Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 74 probandum reor , ut qui istos iPsos milites gloriosios , paedagogos , parasitos, qui in veterum comoediis ad satietatem usque occurrunt, pei Pinuo obtrudunt; qucd si exilem ipsis imitationis laudem Parit , magnum inventionis decus au seit , theatrumque Privat Veritate , quae nili a praethiatibus motibus haut iii nequit . In quo Amenta noster , UO-ctus quidem vir atque acer , lapsus mihi videtur , quum

non modo tantum veteres illas Personas , verum etiam

quod casdem pariter in cunctis suis . comoediis adhue imduxerit , ut, quum unam earum legeris, omnes te legisse putes . Nec meum hoc judicium est , quod elevare sortasse apud vos possent simultates , quae nos inter iampridem intercedunt, sed peritiorum omnium , qui tam ductum ac scientem virum mallent, ad inventionem potius quam ad imitationem animum appulisse . Graυ. Romae quidem

cum Plausu aliquando Amentae comoedias exhiberi in privatorum theatris memini: sed quaedam in iis ab eius artis magistris culpari, quod saepe parum pudicos mores induxerit, & praecipue verisimil* ab eo negligi in eo praesertim, quod Passim puellas adolescentium schemate , hos illarum subderet , ita ut ne apud amatores quidem veri sexus αpersonae aliqua suspicio oriretur . ML. At doctum virum sinamus Populum sivis fabulis oblectare , atque ea laude frui, quam aud modicam hac poematis genere est assecutus , dccaetera Percurramus . Calostr. An tu Poema appellandum censes , quod soluta oratione conscriptum est y Bereed. Nosti doctorum virorum ea de re disputationes , nec hoc

tempus sinit , ut & eo nos progrediamur . Mihi quidem ea stat sententia , sine versu & numeris poetam & P sim non posse consistere, quanquam aliter aliquibus doctissimis viris nuPer visum est , dum inventionem omnes numeros in poesi implere existimarunt , versum autem an solutam orationem sequamur , sitsique deque habendum z ita

392쪽

37s ut vel epica quoque memata , si dis placet, pedestri or,tione quidam magni nominis viri ausi sint scribere. Graυ. Fabularum sciiptores potius istos appellandos censeo, quam. poetas , etsi aliqua utilitate ac jucunditate fabulas suas condierunt. Caeterum Areosti comoedias versa perstriptas, iambico simile, notum vobis est . easque in Ferrariensium Dynastarum theatro regio sumtu exhibitas fuisse : sed hoc imitatoribus prope caruit exemplum , & nostri poetae sinluta plerumque Oraticne comoedias scripserunt . Pref Nescio an dissicultas inveniendi versum, qui comoediae apta

retur , in causa fuerit, ut, abiecto versu, solutam oratio nem amplexati sint nostrarum comoediarum scriptores zquod mihi vel maxime improbatur , quoniam versum uti . que in comoedia ut in tragoedia requiro nisi velimus a poematum albo Comoediam delere . Obvium quippe ac

facile OPus est , ut loquaris ita perscribere ; Sc quod libstoriae , philcsephiae , orationibus , epistolis' datur , i hoc

negandum omnino est cuiuscumque generis poeii , quaei sine veli constare non potest. In arduo decus scilicet rideo tentare Varios numeros, eosq; varie quoq; miscere vellem illos , qui comoediam sici ipturi sunt, fleetere eosdem & caedere, ut sermoni propriora essent quae scriberent , Uersus autem

aliqua ratio constaret . Dissicile id quidem , sed quid sine

magno labore Natura nobis dedit quaeso 2 Gall, prope eodem usque versu in poematis suis utuntur , ac praecipue in tragoedia a comoedia et sed lectoris' potius fastidium , ob eandem , a perpetua hinorum versuum consonam tia, cantilenam, subire maluerunt , quam tuta oratione comoediam scribere . Bemeae Elegantiam quidem omnem ac veneres , & nitorem omittere quae Poeseos sunt Prompria necesse est, ubi seluta oratione conscribitur comm dia, quod in antiquitate omni exemplo prorsus caret. Caeterum versus mirifice ad memoriam valet , nec alicuius

