Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Ideo postquam mihi Iux post diutinam noctem obor

ta est,in eo nimirum haerebam adhuc,Philosophosque nimis verebar. Et quanquam ratione , rerumque experientia posterior haec mea de te firmissime staret sententia ;angebat nihilominus me , & sollicitum habebat, quod Sapientes iisdem de rebus alia omnia sentire arbitrabar .

Sciebam enim , nomen quidem eos tuum aliquando usurpare : sed ideo hoc ii mihi facere videbantur, ut quae

fortuito ac temere fieri homines arbitrarentur , in vanum hoc Fortunae nomen detorquerent, ne scilicet te meritatis , & inconstantiae summum Numen ab imperitioribus arcesseretur . Atque iccirco,quum necessarium omnino esse conspicarer, ad illorum castra propius accedere , ut hostium vires , copiasque Specularer , cunctanter nimis S anxie circa ea me gerebam , magnopere Ueritus , ne me eorum authoritas , splendideque dicta ad pristinum ruisus errorem a veritate retraherent. Verum tandem Pulsa tormidine procelli , meque in ipsa eorum Ρraesidia animorum plenus intuli ; ut quibus tandem viribus freti talia adversus te blaterarent , Perspicerem . Fidebam etenim veritati: nec mihi verisimile erat, contra eam illos cavillis tantopere, astuque pollere,ut nullo pacto pelli fundique possent. At vix prima ineresstis spatia restiti, obstupui

que , mecumque ipse vehementer admiratus sum, tantum Philosophis cum populo ea in re con Uenire . Nam, quum multa apud illos Ostendissem praeclare , sapienter, ac divine dicta de adversa Fortuna fortiter toleranda , de tuis bonis contemnendis , deque moderando in secundis rebuS animo et quoad te tamen , potentiamque tuam nihil eos a vulgo dissentire deprehendi; immo in hoc longcetiam transcendere, quod ratione & authoritate vulgarem de te hominum opinionem munirent; quamUis aliquando id veluti aliud agentes facerent, & saepe mutato nomi ne,alioVe tanti Imperii socio adiecto.Nec mirum hoc Pr . sector Diqitigod by Coos e

192쪽

ector nec omnino damnandi Philosophi , quod de te

perplexe ac per ambages Plerunque sint locuti. Namst sua magnopere intererat, qui tua tam acriter bona in morum institutione insectarentur , in caeteris Philos phiae partibus te nec laudare nec magni facere, ne se cum pugnare viderentur ; & prudenter se se iacturos arbitrati sunt si in explicanda rerum Natura veritatem quidem retinuissent, tuum Uero nomen , Fortuna , quod IeWius esset, solerti magis quam necessario consilio perisse epe tollerent, aliudque siupponerent.

Cui rei essiciendae Ueterrimorum Philosophorum de te opinio mirifice velificabatur . Nam , quum hinc apud omnium Scriptorum vetustissimos Homerum ci , qui te Oceano parente natam diceret, & Orpheum ab qui sanguine prognatam assirmaret, Numenque esse prorsus tuis expugnabiis , manamque vitam regere ; tui mentionem valde honorificam invenirent ; hinc autem scirent te non

modo unam ex Parcis habitam esse s 3 , sed longe quoque 2roribus praecellentem Potentia ; Pareasque & Fatum , unum idemque prorsus esse nossent 4 , sic Nerustatem vobis etiam matrem r attribui; alius Philosophorum hoc , alius illud ex tuis nominibus arripuere , ut maj

rem scilicet authoritatem ex nominum involucro causis rerum , quas i si proferrent, adstruet ent: uno tantume tuis nominibus, quo te Vulgo notam esse videbant ,

ruasi post siparium a condito , raroque Sc caute in me tum producto . Reliqui vero homines, qui Veteratoriam hanc calliditatem ignorarent, libere his nominibus , at-- que

193쪽

I 4 que ea passim alternantes, usi siunt: quum idem prorsus haec omnia esse existimarenuvideasque iccirco inscriptis , familiaribusque hominum Sermonibus fortunam vulgo infortuniumque dici ; fortunatum infortunatumque In unaquaque re , quae Prospere, aut Secus accidata quarum equidem alias Fato , alias Parcarum decretas , alias Necellitate , quasdam Fortuna , caSuque evenasse , si cum Philosophis loqui vellent, dicere deberent. Veritas Eleis nim hominum inventis di fictionibus longe potior S antiquior est AVixi G qtiem dederat cursum Fortuna peregι dixit doctissimus Meta ; nec Fatum, aut Necus atem

in vitae cursu dirigendo advocavit, aut Paream , sed te unam et nulla utique circuitione usus, nec philosophica cavillatione. Visne vero, o Fortuna , quandoquidem OcIO1a es , paulisper mecum in Praecipuas clariorum Philosopho.

