Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

uuam ab ullo Philosopho dictum fuisset fractius atque lani uidius. Scilicet quali non quid vere dicatur quaerere debeant Philosophi, sed quid magnifice & fortiter . Atiniive hoc in Peripatetico minus omnino mirandum fuerat , cui quum scri in corpore, atque extra corpus Dona essent, posita in potestate Fortunae ς Sane aequum erat, plus cum tantorum honorum Dominae , unde ei beatitudo posset contingere, tribuere; quam saPientiae , a qua

nil ultra inflata & phalerata siperaret verba . . .

Atque hac quidem verborum magnificentia inamque sono capti, nonnulli etiam nunc Stoicos se se, si Diis placet, serentes , magnosque quo Suam & divinos Viros, caeteros irrident, Fatumque, causarumq; feriem sempite nam truculento maxime Vultu modo quoque obtrudunt et

uuid inde absurdi sequatur , R quam ea pugnantIa sint minime perspicientes . Nam , Praeterquamquod ne Xuillo insolubili ac necessario odiosam quandam, α intestam

veneri humano , rebusque adeo omnibus legem ferunt , quae nec vitium ullum nec virtutem , nullumque iussum supplicium aut meritum Praemium , amplius in vita esse sineret: quem tandem tantae moli Rectorem conlu- uunt i Quem tot tamque incognitas variasque rerum causas ac momenta dispensare , expedire, ciere , ordInare arbitrantur Z Fatum nemper aeque omnino ac nyox is ant truncum dixeris 3 cui videlicet nulla nec UIta, nec ingenium , nec ratio, nullaque utique aut lux , aut cognitio possit unquam obtingere . Quae ut devitent Iiri, satis quidem dicaces & venusti, hoc se se effugio, Sen tentiamque suam sussulciunt. Nullum nobis videlicet Fatum esse constitutum aiunt, antequam aliquid asgrediamur : sed postquam consilium ceperimus, sem Itamque uel tigerimus, tunc Fatum illico se se proserre , nosque ad illa necessario a disere , quae electionem illam consequuntur . Quo posito illud sequitur , ut , quum quaecunque accidunt di fiunt alios exitus habere potiant ,

et non

202쪽

I83 non illum necessario quem habuerunt; quanctoquidem stmergi navis ut li ac ' ni simam Pythagorico utamur exemplo & prosPzre en assigare aeque Eo. si t, prout in

hanc, vel in illam causarum seriem inciderit; nam unde , obsecro doctissimos viros , est, ut Lucius naUigaturus in ad Persam insciens causarum seriem obstinate ruat, ac naufragium necessario faciat Z Publio autem pariter

ignoranti, conscensa na Ui, Secundus ultro causarum nexu Sconstanter oneratur , ita ut, usque adspirante vento, se liciter portum teneat Z Itaque esto , ut id tantisper illis largiar, certus sit, imperiosus ac in ictus ejusmodi rerum ordo , nec vitari humana vi possit causarum insuperabilis impetus ac Violentia et quid ei respondeant interrogationi , curve & quo pacto fieri dicant, ut ego quicquid agendum suscipio , quum in Centum aut raule istarum serierum atque ordinum lineas impingi pollim : in. deque in quolibet temporis puncto undequaque declinare siquitiem inue saltem nostrum est , nec id nobis qumque , quod nemo unquam fecerit, eripiant γ primo in hanc potius lineam , quam in illam serar , maloque aut hono inscius imprudensque occurram nexui: deinde usque ad exitum in illa obstinate perseverem p Quid , niti

absurdius aliquid, respondeant f Hac enim istorum sententia recepta arbitrium omne suditus eripiendum hominibus est, quod quidem sine rerum omnium Derniciosa ac nefaria Parturbatione tolli non potest ; Rectorque nobis atque Imperator Orbis universi dejiciendus est ac pellendus: in ejuSque vicem , oroque vero Damino nescio quae tenebrae, noxque inobservabilis inextricabilisque in cervices nostras i myonenda . Illud vero non solum risu dignum est , sed reprehensione etiam , quod iidem isti Fati propugnatores , tibi rerum nescio sane quarum temerarium quoddam

