Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

comoediae conscriptae sint , totque novae in dies conscribantur ; nam ut late Variae sunt , qua Pravae qua rectae, hominum conietudines , novique mores 1ensim quintidie in Civitates omnes irrepant , ita ingens inde ac nova usque poetis comoedias sci ibendi materies suboritur . Atque illa mini comoedia optima est , quae moles hominum melius describit ac traducit, non enim alio hoc POema spemt ; ct si quod in vulgari vita ante omnium Ocu-Ios ogitur , graphice in scenam Producat , prudentique nexu implicet , ac mediocribus assectibus condiat , elegantiaque sermonis exornet , nihil ultra habet qu6 progrediatur . Pans. Sed hoc vix artificis opus est , nec si id tantum praestabit poeta, optimam illum comoediam scripsisse dicana. Est porro aliqua comoediarum scribendarum ars , ut est sane in tragoedia . Buo. Quidni , obseero Z Sed tenui filo res lepide dum , & verisimili in omnibus servato, optima fiet Comoedia , in qua quidem

omnes personas deceat quod agent . Pans. In nimis pauca artem haud contemnendam coniecisti , Belvederi , quam fusius aliquanto explica nobis : nam dies theatro dicatus , non tragoediam tantum ornare , sed di comoediam debet . BeL Ineptire me vos hodie creetis , quum quae omnes qui adestis plane calletis , dicere me unum imperatis, quasi solus sciam. Caeterum quamplura quae in conficienda tragoedia recepta sunt , eadem in consci ibenda comoedia valent : unum enim idemque artificium est , di

qui personarum S scopi quae admodum diversa sunt

tragoc diae ac Comoediae memor erit , iisdem praeccptis ambas affabre conficiet . Graυ. Jam restim ingres s es Viam , Belvederi et quare ne gravere , quaeso , delidelio nostro , ut occepisti , usque velificari . BeL Pudet sane me coram tantis vitis notissimas res proloqui . Sed quo

me vertam Z obsequendum quidem est . omota quippe,

382쪽

3 64

ut quae occePeram prosequar, in theatro ad sensius red cenda , quippe qui sunt optimi impetitorum magistii rnam cuiuscumque genetis drama agendo docere debet, non philosephorum more , praecipiendo . Quinctia in Omnia in theatro ad fabulam referri debent non ad spectatoi cs ; nam hi, quoad rem quae agitur , pei inde ac si non adesient, habendi et ut in tabula pictor omnia ad argumentum quod exequi statuit refert, nihil sane ad spectatoi eS, quamvis di in tabula , ct in theatro omnia eorum causa fiant . Quod non dixissem nisi Plautus faepiuscule ab hac legula recessistet risus captandi gratia , & ab actione fabulae ad auditoresstrmonem convellisset : ut aud raro eadem Persona moedo uti Amphitruo , modo ut histrio loquatur, nunc The- his iit , nunc Romae . Quem errorem nonnulli posteriuSimitati sunt , satis se tutos esse rati Romani Comici authoi itate . At ego quidem veteres comoediarum sic: ipt res , nempe Aristophanem , qui porro sale nigro quidem, ct acumine praecellit . , tinnio Plautum A Terentium diurna ac nocturna manu versare iubeo illos qui ad hoc studium appulere animum : non quia selam Veterum

authoritatem plurimi faciath , sed quod nemo quidem melius ac prudentius ea in re se gessit , ita ut illi milii soli vere comoediam scripsisse videantur. Col. Quandoquidem te , Belvedeii, ita sentire video , libere ego quoque alfirmare aulim , mihi etiam semper visam fuisse, nunquam in aliquo sequentium temporum Comico tantum leporis A elegantiae immo & veritatis fuisse, quam tum in Plauto , atque Terentio . Graυ. Graecorum Calaus est, cujus Participes illi fuere , qui rudi Latio Graecas attes intulere et Praecipueque laudandus Plautus , qui aerumnas inter di Paupertatem suopte ingenio piincipem locum inter Comicos tenuit et quum Teientius summatium vitorum amicitia Subnixus, & Politi,simis eorun .dcm inge