rum scholas divertere , eorumque de te Sententias comis minus introspicere t Lentum Sane negocium et at Patere, quaeso, me tuam cauram agentem nil Prorsus omittere,

quo firmari veritas , longeque utilissimum dogma doceri homines possint. Nec diu hac in parte operis morari in animo est ; nam ct Properare te , ut tuus est mos , intelligo ; egoque ipse defungi quamprimum hoc necessario milii ossicio cupio et raptim itaque percurremus, nil quidquam ultra necessariam moram cessaturi.

Profecto si vetustissimorum philosophorum de rerum natura, civilibusque ac moralibus rebus monumenta aliqua extarent, nonnulla hercle a docta illa simplicique antiquitate, Veritatisque amantissima haberemus, quI-hus potentia tua firmaretur. Modo vero,quum reliquiae ac rudera quaedam inde supersint, satis fuerit si aliqua conjectura assequi possimus, tuum felicia illa tempora Numen ,tuamque Potestatem agnovisse & coluisse . Ouod satis emcere vel una posset Milesii Τhaletis

194쪽

I s eustas , quam ilIz rerum omnium sertissimam nuncupavit I γ . Hic namque etsi Genitricis appellationem

Philosophorum primus pro tua mortalibus obtruserit: satis tamen vel hoc uno nomine testatus est, quio esses, &quam late viribus & imperio polleres . Eandem Vero rem planiux explicatam a clarissimo Atheniensium Legumlatore Solone , ex eodem Thaletis collegio, invenimuS. Is etenim , quantum vix unquam alius , ingenti Varioque rerum humanarum speetaculo intentus , omnia misceri undique & confundi dicebat ;adeoque nibu nos potesatis esse , ut ne privatorum

quidem nostrorum OPerum exitum regere , aut nosse PDGlamus , nec eo incoepta tuto perducere , quo animo destinassemus a o Adaebatque vir magnus, ne quid ambigui in sit perioribus lateret, alios versiculos , qui t

nominat inr fiesignarent IEt temere aggressis DIUINO MUNERE VELIX. EXITUS ab Dic, NON BONA CONsi IIA . 3γut certe nis apertius dici potuerit, quo te regere Omnia, non mentem consiliumque hominum definiretur . Tanti hercle Philosophi, tamque rerum civilium scientis auis thoritati quis quaeso non acquiescat Z Quum hic non meditatione tantum , & rationis vi, sed idem longe unus omnium experientia caeteros Philosophos antecesserit . At non modici laboris , nimii immo fastidii fuerit , singulorum ejus aetatis Philasophorum opiniones vestigare , & proferre : praesertim quum hac opera non indigeamus, quod & Thaletis, & Ionis, & quinque rei, quorum , quos Sapientes Graecia praecipuos habuit, &admirata est , veIuti una in tabula de te sententiam misi

195쪽

mus non perplexe ac Per ambages assequi, sed aperte prorusus & evidenter inspicerC. Nam quum ex eorum effatis veluti Summa quaedam interioris sapientiae conflata sit, patet inde , de Deo illos , magnisque aliis de re. hus semel praecipere Satis superque habuisse de te vero quid sentirent usque inculcasse, iterumaue & tertium praecepisse cist et sane ut ribi I in universa Natura cultu &amore votisque hominum Fortuna dignius visum iis fuin se manifestum sit. Nec ab iis posteriorum Philosophorum sententiae diis screparunt . Pythagoras quidem , divinus Plane vir , a canaeque omnis doctrinae princeps, post infinitam diu. turnamque veritatis inquisitionem , nostri hujus orbis ,

humanarumque rerum quatuor Praecipuas causas consti

tuit: Ioυem videlicet, Fatum , humanum confrium , & Forιtinam a Plura equidem quam necesse suisset v cabula ; sed talia, ut facile qui Uis intelligat, duo priora ab eo pro Natura fuisse usiurpata ; ut eo pacto ad te omnis recidat rerum potestas I Perpensis iam paullo ante , ac definitis hominum S Naturae viribus. Nec alia ejus sententiae probabilis interpretatio posset afferri :nam si Boi & Fato imperium ille serio addixisset, ecquis superesset Fortunae locus , ecquid relictum fuisset inhumano consino momenti ΘSecutus est hunc, tempore quidem non disciplina , magnus ille Socrates, omnium post se Philosophorum parens & Praeceptor: qui inter perpetuum illum siuum de omnibus dubitandi morem , nihilque unquam definiendi , haud veritus est , quum de te ageretur , a con stanti consuetudine paulisper recedere , α unius brevis quidem

