장음표시 사용
171쪽
. His ergo ,. O Hera , at in blanditiis probe perfrictus, ct cicur jam satis e fero & sivestri enectus, an ma advertere mihi videbar quid revera ageretur ; totiesque a te cor reptus , vel eri graviter coepi, ne quae male seriatus ille senex malo meo fato me docuerat, tandem radicitus subverterent. Plusculis itaque noctibus male vigilans saepe mecum ipse summa animi contentione deliberavi, num errorem meum Palam consessus , ad tuam clementiam ς antequam gravius aliquid ingrueret, opportune confugerem . Verum animi mei imbecillitas exploratum iam certumque consilium me capure vetabat, ut tua nempe expleretur ultio, iustioresque a me obstinationis di contumaciae meae darentur Poenae . Falso itaque, sive potius fatali pudore impeditus rem in aliud tempus distuli:
nonnihil etiam aliquando de te , O Fortuna , ultro addu-hitans , veteresque illas ratiunculas, sane ut ipse me deciperem , stultissime in animum revocans . Satis mihi interea adversus tua arma munimenti fore ratus quod certe unum nobis non e caetera imprudentia fiebat si vise autem constantissime colerem, talemque me praestarem, ut
quoad ejus rei facere possem ullam vel severissimis cen-ιoribus merito mei reprehendendi ansam praeberem .
Tum vero , ut nostri Grammatici cum pueris solent: qui ubi parum scutica proficere Se intelligune, ad lora deinicendunt ; ita ego te asperius atque inclementius iam me demum corripere coegi . Nam ab illo memini, quodcumque incoepta rem , quodcunque aggrederer aut sperarem , frustra mihi omnia fuisse sustepta , atque ita siemper alio evasisse, sane ut ierum Natura , caustrumque omnium essicacitas pro uno me inversa aut prorsus e X- tincta esse-videretur. ulteriusque Progressa , omni me
vitae jucunditate di praesidio uno ictu spoliassi: carissimorum namque certorumque antea amicorum amorem ,
qui fatis iam nostra intepuerat absentia , nouorumque amicorum praesenti illecebra alio se converterat, crudelisi Disitigoo by Cooste
172쪽
pi ope unicum mihi bonum supererat , sub idem fere tempus labefaetandam aggressa es : atque haec ita contente , ac vehementer gerebas , ut Plane me respirare non sine
Haerebam ego tamen stultissime eodem in luto, nec Pro me ipso tantum audebam , quantum ad miserationc in tuam excitandam satis esset . Immo in mediis hisce calamitatibus eo me contumacia mea aliquando Provehebat ,
ut cui ne silentium quidem iam extra culpam esse posset, nec silerem tamen , nec maledictis in te abstinerem , si quando id poscere inanis constantiae ostentatio videretur. Itaque tu serio jam excandescens , aliamque viam ingre 1a , ct iam mecum viriliter actura, plane ut prope me everteres , ac de statu dejiceres , calumniam in me immisisti astu , livore , mendacio, caeterisque pedissequis comitatam , qualem quondam Apelles periculo adhuc anxius suo pinxit c I et cujus nequitia , quum nihil in me reprehendendum absit huic verbo invidia , o Fortuna , liceatque nobis hac etiam in re verum effari inveniret , ad puerilia sime, at maxime temporum nostr rum disciplinae & sianctitati adversa commenta descendit, silentibus amicis , nec apertissima mendacia resutanda sit- scipientibus; clamarem licet ego, eorumque fidem Plorarem porro atque implorarem . Ridebant interea magnifica verba nostra , nobisque procaciter , ct acerbe insulta hant illi, quibus ingenti asse Veratione persuadere conatus pluries meram ineptias meas, nihilque tibi in honestum virum licere, etiam si aliquid esses, saepe praedicaveram .