niis

383쪽

niis adititus , octo a indarit . Eec Valde a Danielis He- insit iudicio dissentis, qui Horatii aut horitati innixus tomge Τerentium Plauto anteponit . . Gav. Doctus ille vir, prout quisquam alius unquam , fuit, Belvederi, sed quum Grentius ederetur , rogatus ut aliquid ipse praefaretur , laudibus, accepta mercede , illum Poetam cumulavit, eadem , & maiora sortasse de Plauto dicturus , si ita res tulisset . Caeterum talia Plautu chiicit , quae consulare cuicumque in promtu sit et aliquasque ejusdem sententias magno rix labore collectas protulit , quas ut frigidas traducit : quum quamplurimaS ipse modo memoriter proferre is possem , quae nedum Comicum , sed quemvis Philosophum decerent , ita aptae ct graves sunt . Vellem , doctum virum ab hac comparationis alea , abstinuisse ; quod quum fit, nunquam sine iniuria fieri censeo , dum alterum in caelum serre , alterum deiicere quasi est necesse. PanfTemporum rationem hi sce ego in Poetis habendam reor r. nam aliter Plauti aevo Romani , aliter Terentii agebant :atque ideo acceptior tum ille suis civibus erat, praecipue quod quaedam de vetere ac media comoedia retinebat, quae li-hertatem , qua uim Populus Romanus Iruebatur , praese ferebant , ac ideo magis erant popularia. I erentius Vero

quum maxime optimates in Republica pollebant suas scripsit comoedias, ut Menandrum potius deberet, quam Eupolim, aut Alistophanem imitari. Mores quippe sedatiores io tulit Aser in scenam , commotiores Plautus, a nativa quadam se sivitate conditos, quod in Terentio frustra quaeras. Bel.

Atque hoc eo redit ', ut in comoedia privatorum , na' tionem omnium S temporum , mores inspiciamus οῦ ve

luti varios quoque Reipublicae Romanae status in ambo bus istis Comicis introspicimus . quantum in Graeci argu menti fabulis licet : quod magis manifeste appareret , si latini argumenti comoediam scripsissent, non Graecas bar

384쪽

festina , nam prope iam meridiem praetergressus est Sol ,

S paucis nos contentos esse , pro caetero more nostro .

probe nosti . Beis. Hoc quidem est pudori meo vim aD serre : sed obsequar , de paucis quidem, nam hester iam coenam cum Calopresio omisimus, quicum domi meae superiori nocte vigilavi nam quis somno locus inter dulcissima amicorum colloquia Z lautioris apud te Prandii expciflatione . Iam praeter omnia moneo , Praecepta comoediae alibi quaerenda, nam ego vix quaedam quae O, servando collegi , modo exponam . Comoediam Primum omnium , Iisium , iocum , delectationem continere debere reor , atque omne nimis serium & acerbum respuere , quae est vel praecipua comoediam inter de tragoediam cisterentia . Unde culpatur a prudentioribus Plautus tuus, Gravina , qui in quadam fabula Alcesimarchum adolescentem inducit tragico ritu Cb amorem ad mortem ruentem,

gladioque seipsum iam iam transfodientem : quem per ram nonnulli postea imitati sunt , sive potius multi deinceps cum Plauto in hoc sunt decepti. Coinoedia autem pro cujusque Civitatis moribus ccnscribenda est e quod & poetae expedit , qui nota re.

seret , & populum item cognitarum rerum imitatione magnopere delectabit. Quod maxime advertendum arbitror :atque ideo aliquo allato exemplo, cur cavere horter Poetas dicam, ne vetustis aut alienis morib03 nimis immorentur, nostros deserant . Romani Graecique amores meretricios nulla nota prosequebantur , immo in eos potius iuventutem incumbere , alienis uxoribus omissis , aequum

censebant: unde illa sententia dia Catonis apud Horatium. Servorum quinetiam apud ipses maximus usus suit , ut qui omnia Per eos agere consueverint . Ideo Romani Graecique laeti in comoediis adolestentes spectabant meretriciis amoribus implicitos , ac lenones , qui Pue,