196쪽

quidem , sed sapientissimae sententiae ambitu rem totam complecti. Ea etenim tantum ex omnibus nostris operibus extra potesatem tuam , O Fortuna, esse auditores

suos incomparabilis vir docebat, quae honeste facerem us, caetera autem omnia quod sequitur tuo imperio permittebat I . Quam Praeceptoris sui sententiam planius exposuit divinus Plato: & Pythagorae insuper, cui plus pene quam Socrati studuit, sapientiam aspersit. Hic nanque ,

humanarum rerum vicisΓtudines casusque varios considerans, omni porro seposita haesitatione , ex animo eX- clamavit , Omnia humana Fortuni erri: atque hoc &in serendis legibus quod nemo quidem suspicaretur &in navigatione, medicina, militarique imperio, civili-husque demum rebus omnibus aperte conspici assi mavit. a Quae deinde veluti obumbrans , Deum qui-dcm , G Fori unam , Opportunitatemque simul cum Deo asseruit, euncta humana gubernare 39 . Alii usque intimae philosophiae arcana reSerans , Fortunam , & Occasonem Divinae Providentiae connexas Valtim esse: quod ex humano dilectu Fortunam assumserit , ex Divino vero judicio afferat Occa nem O . Quibus recte perpensis , facillimum sit animadvertere , ingentium nominum majestatem veritati Ρraetendisse illum : ne cuncta simplici quod primo secerat , nimiumque aperta GraiiD- ne tibi tribueret: sed nihilominus per perplexam illam repugnantium verborum nain quid quaeso repugnantius quam Deus & Fortuna ῖ rursusque Foi tuna & Fa-

197쪽

I78 ' . tum Z societaterra, omnia . in una Fortuna reposita esse satis indicaret. Atque ut ejus sententiam aliunde etiam planius asIequeremur, haec eadem diverSO Prorsus ornatu idem Plato alibi produxit , Deamque , Pro identiamque & Fatum omnino de medio luitulit; te vero unam dextere admodum & callide retinuit. Uel etenim inferius majestate tua ratus , teipsam minutae peculiarique rerum humanarum administrationi immisceri: velut, quum alia sustulisset, ne tibi pepercisse soli videretur , humana omnia quaeque siub Luna essent Geuios , medioxumas quasdam Potestates quod etiam e Pytha goreorum erat dore ina et quibus adeo ornnia tuorum horunce satellitum plena videbantur , ut mirarentur , si quis Daemonem nunqira m se vidisse affirmaret regere ,

S administrare arbitratus est I : tuos scilicet famulos APedissequos: quorum quidem opera di ministerio tu in

nos resque nostras summum exerceres imperium . Nec

. callidius mehercule potuisset , servos & famulitium tuum ostentans , Te Dominam indicare . Academici itaque effata tanti Magistri venerabundi complexi sunt et eaque singulari quodam ordine , ct mirifica sane sagacitate digesserunt. Nam Rationem perfectam ct sempiternam, quatri animum Mundi dixerunt ,

unam quippe eandemque vim , quum coelestia regeret , humanaque sapienter procuraret , appellarunt Deum et quum vero eam uti impermutahilem aeternamque continuationem sempiterni ordinis considerarent , Neetis a-sem vocarunt, eodem ac Thales usi vocabulor ac demum eam Fortunam dixerunt, quando improvisa ac prorsuSinopina nobis essiceret a . Cui nempe tibi nullus unquam

tiὶ Vide Alainorum in Platonis doctrina eap. as. , cie. acad m, quaest. ιib. I. secundae editios.

198쪽

quam Iocus inter primi sapientiam , secundaeque ineluctabilem vim esse potuisset, niti tria haec pro uno eodem. que illi habuissent: veluti si quis , eundem Regem , quum exercitui praeest, Ducem : quum leges promulgat Legis

utorem dicate quum montes & saltus retibus , a iaculo Peragrat, Heuutorem. Et ne cuiquam clarissimae huius 1ectae sententia ambigua adhuc sorte Uideatur , addam , omnes polleriorum temporum Platonicos,eam ita constanter interpretatos suisse , ut te humana prorsus omnia dixerint gubernare O . Fortuna omnipotens S ineAHabiis Fatum , a dixit Platonicus Poeta , pene eodem usus sermone , quo Prosa oratione Philosophi. At Socraticae sapientiae arcana licet id malevolenti& invito similis fecerit nemo , meo quidem iudicio , apertius Posteritati reseravit, quam Cebes ille Socrati