Hic enimvero, o Fortuna , caecitatis , stulti Tmae-
173쪽
que insimul verecundiae illius nostrae finis fuit: nam tot gravibus denique ictibus diuturno veIuti excussi somno , ac de impendentibus vehementer solliciti, circumspicere statim & perlustrare coepimus non modo nostra, quaeque circa nos fiebant, sed late humana omnia et & mirum profecto dictu ; nil alicubi conspeximus quod tui iuris , plenillimaeque potestatis non esset. Magnas Primum par
vasque res, quae ante oculos erant contemplari sumus ;atque in omnibus te pariter, Dea , moventem , turbantem , miscentem cuncta pro arbitrio deprehendimus . Anne, obsecro te, aliquo mentis aciem convertere possumus; aliquod ex quotidianis hominum factis rimari , ubi non Domina , non Regina videare t Quid Z Quae nobis inspectantibus , ut hinc incipiam , proximis hisce
annis gessisti, num parva potentiae tuae specimina vi dentur esse Θ Prosecto ita res miscuisti, ut modo justae causae favere visa sis , modo arbitrium pro lege praete- ferre r nunc debita reddere , nunc auferre Placuerit et alisque ita subito nonnunquam benignos iratosque alternare vultus, ut raro id evenerit, quod mox fore hominum serebat conjectura , tuque maxime tunc polliceri videbare . Ne vero temere de quibusdam quae mihi ignota erant, meumque captum superabant, judicium ferrem , ad peritiores accessi; teque stmper caput terminumque rerum inveni. Quinetiam , ut cominus agerem , felicium quorundam eventuum ab iis ipsis qui praefuerant , resque administraverant, causas seriemque sciscitatus sum,& nihil hercle non mediocre in notis causis, nihil non vulsare in prudentia hominum ostendi, nihilque prorsus quod illud efficere sine te , quod evenit, potuisset . Unde mihi tandem aeque stultum visum est , arbitrari humanam ea sapientiam essicere, quae una essicis, Fortuna et ac rerum causas & effectus velle complecti animo, resque ninstras e voluntate nostra regere. Tu enim in Natura re rum universa, tanquam summus quidam sine provocati
174쪽
ne Magistratus, omnia late temperas , tuisque una legi ahus atque imperio coerces ac moderaris
Terrasque, tractussique maris, coe umque profundum. Salve ergo rerum Arbitra & causarum Regina ἱ quae
humanarum Ertium urnam temperans, eventorum Uices alternas: voluntatisque etiam nostrae incepta per varios exitus inobserνata convolvis . Nec ego modo adulatoria quadam arte alicui sertasse videri velim , poliquam te atrociter prosciderim , nimiis nunc laudibus efferre . Nam & valde mihi periculossim esset te adeo contemnere , ut palpare etiam auderem e S talia dicturus sum , quae nec recondita Sunt, nec ab arcana aliqua nimisque subtili sapientia depromta ; sed obvia omnia & vulgaria, quaeque a quovis PatrefamiIias noscantur, & Praeciae-tur . Quis etenim aleam vel miel attigit , quis bello aliquando intersuit, aut ejus ιaltem aliquam historiam perinlegit, quis unquam mercaturae operam dedit, Forum aut Aulam tantum ingressus est , quin earum rerum Omnium te summum agnoverit imperium obtinere t Cui tam , obsecro, Perfrictum & durum os, cui tam hebes ingenium , qui Qrtunatos quosdam homines esse nesare audGit, quosdam in rtunatos Z urbem quisque suam excutiat, viciniam ingrediatur , domos adeati civium , aequalium , amicorum secundos adversosque cassis sedulo expendat: semet denique ipsum , suorumque res inspiciate sane protinus videbit , primo non qui boni prudentesque sunt, felices quoque esse ἱ nec qui mali ignavique, etiam infelices: deinde sapientiam uultitiamque, industriam ac negligentiam , quain minimam in quibusicunque rerum eventibus partem habuisse prae te , O Fo tuna , estneursuque tuo fortuito , G repentino eausa rum ς qui ut ad prosperum omnium negociorum exitum omnino requiritur , ita humana ratione accersiri , ac
mente praevideri non potest. Propius & 'rellius , ama- , rem inspiciamus, ne Qrte vel timore perculsi , vel V a ad
175쪽
