt verba significant,cum ante no essent bina comitia, ad firmandam populi con- , cordiam , factum esse ut quodam modo

38쪽

N. Gruchi, resonsio. is bina essent. Et certe ut meam de hac re obiter sententiam aperiam quod de firmada populi concordia scribit Asconius, id ego sic esse accipiendum existimo. Non dubium est quandiu Seruij Regis instituto habita sunt centuriata comitia, quin tota vis comitiorum esset penes primores, hoc est penes eos qui maximi sensus erat. Idque adeo verum fuit, ut quoniam equitum ac primς classis centuriae numero plures erant si reliquarum classitu omnes ceturi , Vix unqua requireretur in dicedis su D

fragiis reliquae multitudinis populi quae illis classibus continebatur sentetia. Cum ergo mutatu est Serui, institutum, quod Liui' lib. pr. docet factu esse post expletas

XXXu. tribus cumque duplicatus est numerus centuriarum a Seruio institutus, perspicuum est tum multo magis Vim Omne

sustragiorum illa centuriarum duplicatione in primores inclinasse. Vnde efficiebatur ut reliqua multitudo vix in partem veniret suffragiorum. Q 'od perqua graue ac molestum plebi futurum haud dubie erat, nisi huic incommodo prudenter subuentum esset. Id vero sortitione prerogatius effectum est. Nam ex omni populo

39쪽

ad Binas C. Siranti reprehensiones sorte deligebatur una centuria,quae prima suiffragiu di ceret: nec ia equites primi pro suo antiquo iure sentetiam dicebant nisi ita sors tulisset, sed aeque in infimae classisceturias id cadere poterat. Quocirca recte Asconius dicit praerogatiuae institutione firmatam fuisse populi concordiam. Et sane cum in populi suifragiis instituta est

praerogatiua,tum noua quaedam comitio rum forma inducta est, ac nouu prope modum genus comitiorum In remp.inuectu.

Quod enim omnes tribus primum in so tem coniiciebantur, dein cle omnes eiusdetribus centuris, ut nullo habito delectu cesses aut aetatis ea prima rogaretur,quae prisma exierat haec inquam omnia noua fuerunt,& in comitiis cepturiatis non ante Hsitata. Quadoquidem sine ulla sortitione semper vocarentur primae pro suo iure equitum centuriae, deinde primae classis seniorum prius, post iuniorum centuriae. Quare non immerito dicit Asconius cum

praerogatiua instituta est bina quodammodo fuisse facta comitia de iisdem candidatis Quod si propter praerogatiuae suffragationem in rempubl. inuectam, bina quodammodo de singulis candidi

40쪽

mitiae fuerunt idque est quod verba Ascoma significant, omnes profecto qui recte

coniicient non id colligent ex Alcon ij loco quod Sigonius colligit, ante praerogatiuae sussiragationem fit ille bina centuriata comitia integra: sed contra potius, cum ante non fuissent bina de iisdem candidotis comitia centuriata,pr rogatiuae institutione factum este ut quodam modo bina essent. idque ad firmandam cui Asco. ait populi concordiam. Postremo cum praerogatiuae suffragatio no minus ad legum

ac iudicioru ceturiata comitia pertineret, quam ad magistratuu comitia : rectύ-

ne videri potest quod Sigonius hanc prinrogatiuς sentetiam pro unis comitiis quae de magistratibus habebatur, substitutam

fuisse affirmat' Neque enim putare eum existimo bina etiam centuriata legibus ferendis ante institutam praerogatiuam,fuisse habita. At si ad omnia pariter centuria ta comitia pertinuit prierogatiua, cur in

no genere comiciorum pro unis comistiis dicetur su stituta, in alio genere minimel Et quomodo Ciceronis loco inte pretando, in quo de binis magiitratuum comitiis loquitur, proprie conuenire di

SEARCH

MENU NAVIGATION