393쪽

Comici locum memoriter retinere ac referre possumus, ubi versus abest; Ionge maiorem praeterea in hominum animis vim habere certum est aptam orationem , quam se Iutam . Queis tu , Pansuae , in tragoedia versibus usuS

es , uti quoque Comici possent , minore quidem apparatu & seno , sed profecto commode di eleganter . Pans. Guarinum potius & Tassum imitentur , qui elegantissimis ac nitidissimis vessibus , qui per omnium ora feruntur , comoedias scripserunt , sane ut nihil fieri posisit supra et quum nostrorum Comicorum ne unum qui dem versum aliquis memoria retinere possit , ac istiusmodi comoediae vix lectae protinus eseluant . Nec rei difficultatem ulterius objiciant , illorum proposito exem

plo . Et sane turpe fuerit Comicis ita loqui, qui poetas sese

haberi volunt e quoniam si oratori maxime adverten dum est , ut numerosam orationem conficiat, & quasi camnoram , eaque de re tot Ciceronis , Quintiliani, aliorumque rhetorum praecepta existunt e Comicum Poetam sinemus extra numeros vagari , verbisque abiectis & vulgaribus dissolute uti , ct infantiam in loquendo Praeseserre pGram Id Porro , Pansute , optandum Potius est quam

sperandum , quandoquidem Graecorum , immo α Italorum Vetere consiuetudine abiecta , huc Scriptores omnes Italicae' comoediae incubuere ; & auditores facili illa ac populari elocutione contenti, iam nihil ultra eXPetunt, versusque sortasse etiam , ut modo hominum aures sunt , respuerent . GI. Id scilicet nunc timendum , quum camtantes actores omnes exquisitis modis libentissime audiant homines . Immo ego longe magis gavisuros eos reor comico versu , quam quavis elegantissima soluta oratione et quod audentius assirmo c ut de toties instaurata apud nos Merope taceam , quae tota hendecasyllabis versibus constat nupero Horatiae exemPlO inductus , in qua non modo

394쪽

non resipui tam luculentos versus a cavea sed summo etiam cum plaum excipi vidimus; quanquam, ut qui adsuerunt , quae maxima Civitatis Pars est , meminisse posIunt, nihil minus illo in dramate animadversum est ab auditoribus , quam versibus tragoediam constare . Pans. Egregia quidem ea in re Belvederii fuit opera , cui nescio an pa- rem Civitas ulla tulerit . Ipse etenim omnium primus theatrum , apud nos ad Pudendam ridendamque cantit nam ob actorum imperitiam adductum , ita ad Naturae veritatem revocavit, ut quo iam Progrediatur, Porro non haheat . BeL Hoo, quicquid est , nam negare non ausim, assidua mihi ac diutina est.observatione comPertum : a quum

ingredi adolescens a singulis paullatim incoepissem , ad rei

summam vix senex Perveniet quod eui Iudicrum totum sitae leve , ad assequendum tamen , quantum quidem pro ingenii mei modulo anniti Potui , difficile admodum expertus sum . Gro. Quandoquidem huc flexit oratio, pro

veteri nostra amicitia rogo te , Belrederi , ut quid sequi soleas in docendis fabulis , instruendisque actoribus, quan tum quidem fieri potest , nobis aperias . Audivi etenim& hic a Romae , qui judicium in hoc tuum effuse admirarentur , ct in caelum ferrent : comoediam vero aut tragoediam te moderante actam nunquam vidisse contigit,

quod sane doleo , teque iterum rogo , ut eius rei mec nam hi tuis verbis non indigent , qui rei ipsi toties imterierunt qua Parte potes participem facias . MI. An haec tradi posse ac doceri, Iane, censes t quae experiendo ac errando Per Plures annos vix animad erit longo umpotuerunt , ut nova quotidie induci opus fuerit , quod a receptis discedere ipse cavea cogeret. Uerum ne quod ii hi , quem tanti facio , praesertim in tantula re , negasse videar , ex iis expromam , quae stabiliora a firmiora in tam levi re mihi visa sunt i ut inde noscas , omnia Pos