385쪽

las meritorias domi habebant , quod receptum illis moribus crat , contumeliis insectantes , illasque ab ipsis perdoctos dolos sine pretio saepe abripientes ; servulosque praeterea heros suos in theatro fallentes , & technis circumveniem tes , ut revera in domibus passim eveniebat . Apud nos vero aliter se res habent. Nam quamvis meretrices PersaePeamentur, obscoenum tamen modo atque inhonestum videtur

nam profecto legum nostrarum sanctitati adversatur hujusmodi amores, lenonumque adeo execratam improbitatem in scenam producere : quod nihilominus ab Etruscis scriptoribus crebro sedulatum videmus , ct ab Amenta no- 1l ro , qui illos saepe ad verbum transcripsit, aud scite ,

ut arbitror , in comoediis , quas adhaec usique protulit , imitatum . Servorum praeterea nostrorum longe alia conditio est , ac erat apud veteres ; nam nunc mercede

conducti liberi homines serviunt , qui ut nihi la temporariis suis heris mali metuunt , ita ipsos domo expellere ob quamcumque suspicionem in promtu heris est , qu nullam , ut olim, in eos potestatem habent, nullaque iactura , si illos amittunt , afficiuntur . Inde nonnulla satis frigide modo per servos in scena fieri videas, quae salse quondam & iucunde fiebant , multaque in eos ab heris peragi , quae frustra nunc , repugnantibus moribus & veritate finguntur . Subreptiliorum quinetiam infantium casus , & liberorum capitum emtio venditio frequens apud illos populos erat , unde passim nexus , nobilesque nexu um selutiones in priscis fabulis , quum insperato servire agnoscerentur ii, qui liberi civesque elint, atque ex illis ipsis saepe familiis esse, ubi ignorati servitutem serviebant. Modo haec prorsus expulere mores nostri : unde ad alios Casus convertendae sabulae : ct quod accidere , etiamsi Faro , consuevit , in scena spectandum proponetur . Ut Dres itaque apud quemque populum sunt, ita in steriam

386쪽

produci oportet , nec Italus poeta Gallum debet imitari quoad certarum Personarum indolem , moresque ς nec Gallus Italum , aut Hispanum : nisi de quibusdam agatur , quae sunt omnibus nationibus communia, & Naturae humanae ipsius Potius , quam alicuius gentis . Praeterae ridebitur magis, ac iucundius excipietur in theatro exterinnam quis Personam gerens, nam varietate ipsa delectabit , ct diisimilitudine linguae ac moris gratior erit spectatoribus et ut in Poenulo Plauti, aliisque quamplurimis nostra-uum comoediis , in quibus vel Gallum , vel Hispanum, vel Germanum inter Italos ad exhilarandam fabulam videmus inductum . Colopr. At quando personas nobis tragicas indicasti , micas etiam indica , nam valde di versas esse eas debere suspicor. EM. Planum hoc , di notum ἰ at quando petishrevi dicam , ad omne genus humanum comoediam spectarer nec si Reges, summate'; viros ab illa amoveri nunca peritioribus conspicimus , nunquam id factam esse , aut fieri posse concludendum est . Nam , ut Amphitruonem Plauti taceam , Praetextatas apud Romanos comoedias Re- eum & summorum magistratuum fuisse constat , qui quidem soli Praetexta utebantur . Ut non Prorsus absiurde ab Hispanis scriptoribus quaedam comoediae regales , ut ipsi vocare solent , constelae sint , in quibus Reges, Reguli , Duces, Primore'; aularum ac Civitatum cum strvis mediaeque dignationis viris repraesentantur . Uerum ut apud Romanos nullus Praetextatarum author Vel modicum nomen adsecutus est, ita & nullam ex tot regalibus fabulis cum Plausu acceptam novimus , nisi fortasse apud ipsios Hispa-nOS , quorum theatrum QPerioribus saeculis talia mirifice

Probabat e nec veterum horunce errorum omnino expers

illud invenimus , quum nos in Hispaniam ab admodum pio δι elemente Rege Carolo acciti sumus . His , sive comoe- A a a dias, Disitigod by GOoste