imperium demandant , Cassiumque, & Fonunam , ubi

ipsis

203쪽

rum sententia, aliquid temere & fortuito pollit unquam accidere , quum tot tamque validis catenis res omnes, hominumque VoluntateS teneantur ac circurnis dentur . Aut enim nexa omnia sunt, ut isti volunt , & nil prorsus sortuitum & temerarium esse debet idi aut si quiuextra nexum desultare Potest , dc quid causae erit, cur non & pleraque aut omnia libero,Vagoque cursu ire polledicere queamusZ Haec eorum inconstantia, Vel repugnantia potius magis equidem coarquenda suerat , quam Theophrasti quantumvis est minata , & mollis sententia: quae sibi certe constabat, cta caeteris Peripateticorum sententiis defluebat.

Adsiunt hic alii, qui tanquam Arbitri honorarii quaestionem scindunt . Hi sane, quam plurima rerum causarum ferri necessitate constituunt , eaque tantummodo sorte Ertuna vere dici evenire aiunt, quae causa a consequantur alterius rei effectrices: tunc quippe quum aliquid accidit praeter sipem di mentem illius qui egit a ;D, in thesauro a sediente agrum invento , ut in figitta aliti, ac jaculator vellet, delata . Atque hi quidem nec quaisionem tollunt, nec aliquid novi producunt. Nam &prope omnia humana OPera inter sertuita haec ratio constituit quum passim a Scopo declinent actiones nostrae: &,eorum opinione recepta,nusquam apparet causa,cur ea quae in utranque Partem evenire Poterant, in alterutram ceciderint i & cur e duobus pomis , vel e duobus denariis propositis Perque omnia paribus , alterum sumamus , alterum prorsus sertuita voluntatis inclinatione repudie

204쪽

mus: ut Chrysippus ipse Stoicorum acutissimus aiebat, o hujus interrogationis pondus satis agnoscens . Porro ne cum istis , qui cum ratione quammaxime insaniunt, & nos , si immoremur diutius , ad insaniendum adigamur, tribus verbis , ut aiunt , rem expediemus . Singularis cujusq;rei causa,certa quidem ipsa quantum ipsis lubitum est & indeclinabilis suerit: quod ad

nos vero attinet, Prosecto incertasseadem omnino est, &temeraria ἰ omnium autem ad unamquamque rem em-ciendam neces rIarum causarum eoncursus, est plane fortuitus.

Sed ab istis tandem effugiamus, qui taedio libertatis

nos in taeterrimam ignoti heri servitutem redegerunt . Ad sapientiores , libertatisque amantiores Philosophos aliquando accedamus . Primus omnium prodeat Epicurus ; nomen tibi, Fortuna, accept i inm um ; saneque veterum , nOUOrumque Omnium Philosophorum praecellentissimus. Is enimvero te, libero plane ausu , rerum omnium Reginam renuntiare non dubitavit: neque aut nihil agentem , ut caeteros Deos , aut temere et sed egregie ac sapienter cuncta ordinantem induxit: nec Partem tibi dedit aliquam cui praeesses, aut Qcios in Imperio adjunxit , sed omnia late attribuit, solamque agnoUit Om nia essicientem. Attamen non licuit homini, qui cum omnibus Diis hellum suscepisset, iisque non omnem modo ademisset Potestatem , sed mentem quoque evellissetia sensum , ut nec bene capi eos pro meritis dixerit, nec ir' tangi, te palam in stenam producere , tuoque te nOmlne a PPellare: ne parum constans , sibique ipsi tanta in re adversari videretur. Itaque ad astum conversus ,

rin Chris p. de officio Iadicia apud Plutareb. de Stoicis sibimet

contradicentio.