395쪽

3 3 . . se aliquando admirari homines . qui haec nullius lane pretii tantopere magnis erint. Harum quippe rerum nec scientia, nec ars ulla esse potest , & vix favente Natura aliquam observationem recipiunt . Principio apparatum omnem scenamque ita construi ac disponi satago , ut omnia fabulae adamussim coningruant , Perssinisque , locoque ac tempori omni ex parte

conveniant . Aliter enim tragicam scenam adornandam ,

aliter comicam intelligis r nam illa columnas , Porticus , statuas , fastigia requirit: hae privatis aedificiis, modicis o mibus , tabernis, moenianis constat. Qua in re me deceptum in ista ipsa Horatia memini, quum in quadam scenae Parte equestrem statuam poni iussissem , quasi ad Romanae urbis ornatum: nec mihi in mentem venit, nullam ad illa usque tempora equestrem statuam Romae positam fuisse . Rite constituto theatro, quod una tantum scena , non Pluribus, ut contra rationem modo fieri selet , constare debet tomnis mihi cura ad actores seligendos convertitur , eos que ita morose , ita diligenter verso ct expendo , ut Plerisque supervacaneum hoc , ae nimium Uide tur . Sed nisi actori persona , quam sustinere debet . conveniat , incassum caetera exequemur . Pueros ingenuos iam adolescentes nam seminis Privatum hoc nostrum thea trum non Patri deligo ad puellarum persenas sustinen das ; dummodo forma habitu'ue corporis , voxque ante

Omnia non adversetur. Ad caeterarum inde partium aEt reS animum converto. 2 ita me compam, ut Vera Perse

na cum ficta quam proxime conveniat e parasiti Parte

Pallido , & macilento delego , gloriosi militis rubicundo R ingentis abdominis homini , senis , aut paedagogi gram

vi & incurvo: adelescentes iuvenesque & servos ut revera sunt, ita esse satago. Praecipue vero omnes eos reiicio qui

alibi comoedias egerunt: nam in agendo dissicillime iis Vi

396쪽

379 iis abstinent, quibus prin cipio insueverunt, atque imbuti sunt . Jam quantum hoc est , amabo p Dictu quidem facillimum , at, si opus incipies , quam sit esseAu dissicile

comperies . Quae Personae risum movere debent ridici tum aliquid vultu & corpore praeseserant curo , ut rideantur magis : severam & gravem persenam gravi & persecto viro commendo , atque ita Per omnia me gero, ut

ne quid in actore aspectu ipso dedeceat; quod praceptum Roscio , quem tantum Cicero Romanique omnes admirati sunt , tribui potest ἱ nam is omnia in actione eo referri debere dicebat , ut quicquid ageres , aut diceres deceret. Et sane; si nihil magis in vita dissicile est videre , quam quid deceat , in actione itidem magnam ea res habet ei Dficultatem . Iam haec veluti materies est , cui Qrma d est et agere enim , incedere , stare , deambuIare .

Ioqui docendi sunt actores , quod infiniti ' prope est laboris ; nam quotusquisque est , quaem , qui sui meti

sius oblitus, eum se credat esse, quem Poeta voluit , &scena requirit Z Sine hac tamen persuasione omnia putidaia coacta spectatoribus videri necesse est . Iterum equidem, iterumque actoribus meis Praecipis , ut se Prorsus , tantisper dum in scena versantur , in eam Perῆnam convertant , quam iis attribui , namque ita vera di nativa ubdebuntur quae agent, quaeve loquentur. Dissicile enim admodum est , sela arte alienos mores & affectus ita essi gere , ut ne aliquid ex proprio more saepius erumpat. Sinnem quis aget , vir ipse & nondum ad senectutem pro

vectus et ut ne hic pro sorti di vigenti se se in stena gerat aud modice est allaborandum ; Natura etenim se se umdique de improviso exerit , vetatque ne is voce, Vultu , incessu senem per omnia reserat . Puer quis puellam re seri : ingenti Qtertia is continendus est , ne quandoq; gran diores moliatur gradus , ne viriliter intueatur , ne conci