387쪽

37odias, sive tragicocomoedias , quod vel bum Plautus com mentus est , appelles , me quidem authore nemo scribendas adgredietur , quoniam , si decorum servare velis , risus, iocusque inde exulare magnam partem debent , salesque & urbanitas : nisi quis audeat , aut principes viros iidendos in scena proPonere , quod absurdum , aut e selio delectationem aucupare , quud inane est , nec postibile . Caeterum ad omne genus hominum , ut dictum est , comoedia pertinet : ut a quibusdam doctis viris ad pistatores etiam , pastoresque ac ruricolas Producta sit aquos prosecto laudarem , si veram talium hominum vitam etfinxissent, non aliam quamdam iis tribuissent vivendi rationem , quae nullibi gentium servatur, & quae ab aspera ac dura illorum vita maxime abhorret . Unde Τalli ac

Guarini, aliorumque qui eos deinde sunt imitati, huius generis nitidissimas fabulas , alio quovis nomine potius admiratione Prostqvor , quam quod mores pastorum in quo alioqui

Parvum admodum operae pretium fuisset ad veritatem e presserint . Civitatem praecipue atque urbanos , neque infimae conditionis respicit comoedia , a rure & agris subi sua cunabula sertita est , iamdiu in Urbes cum ei germana ac majore natu serore tragoedia translata: S. si quid rusticum immiscendum est, & agreste , temperate id agen

dum moneo , ita ut summa rerum semper ad urbanos re deat . Sed hoc mihi non sumo , ut comoediae conficien

dae Praecepta Praestribam : ab aliis haec , qui Metillime omnia examini subiecerunt petenda sunt : ego si quaedam diXero , ut vobis obsequar , observata mihi di iola ex-Pestentia notata , munus meum affatim implesse arbitrabor . Quid ego igitur vobis dicam 8 Ineptus Pla ne sim si modo praecipere adgrediar , comoediam uni Cam actionem debere complecti , nec in plures stindi Posse et immo continuam requiri , quaeque unico tractu Per

388쪽

ficiatur : unde duplices , quas vocant , fabulae damnandae , quaeque ita longo tempore indigent , ut necessarium sit, intelligere auditores , interrumpi per plures dies, menses , aut annos , quod quidam absurde factitarunt , actionem , ut ea quae Poeta finxit , peragantur . Ne igitur otio vestro abutar, paucis reliqua , st quae memOria suggeret , complectar . Primum omnium dico atque edico , enixeque Pronuncio , neminem , cui Venus , le-Pos , Suada , Charitesque ipsae in ore ac labiis non sint, ad comoediam scribendam aggredi debere : ineleganSenim atque ineptum est quicquid hoc in genere ars sola

molitur , quam nec suavis risus unquam , aut Vera VO

luptas sequitur . Temperabit quidem ars naturam & incertos fines coget , sed Qta aut parum , aut nihil eissiciet . A scurrilitate vero , immodicoque risu cavere serio debet quammaxime poeta , qui nunquam spectatori risium movere volet per turpia atque inhonesta . Uerum subturpia quaedam admodum apta sunt comoediae , A si quaa ambigue laci possunt , ita ut in aItera parte turpiculum aliquid habeant , in altera rectum & honestum . Nec Ui- .deo quid nisi putidum risum movere possit quorumdam hominum in stena imitatio, qui aut lingua impediti, aut distoiti sunt & manci , aliove quo simili corporis morbo

laborantis Quis enim bonus ex animo rideat quae vel Natura , VeI calamitas quaedam afferre solet mortalibus PQuaedam tamen eius genetis parce ad delectationem sumi Possunt , quum vel amantem senem inter dulcia cum puella colloquia crebro tussi laborantem inducas , aut ita gradiendo vacillantem : vel quum per doctos dolos clau dum se quis ad decipiendum fingit aut blaesum : quibuS Uea mire plaudi solet. Porro , quae summa est, ad L. Caesar praecepta de Iisu ae iocis apud Ciceroneta poetas 1 e; icto p vix enim est, A a a a ut Digiti oo by Corale