205쪽

in maxima illa variaque atombrum suarum motione , ac deinde tuin in hujus quem incolimus Mundi, tum in infinita aliorum Mundorum quotidiana fabricatione , nullum hercle alium architectunt, aut artificem ad ocavit quam Casum a ut, immutato vocabulo , sibi quoci ammodo constaret ; remque simul molliret , ac vitaret invidiam . Nec tibi tantum is Physicis tribuisse contentus , in moralibus homines ipsos tibi subjecit: ipsumque immo Sapientem longe arctius quam Aristoteles antea fecerat , tibi colligatum , constrictuinque tradidit, ut sine te beatus esse non posset. Nec enim aliud voluisse illum patet, quum summum bonum voluptatem esse dixerit , deque corporis voluptate se loqui disertis verbis frequenter in suis libris fassus sit i . Voluptas equidem, quae beatos sela potest efficere , quum secundum Epicurum non

ab animo, nec a virtute oriatur , a rebus corporeis & externis Pendeat necesse est ; quibus ea quae ad sensus Pertinent, & quae delectationem omnem respiciunt, conti

nentur. Rerum Uero cor rearum CXtCrnarumque om

nium , tuorum etiam inimicorum consensu , tu Dominaes & Regina et itaque, quum sine te omni voluptate carere debeat Epicureus , sequitur, eum sine ope tua beatum esse non posse. Immo nec sapientem ; nam si nemo beatus nisi sapiens, nemini autem beatitas possit continis gere nisi eam tu largiaris , essicitur, sapientiam quoque sub tua signa militare , Sapientumque Epicureorum omnium sortem a te pendere, quibus & beatitudinem una& sapientiam nutu potes adimere , momentoque temporis efficere insipientes simul atque infelices . Quippe , o Fortuna, quod tecum familiariter dictiun velim, ea est

206쪽

conditio veritatis, ut non solum pauci eam videant, staeam pauciores etiam proloqui audeant. Epicurus quidem , qui absurdam de Diis sententiam sitam omnino reis licere debuisset , nihilominus vulgavit ; idem deinde,

quum quae de te Sapienter sentiret vulgare debuist et , Sedulo tamen celare conatus est. Atque ad idem M se exemplum gellit doctissimus Romanorum Poeta , iqui ejus sectam amylexus , ejusque imitandi studio incensus, illius aurea dicta ut ipse quidem ait depascens Praeceptoris doctrinam elegantissimis versibus est prosecutus. Is namque, dejectis ac deturbatis a nostraru in rerum curati imperio omnibus Diis , quum te unam , Prout Magistri ferebant praecepta , retinere cogeretur, di reVera retinuisset, nec appellare tamen auderet, rem scitissime per circuitionem expedivit. Et in quodam poematis angulo i quasi aliud agens te ahdidit; ita tamen ut qui serio investigaret, alicubi invenire omnium Dominam , tantarumque rerum auctorem posIet. Iccirco magnorum Ducum , more suo, irridens pietatem , qui medio in mari in maximo classis exercitusque discrimine , ad Deos

manus tendunt, Pacatumque mare votis expetunt suis :nequicquam eos id agere dixit; interque i psas preces divota naufragium nihilominus facere ς te nimirum ita δε- Perante , quae gaudes summa quaeque prosternere . Usque adeo res huisaras Vis ABDITA QUAEDAM

Obterit, G pHchros fasces, saevasque secures Proetistare, G ludibrio sibi habere υidetur.

Potuitne is, Fortuna , qui Deos sustulerat, tuum numen ornatioribus proferre verhis; quidve de te ipse ac praeceptor suus sentirent . planius enunciare ZAt istis liberiore expeditioreque oratione usias est A a a Artis

sa in Lueret. lib. F. vers. ORI.