397쪽

. tate nimis respondeat , ne denique hi achia & eorpus, uti extra scenam solet , libet ius iactet ; in quibus si vel 2. mel peccarit , Omnia concident , di ais convertetur in risum . At ne vos diutius morer , simulque ut aliquid dixisse videar , ad Naturam ipsam vos deseram , quam magistram unice sequor , atque i inde arcano-

rum meorum eruam rationes . Omnium profecto aet

tum di affectionum quidain status est , quo invicem dc aetates & allectiones ipsae distinguuntur . Ira , amor, laetitia , formido , tristitia , quas habeant sedes in humano corpore, atq; unde, & quomodo oriantur Calopressus nostera Cartesio suo edoctus nos docere potest i quid ve simul in incessu , colore , vultu , voce , caeter ue corpore hae perturbationes varient in unaquaq; aetate ac conditione . His autem fiunditus perspectis, iam non difficile suerit , aftores ita instruere , ut irati , ut territi, ut tristes , aut laeti essie videantur : ita quidem ut gestus , color , incessus, vox pertui bationi congruant ; Atque isthaec variari usque necesse est, prout aetas, dignitas, locus , tempus , conditio uniuscuiusque persenae requirit . Aliter enim senem divitem , eundemque patremfamilias ii asci, amare , pavere decet , ac adoloscentem : aliter servum flagra & lorarios timentem , aut dolo aliquo in herum consito gestientem inducemus ἰ aliter si amator aut ingenua puella timore ali quo correpti, aut aliquo perfusi gaudio Producentur ; aliter servi , aliter ingenui amant atque, ut Poeta non iisdem verbis diversarum per narum affectus estari solet , ita & actores pro suo quisque modo affectus eiungent et

non enim omnia omnes decent , ut ad illud Roscianum , quod dictorum omnium cardo est , revertamur . Flustra vero incessum , motumque CorPoris affabre Gomposueris , nisi pronunciationem ita modereris, ut haec illis respondeat , di amice in unum conspiret et est namque

398쪽

pronunciatio , vo eas insimul, vultus , ac gesus recderatio Hic vero herculeus sane labor est ; quum vulgo homines more suo loqui assueti , vix est ut in hoc doctorem ferant:& si quid, insuetum ac novum moliri jubentur , ad ridendam

plerunque cantilenam , aut ad declamandum deflectunt , quae vitia foedant omnia & corrumpunt , ut nequicquam caetera sis exsecutus. Temperandus itaque sermo Pro persona, pro loco , Pro tem Pore , Pro aetate , pro affectu, sane ut deceat, quo verbo quid aptum sit, consentaneumque

tempori & personae continetur: quod pariter in vultu , ingestu , in incessu valet, ut si aliter fiat, sane dedeceat. Nec loqui minus Comico dissicile .est , qua Oratori: nam uterque

omnes tonorum Persequetur gradus, modo , ut loquentibus nobis fieri sine arte consuevit, modo intendentes vocem , modo remittentes, aliter tamen ac musicissilent, si vis auditorem quo

lubet impellere , utque ea credat, dum audit, dum conspicatur, non fingi, sed prorsus vera esse . Hinc lacrimae spectatorum oriuntur , hinc gaudium, hinc moestitia , hinc plausus omnis . Et si maximus quondam Atticus orator omnia in una actione posita dixit in magna gravique oratoris arte : idem Omnino in ludicra hac & levi dicendum et atque omne Punctam laturum actorem illum amrmo, qui bene ac rite utetur actimne , in qua dc vox & gestus & omnia insunt. Continuato quaedam sermone , quaedam interrupto dicenda , aliqua concitate , sedate aliqua , nonnulla cum magno corporis mO'tu pronuncianda, nonnulla ,sive potius pleraque cum Par VO aut nullo ': magnos enim motus , magnosque affectus semper tragoedia, raro sine comoedia recipit . Quae cun

dia prout res postulat exprimenda ,' utque homines assici extra scenam solent , ita eos affectos in scena producemus , selerter Naturam imitantes, a qua si vel latam unguem , ut aiunt , discesseris in cuiuscumque rei imitatione , profecto exibilaberis . Incredibile enim est quanta vigin