adulandi studio longius provecti, in hanc de te sentenisi iam non evidentia adducti, sed repente, nullaque ratione prolapii videamur. Atque ut ordine procedamus , rerum omnium consideremus generales causas . Princeps Natura rerum sese osteri; quae vi quadam ciente motus in ipsis necessarios ocit, ut natura arbores sundant germina, ignis urat, aqua, ni contineas, fluat,graVia deorsum strantur, quorum quidem ea indoles est , ut eandem constanter eant viam ,
nullaque vi aut arte flecti , invertique possint. Atqui ita
haec se se habent, ut quisquis facile animadvertat, hanc nihil extra ipsum naturalis cujusque facultatis actum Valere causam . Nam urat Sane natura sua ignis r at meaut Potius quam tua comburatur domus, ejus porro natura non efficit. Lapiet Linens deorsum natura feratur ;sed nequaquam natura in Cornelii caput , non in Sem pronii decidet; verum aliis omnino de causis . Ipsi deinde homines sunt, quos nonnullarum rerum causas esse certum est, dum turalium causaram ess-eientiam ratione & ingenio Hiciunt, versiain , ordinant: nam quod ad seipsos , caeterasque res attinet, segu stis sane constricti finibus , vix υeue & noue , in sua habent potestate . Quid ergo Z Quonam Paeto has tantum molo omnium late rerum causa S , totque ingentium ac repentinorum casuum esse assirmemus Z Quis hoc sanus audeat dicere Z Minimam quamcunque rem inspiciamus , si Naturam ct Hominem plane omnia in ea re perficere invenerimus , aud recuso quin vilis nulliusque precii adulator habear & vocer. Res quidem palam est: sed age levi aliquo quotidianoque utamur exemplo . Uelit quispiam rus ire ; id sine dubio suum est i ut autem iter ingrediatur , ut eo perveniat, ut inde domum sal us incolumisque redeat , id cuiusnam juris erit Z Naturam quippe huc frustra advocaremus, quae quam sibi partem ea in re sumat, non inveniet. Homo quidem ire & redire voLit ; verum
176쪽
id, ut voluerit, Perficere , equidem ejus in potestate non erit. Annon poterit in latrones incidere , inimico obviam fieri ; rabiosam canem ruri offendere ; bovem indomitam & furentem ; innumerisque aliis occurrere , quae perveniendi ac redeundi voluntatem ejus irritam faciant Pluribus ea evenerunt, & eveniunt quotidie : pluribus
non item . Quid ergo Z Dicemus in hominis potestate esse , rus salvum pervenire , domumque inde incolumem regredi Z Certe , quod unum potuit, egit; - uitet reliqua cuinam delegabimus ZAt quantula haec res est, rus ire Θ Quid in majoribus negociis , obsecro, quid in maximis fiet 7 Inspiciat, cui
ocium suerit, quot quantave in bello administrando, tum in adipiscendo Regno requirantur , excutiatque causas 3
Naturamque , & Hominem quaquaversum vertat, con stanter tuum cernet in singulis rebus certo caecoque impetu motus e XPromere se Os : huis nil ultra datum esse . qua in ut res scite , ut prudenter , ut ex arte instituat &cli si nat: sed prorsus nihil profecto ab iis polle perfici ;ita ut necestat io extrinsecus aBa advocanda sit causa, GFortuna , quae ultra omnem Naturae Iegem, ultraque humanum arbitrium posita , rebus cunctis dominetur: earumque non cursum tantummodo regat , sed singulis quoque earum articulis intersit, A praesit , easque ita cadere faciat, ut ceciderunt . Quaenam autem a Ia haec
erit causa , nisi Tu , Domina r Qua enim in re sedulo
quaerentes te non in eniemus 3 Quo in vitae angulo, uua in obscuritate non delitescis , movens cur ta clam stordinans y Agant nunc mecum argutuli isti qui te non vident ; accedant propius , humanorumque eventuum causas Per scrutentur: Obstirpescent porro , quum te , ubi ne adesse quidem suspicabantur , regere Omnia , clavo que assidere comperient. In utero quis gestatur: quot casus, per IOUem , an tequam ad maturitatem foetus perveniat : quot in ipso
177쪽
Is 8 nascendi tempore supervenire possunt, ut ne nascatur pQuot, ut vix natus exanimetur Z Subiti pavores , caeca festinatio , imprudens mora , fervorum imperitia, obstetricum medicorumve errores , ct sexcenta huiuscemodi ; quae ut magnum & inevitabile rebus momentumasIerunt, ita nulla Prudentia averti aut regi queunt.