carissimus , qui Praeceptori suo cum paucis morienti adfuit , postremaque etiam ejus verba 3 audivit. Nec nobis opus est conjectura rem aggredi; quum omnium manibus teratur praeclara ac sane divina ejus Taluia ς qua profecto non quid tantum tibi in vita hominum sit tribuendum , sed ossiciorum pene Omnium , interiorumque disciplinarum semina continentur . 'Ab hoc deinde veluti sonte , praeter Academiam , duo ingentia flumina profluxerunt, Stoici nimirum di Peripatetici: quibus quorundam ob vocabulorum insolentiam nimiamq; subtilitatem Uerbo tenus secum Pugnantibus, reUe-Z a ra

199쪽

i 8 ora optime inter Se , ct cum Platone , & cum communi magistro Sociale conveniebat. Quod quum in reliquis philosophiae partibua , Praecipueque quod ad bonorum malorumque fines atlinet , maximus idem Romanorum Philosophus , di orator egregie probaverit: tentabimus &nos idem S in iis , quae te respiciunt, ostendere . Nam quum Zeno, quae a Socratis schola hauserat , retinere quid cm vellet, sed novis magnificisque verbis

adumbrare ; N etis atem Platonis Fatum vocavit: Deo

autem vetulam illam προ νειαν, quasi dixeris Providentiam, substituit : te denique , quod tertium vocabulum erat , nominatim retinuit, Fortunamque Proprio nomine a P-l ellavit . Itaque etsi Stoici vim quandam esse ineluctabiem inexplicabilemque , sive compactam certamque causarum seriem , qua cuncta regerentur, assii marent ; eadem tamen traciando eXplicandoque, quantumvis Perplexe alioquin loquerentur , aperte tamen profitebantur,

ex iis quae evenirent, alia Necessitate fieri: alia Fato :alia Fortuna : nonnulla Casu I . Ut pateat, eos Uer- horum ambagibus , subtilitatumque flexibus a Platonis RAcademiae sententia discedere conantes , allequi nequi visse ; atque in eandem opinionem vel invitos recidisse . Aristoteles vero easdem partes mutata tantum persona egit: licet in omnibus impensius se se magistrum ostendere , quam discipulum studeret. Itaque universitatem quidem rerum , coelestiaque maxime Deo & Providentiae administranda delegavit: sublunaria autem omnia extra Providentiae preestatem seposuit cujus sententiae causa immerito sane unuς omnium a recentioribus PhiIosophis vexatus est : quum eam non ipsius , sed Pythagorae , Platonisque esse , ac totius Academiae nosse debuisi sent

200쪽

I 8 Isent tibique Proprium , ac perpetuum in hoc nostro Terrarum Orbe imperium coniiuuit I . Quo facto nil se se a Stoicis discrepare ostendit ; duasque ex aeternae illius Academicorum licitionis apoellationes retinuit , Deum nempe & Fortunam: tertium vero Necessiatis vocabulum ideo reticuit, quod, ejus verbi vi retenta , Ω- pervacua usiurpatio visa est: duobus nimirum Regibus , non tanquam in Laconum Republica , sed cum summa atque invicta Potestate constitutis; quorum imperium omnia subirent, nec ullo modo declinare possent. Quam sententiam deinde in moralibus ita amplexatus est , ut ne Virtutem quidemsine tuis bonis bene se habere , clisei te docuerit; vitaque ipse sua , copiosa illa equidem & opulenta , constantissime comprobarit. Unde postmodum inter ejus discipulos non levis dubitatio exorta est, posset nempe,nec ne, beatam vitam Prae stare Sapientia et anne eam tu vel constituere , vel certe confirmare bonorum affluentia Posses , atque eandem adversis eripere ac labefactare . Porro et si quae haec assirmaret sententia , debilitare , ipsosque adeo virtutis nervos incidere videbatur; eam plurimi nihilominus secuti sunt Peripatetici: cum primisque I heophrastus , qui in libro de Beasa vita ita multum tibi tribuit, ut nullo pacto in colentis potestate poneret, esse beatum. Quinetiam in suo Cauisthene impense laudavit probavitque a b Sententiam , quae hoc Versiculo continetur .

Vitam regit Fortuno , non sapientia . Quamobrem Pene omnes in se Philosophos concitavit , qui eum acerrime prosciderunt ; quod nihil uω

quam 1 Plutareb. de Pueit. Philos

sa in cie. Tuscula'. quas. s. lib. a. cap. 3. Diu. Lae t. in ejur

SEARCH

MENU NAVIGATION