399쪽

in Natura sit & veritate , quamque commoveantur spectatores ubi voX , gestuS , oculi, verba , color in unum congruunt, atque ubi rem vere fieri, non fingi, oculis, auribusque simul videtur. Ab his enim simul omnibus, quae dixi , vera imitatio oritur , quae rerum omnium dulcissima morialibus accidit, ut quicquid recte quacumq ς in re imitatum sit, vehementer omnibus arrideat ,' quod a Pictura, disculptura, dc Poesis, ac denique haec, de.qua loquimur, histrionum ars mire comprobat. Illud praeterea quam diligentissime animadverti, ne saepius in eadem comoedia eumdem gestum, Commotionem , vocem actoribus in eadem perturbatione subderem , sed varie semper , quamvis semper itidem ad Naturae di veritatis imitationem : Latias namque auditores capiet , si omnes eodem pacto irascentur , aut moerebunt actores , caeteraque etiam similiter agent et quod diligentius cavendum in e dem actore , nam tum. Omnis delectatio dc admiratici evanescet . Ideo qui huic t sive arti , sive industriae operam dabit , omni cura decet assidue in hominum cietate occonventu , coetibusque Persari , ut cunctos eiungendarum perturbationum modo2 ac formas ediscat ; dc sic pote, rit , Varietate veritatem Comitante ,' quum res postula verit , eosdem affectus in scena repraesentare ρ Colmrem etiam varium unamquamque Perturbationem ic

mitari necesse est : quod etsi arte nulla consequi possimus, ipsa concitatio tamen saepe id , ct affectuum vehemens cum gestu di voce imitatio assequitur', dc iratum excan descere faciti , amatorem rubore iustandi , paventem de tristem lurido ac pallido colore , quae Plerumque sponte sua in actoribus meis fieri deprehendi. ἱ in i I. Antequam tua praetervehatur oratio,quaesis, Belvederi, quo pacto apud veteres censes , omnia i sthaec, quae de voce decolore scienter sane protulisti, fieri potuisse et apud quos tri-

400쪽

- 333striones Iarvati in theatrum prodibant ; ct amplitudo ipsa ac laxitas theatri , cane ad varias vocis inflexiones ino Portuna ad clamorem neccsiario histriones redigebat si exaudiri quae dicebantur , a cunctis vellent. ML Uel unum hoc valde imperfectum vetus theatrum effecisse mihi videtur et nam nec quomodo operto vultu , inque amplissimo theatro dici ex arte quicquam posset , intelligo et nec quo pacto eadem larva modo iram , modo gaudium , aut risium , aliosq; affectus ab histrione referri. Gr. At Cicero disertis vel his testatur, in quadam tragoedia ardere spectatoribus visos histrionis oculos , nedum vocem ei Perturbationi consonam illum protulisse . Eeis. Veiba ipia poetae Pintius concitatiora fortasse ac graviora auditorum affecisse animos crediderim, quam histi ionis artem , quae , ut mihi quidem videtur , nulla Prorsus hac in re esse potuit , extra pronunciationem , quam quoque ad declamationem accedet e prope fuit necessarium. Nam nullus falsis voeulisι gravibusq; aut submissis in magno theatro locus. Pans Vix nos in modicis nostris domesticis theatris, quae latioris cubiculi modum raro excedunt, omnis advertimus quae ab actoribus fiunt aut dicuntur : nedum credam Roscium, aliosive histriones remissa voce ac tenui tragoediam in Pompeii , aut inde in Marcelli theatro , ubi tot hominum millia sedebant, pronunciasse. Graυ Aud parum credide rim a theatri ipsius veteris architectura adiutos histriones, ut quae remita dicerent exauditentur . Neque etenim in animum inducet e possum , in perpetuo clamore , aut in saltationibus , quibus usitie utebantur , horum spectaculorum delectationem posuisse veteres , qui omnium voluptatum illecebras , ut ni quam credi possit , in omni-hus consectati siunt. Best Quod nescias, nesci e te confiteri Iaudabilius esse reor, quam si, ut scire videatis , putida

di inutilia confingas P Ego quidcm , quod adhoc attinet ,

SEARCH

MENU NAVIGATION