207쪽

Aristippus: nec timide aut dissimulanter, quae ad te spectarent, tulit, std Pala in quanti te iaceret viriliter pate- secit , Dionysio , Syracusis , ipsoque immo Platone Spe tantibus . Porro amantissimus hic Socratis distipulus ac nobilissimae conditor stetae ita vitam instituit, distipulisque iis ita instituendam mandavit, ut ea prorsus sine te produci, atque haberi non posset. Pecuniam , praedia,

Principis favorem , caetera de genere hoc ad beate vivendum necessaria putabat: bonorumque fine in corporis voluptate posito, G commodis ita affluebat, tantoque ea sumtu Parabat, ut nisi ei de Τyranni thesauris argentum fuisset suppeditatum , quasi unus sane e nepotibus istis, Paucos intra menses necessario decoxisset. Praetervecti tandem tot opinionum scopulos , Syrtibusque philosophicae cavillationis vitatis , stuperest modo ut venustulos quosdaru redarguamus, qui,quum te tollere non audeant, uti caecam, insanam , deliramque traducunt, notamque tibi stultitiae ac temeritatis audacter inurunt: dum te fingunt temerario prorsus impetu

strri: largirique S austere , favere & ad Uersari nulla quidem ratione, sed praepostere admodum & proterve . Qui dum sapientes sibi esse videntur , aliisque videri volunt , stultos audacesque se ostendunt. Sane si quis in medio sorte natus Oceano , qui nunquam praeter Marect Coelum , navemque in qua natuS sit atque educatus , quicquam viderit, repente in mediterraneam aliquam regionem deportetur , ibique agricolam conspiciat rei rusticae navantem operam , ramos falce amputantem , atque ex iis illos in surculorum usum strentem , hos vero proiicientem : partem aliam agelli stercorantem , aliam

sa in rid. Diu. Laerti in ejus vita.

208쪽

occantem aut sarrientem , aliam noUantem , aut iterantem et poma Sedulo legere aut decutere , illaque diligenister servare , haec suibus proficere ; nonne is thalassicus homo , si simus erit, mirabitur quidem , sed , se ea Omnia quamobrem fiant ignorare clicet 8 Si vero arroganserit, & se credet sapere , delirum illum hominem ess protinus assirmabit, cunctaque miscere in illo agro &turbare sinc causa & ratione 3 Eodem prorsum pacto nugaces isti Philosophi, unde nam in hunc mundum delati

sint nescientes , cujus ignorant originem , naturam , assectiones ; illico ut paullulum circumspexerunt, audacter de rebus ignotis pronunciant: atque haec ordine , illa temere fieri: horum quidem Naturam , illorum Fatum aut Fortunam Casiumve auctorem esse perfricta fronte

confirmant; nil aeque Uerentes , quam ne ea , quae ne

sciunt, nescire videantur . Itaque ut quidquam accidit, exclamant statim : o factum bene i o factum malet o caecam Fortunam i viden quibus faveat, quosque injusta praetereati O Fatum , o Natura , o legum sempiternarum ineluctabilis necessitas i Atque haec inaniter debla- Ierantes , ceu aliquid dicant, magnam sui admirationem

faciunt, sapientesque vocitantur . Sane fuerat prudentius , te numenque tuum Venerari , & quicquid feceras , optima id facium ratione credere. Τu enim Orbis terrarum veluti quaedam materfamilias , aud secus ac Villicus ille , quid secandum , quid urendum , quid servandum aut abiiciendum sit nosti , hominesque quorum animos acutissime pervides suis Iocis veluti suppellectilem quandam disponere , modo altius locando, modo inferius e atque id pro re , & meritis , quoties videbitur , repetitis vicibus alternando . Haec ita fieri intelligens sapientissimus ille Pythagoras , quem saepius iam nomino propter ejus praestantem sapientiam longe ab istorum levitate abhorrebat: teque prolixe venerabatur, docebatque homines, quaecunque