389쪽

37 aut aliquid comico Poetae concedam , quod ille oratori negavit. POPulum enim uterque alloquitur, ideo nisi bonus vir sique honestus qui sequitur videbitur, aut odium ob corruptos mores , aut sibili ob ineptias & frigidos iocos consequentur. Denuo dicam, nam magnum est operae precium, mores cujusque gentis ac Civitatis comoediam debere complecti , non aliena sequi. Ita dum Gallus poeta Gallicos mores non ab historia quidem petitos, sed recentes , est qui

sub poetae oculis servantur J Italus nostros, Hispanus suae pentis ast abre Producent, Persectam , omnibusque numeris absolutam harum gentium morum historiam habebimus , qua nempe caremus . Qui etenim historias scribunt, bella , pacesque , Variasque regendi populos artes , regum gesta , saevitiam , avari biam , virtutem & huiusmodi posteritati mandant ό quo autem Pacto illo ipso aevo vixerint in Civitatibus homines , quibusque moribus ac consuetudinibus , nisi id comoedia essiciet, ignorandum utique est. Nec talis interior & urbana historia contemnenda mihi videtur , immo nonnihil iucunditatis S utilitatis

quoque habere . Prosecto si latinam comoediam haberemus nam latina tragoedia Prorsus caremus , & quam comoediam Rautus & Terentius scripserunt , ut nollis , graeca est Romanorum nobis mores Ionge notiores essent ς quum modo vix ab historiis publica nobis nota sint, domestica Pleraque ac interiora vereque uitana igno rentur . G. Verum dicis, ita nam modo cst . Sed duo praeclaros tragicos poetas vetus Roma admirata est , Accium nempe, & Brundusinum Pacuvium Ennii ex sorore nepotem, qui Olendidisssimis ambo versibus tragoedias constri Psierunt, sive Potius e graeco verterunt : quorum vix nunc laudesia brevia quaedam fragmenta superint. At dolendum 1ane est , id ita accidisse r quid enim in tragoesia posset latina,

390쪽

qui solus Romanorum tragicorum superest . Pans. Quando horum mentio facta est , consentaneum magis videtur iis quae a Belvederio dicebantur , etiam Comicos Poetas memorare qui ante Plautum S Terentium eius generis laude Romae claruerunt . Naevius quippe sessivissimas comoedias scripsit , di Coecilius adeo eodem in genere excelluit, ut eum Cicer in pi incipio operis de optimo genere oratorum summum

micum appellaverit, non Terentium aut Plautum. Cal. Quorum opera non exstant in medium adducere inutile quidem est : unde , ad coeptum sermonem revertamur . Age Belvederi. BeI. Quo me vertam nescio, ita nunc huc, nunc illuc vocor . Animi porro vitia feliciter theatrum in rediuntur, immo vel sola scenam tenere debent : sed modus adhibendus, ct ut mediocres in theatrum virtutes ita mediocria etiam vitia inducenda atq; haec nunquam sine aliqua nota, aut sine cidio dimittenda. Nimia quinetiam vitia & receptum

morem exccecntia non ex net, me quidem authore , meta,

si aliquid prcdesse vult Ocelatotibus. Nam si quis auditor ex iis est, qui aliquid eo in genere peccet , de se narrari subulam aud sentiet , quum ipse modice & caute idem

vitium exerceat . Plauditur totis theatris avaris senibus , sed nemo ab avaritia discedit ; quis enim aut fumum e camino , aut unguium Praesegmina , aut sphilum ex ore serVandum curat ne amittat, ut lepidissime , sed non adspectatorum utilitatem Plautus induxit Z Idem de poedagogis, gloriosis militibus , parasitis , & de huiusnodi dicendum censeo , qui nisi temperate magnoque cum judicio ita imo ucantur , ut vera vitia , sed usitato modo pateant, vix adhrevem Iisum valetiunt, pioiicient nihil. Utilissimum autem reor di pro ου saepe viros, sed hoc quotidiano more, fideique,& amicitiae servantes scenae dare, ut a vitiis absterriti ad virtutem di probitatem Ocelatores paullatim deflectant. Nec vetera , nimisque obsoleta in scenam inducere

SEARCH

MENU NAVIGATION