Quid in infante, quid in puero educando Z Quaevis
hora , quodvis punctum Qrtuito in adversum declinans , illum debilitare, dessirmare, interimere potest . Quae quidem omnibus aeque imminent, ac communia sunt; at illa propria: ab ipQ utero per parentum luem ultro foedatus sanguis, nutricum perversitas, vel occultae valetudines , naturalis ejus aetatulae imbecillitas , statique di certi omnium puerorum morbi: quae Omnia feIieiter transcendi debent , ut tandem ad ad Iescentiam Perveniatur . In ea Uero quid Primum , quid prostremum eloquar 8 Ne nimius sim , omnia omnium aetatum generatim una Oratione complectar: satis enim fuerit rem quasi per transtnnam leviter indicare . Et primo optime hic sibi locum vindicant ea pro quibus tibi Thales , unus ex septem , gratias agebat i , videlicet quod Homo non brutam , quod vir non
mulier , quod Graecus πω Barbarus natus esset , quae certe in sua potestate non fuerant et deinde caetera enumerabimus . Sane in qua quis Qrtuna nascatur incertum ς quibus parentibus , quo ingenio , quo corpore, quibus familiae amicis, qua rerum suarum conditione . Quae , Per Deos immortales , quanta sunt Z Τantum hemcle non omnia : nisi quis Prtasse parum interesse aestimet, carnificis ne filius nascatur an Regis e dessirmi Qed que corpore ut Thersites , an pulcherrimo ut Achilles rmagno acrique ingenio, an crassa , ut aiunt , Minerva et
178쪽
Isssine re , sine spe , an in magnis copiis. Quid caetera quae vitam hominum felicem vel infelicem efficiunt i Numex his aliquid nostrae est potestatis Z Num Natura quae
bruta & necessaria est causa , tantam varietatem ac disiserentiam pollit essicere t Plane ut nil tibi non debet, qui bona mente praeditus in lucem prodiit; ita numquam de te queretur satis, qui hebes stupidusque natus est . ut Mater illi amantissima fuisti, qui sedatum Pacatumque sortitus est animum , ita saevam novercam te
gessisti cum eo , cui perversus obtigit & concitatus. Nec enim ita multi poterunt Socratem imitari: qui fertur ita seipsum perdomuim , ut non modo quci eum indoles serret non Obsecutus sit , sed omnium etiam illa aetate hominum optimus e serit.
Haec plurimaque alia nascentem comitantur, quae nec ab humani arbitrii libertate pendent; nec aliud Naturae opus in eo cogitari, aut essingi potest, quam i sum nasci. Si negocia vero variasque vivendi conditiones ingrediamur , non quid in iis fortuitum sit, sed quid
non omnino fortuitum , interrogandum . Quocumque Ve limus ire, te praegredientem , comitantem , sequentem pariter conspiciemus. Tu nobis rerum aditus reseras , claudis e tu cursum dirigis , impedis r tu exitum ex plicas , tollis: tu memoriam , ingeniumque nobis mo do ex insperato tribuis, modo importune adimis et efficisque aliquando , ut quae scimus , quum memimisIeoporteret maxime , nesciamus . At quid frustra verba fiundimus, quidve singulis immoramur, quum tam late dominatus pateat tuus, ut una eademque , quae do mi coenantem, vigilem, dormientem , aegrotum , sa' num unumquemque hominem regis: eadem foris bellanti , Foro , mercaturaeve operam danti , gratiam Principum aucupanti, aliaque vitae munia obeunti Omnino modereris. Num vana , num salsa Ioquor Z Inspiciat unusquisque quodcunque actorum suoruin Uolet,
179쪽
rimeturque diligenter, ecquid in unoquoque vere suae potestatis sit, quid autem fortuitum : exhorrescet protecto, sentietque extemplo , quantulum sit quod ipse possit , quam Vero mullum , quod a casu Fortunaque
Haec ita fieri intelligens sapientissimus Pythagoras,
diserte tradebat I ; ut navem conscendamus , nostri id plane arbitrii esse: ut autem ex voto navigemus , ut nos procellosum aut tranquillum excipiat mare, id enimvero Fortunam efficere . Nam quum ad quidvis perficiendum quamplurimae conveniant causae necesidsit, vix ex iis aliquae, eaeque leviores a nobis Naturaque pendent: plures vero , ct efficacissimae a casu. Τempora mediusfidius , occasioneS , Opportunitates, hominumque cum primis , quibuscum haec vitae spatia peragimus , varia ingenia , variique mores , unde inhumana societate pendent omnia, nempe inter ea intconnumeranda , quae omnino in tua potestate sunt. Qualiscunque ergo unusquisque nostism sit, quicquid , ct quocumque pacto agat, Ualidiorum externarumque seminper causa ruin fortuitus concursus , & nexus quidam selix ac amica societas requiritur , ut quaecunque cupimus, aut meriti sumus assequamur. Inde fit saepissime, ut non convenientibu et necessariis causis boni merentesque medio in luto iaceant ς quum earum Prospero concursu mali indoctique ditescant , atque ad dignitates e Uehantur. Ipsa quin immo virtus, ut ille a sapienter dixit, in suae tempora incidat, plurimum refert. Pomro si Scipio Romae modo nasceretur, & Annibal Carthagine , in glorii ambo viverent, obscurique diem suum oppeterent; non sua quidem culpa , sed temporis. Quinetiam
180쪽
ei iam in eadem Republica paullo serius , aut citius nasci, hos vel illos nomines , haec vel alia instituta moresque in civitate ostendet et quod omnino tortuitum est: sane plurimum valet. Propterea videre est , eos, quibus tu , rerum Domina , maxime favisti , in omnes rerum Omnium , temptarumque opportunitates incidisse: teque iis saePe unam , Virtutis , doctrinaeque , atque
-omnium ornamentorum loco suilla.
Nec vero ego, uomunculus quidam scilicet, haec modo cudo , meique excusandi causa prolixe admodum effutio. Nam & res ipsa per se loquitur: dc Omnium actorum temporum memoria gravi ilimum pro te testimonium dicit. Quem enim librum , quaeso , quos commentarios , quas historias in manus sumemus , quin in nomen tuum proRe tertio quoque verbo incurra inmus t Immo cuius aque generis res examini leviter subjiciemus, te Semper inveniemus cuncta gubernantem , administrantemque . Infinitum Sc alioqui sit- pervacaneum fuerit , omnis ae i historias Perstrutari,
tuaque innumerabilia sortia facta inde proferre , gravissimaque de te summorum historicorum iudicia producere . Eccui etenim possint vires suppetere , quis tantum ocio abundare , ut valeat vel loca solum indicare , quibus in numen tuum attoniti stupentesque , in ipsa
rerum nai ratione restiterint magni viri: teque viresque tuas non agnoscentes modo , sed etiam horrentes , tantam Deam venerabundi adoraverint , teque causarum
Crirnium maximam , planeque Reginam 'osteris luculenter testati sint i NotisIima res ac vulgaris: nullique non lectoi i obvia . Praetervehamur itaque , atque ad Versariis tuis ultro largiamur , Fortuna , quicquid Historici , scriptoresque ejus generis , Poetaeque atque oratores de te dixerunt: sit horum hisce de rebus extraneum judicium . utamur testibus.oculatis , quibus & in humanis iudi-