209쪽

Iso tu in eos immitteres , quemque tacitum ferre debere nec reclamare; unu Sque omnium PhiloSophorum te Divinam

appellavit; γos hominum generi Folls dat DivINA GIores, Partem ferre datam , nec fuccensere Iobora. i

Qua quidem sententia opta me Se acutas simus senex cognoscere indicavit, Omnia a te jure fieri, meritamquenstrum , tuumque de eo judicium Praemia di poenas parere: quorum dispensatio non modo temeritatis non e set, ut vulgo emutiunt malestriati quidam Philosophi , sed summae prorsus sapientiae et ideoque te Fortem Diaminam , novo vocabulo nuncupavit. Connexio etenim ,& humanae voluntatis cum suprema divina lege concursis, Pythagorae Fortuna dicebatur ca . Nec in superbum hoc tantum di multivolum animal, quem hominem vocamus, imperium habes , sed in bruta etiam animantia, ignobiliorem quippe atque obsturi rem provinciam , idem regnum exerces ς no Que , quOS reliqua nat via versas, ministros invicem tibi, emimariosque delegisti ad brutorum fata exequenda . Pudet rno hoc in lCco versari: nam dedecere genus humanum videtur, conservos homines bestiarum eo ,' rationisque compotes, ingenioque pollentes tam vili defungi ministerio . Caeterum equos , canes, stles, . aveS quantum quidem ejus rei est eorum capax natura eodem Propemodum pacto ac nos agis, felicesque atque in selices emcis pro libituarbitrioque tuo . Et si bruta vocem emittere possent, credo passim S eorum querelas eXaudituros esse nos, ut hominum quotidie audimus. Nam tu quam libuit caniculam beatae alicui matronae,

aut si in Pstbagor. in aureo Carm. 1 Hierac t. in eam partem aurei Carm.

210쪽

aut Regiae virgini commendas , quae illam in deliciis haheat , ollium medulla S , & dulciculas escas sua porrigat

manu , in sinu eam usque serat, palpet, exosculetur, cubitum noctu secum ducat: suum mel, siuam Uitam, suum corculum appellet. Ut saepe mirari accidat, quonam Pa-

isto imperiosam & importunam seminam , viro, filiis, servulis , vicinis , amicis saevam atque indomabilem, hesti Iae ita placatam & humanam praestes , ut omnia ab illa hilariter ferat, maculari, immingi, conspurcari, & mo cleri etiam aliquando . Contra vero quam 'lurimas canes videas per trivia & angiportus algore & fame perire , pueris ludibrio esse, saxis impeti, terreri ac propelli: vitamque Iatronum more agere , raptoque ingenti cum pe

Equorum eadem fere est conditio . Nam ex iis ali.

quos Regibus principibusque viris obiicis, qui iis educandis docendisque nobilissimos homines praeficiant, Rassu lectussim nutriant, stabulaque mu Itis mundis cubicu- Iis mundiore servent, in octo sere semper, vel modico &valde moderato Iabore . Quinetiam ex illis aliquem aliquando prae caeteris diligis , ut Bucephalum, quem aeque ac Alexandrum nobilem effecisti ; ct sicut hunc amicorum adulatio Iovis filium renunciaverat, ita tu equum reddidisti pIus yene quam hominem. Alios autem equos, tametsi aeque rotundis clunibus, brevi capite , arduaque sint cervice, rus ablegas , villicoque cuidam paupercu Io, ct avaro tradis , qui molere eos faciat, ligna S lapides vectare , plaustrum trahere & arare eterendoque frumento , rusticisque a Iiis operibus ad lassitudinem usque male pastos adhibeat, ut macie S i IIuvie squalIere eos videas,

vixque ab ipsis asinis differre . Quid aves t Ex tot passerum millibus unum deligis, quem Lesbia plus prope Catullo, sivisque adeo oculis

amet; quicum ludat, quem in sinu teneat, cujusque acres morsus incitare gaudeat: reliquos vero venatorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION