F. Nicolai Concinæ S. theol. mag. e congregatione B. Jacobi Salomonii Ordinis Prædicatorum. Oratio habita in gymnasio Patavino cum primum ad metaphysicam publice profitendam accederet

발행: 1732년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tur, eliminare, eXplodere Suapte enim natura nihil honestum , nihilque inhonestum esse palam effutiunt , sed has bonorum dis serentias atque malorum, hominum opini ne eXortas : ius ac bonum quodlibet utilitate aestimandum ; tum illud tempori loco. que servire; imbecillos postulare ius aequum; in summa vero potestate atque fortuna illud aequius esse, quod validius ; quibus prininde vires suppetant, eisdem pariter licere servitutis iugum caeteris imponere ς atque iccirco solummodo parendum , quod via sit praeclusa ad imperium; homines non rationis ductu communisque gratia utilitatis , sed metu impeIlente , propriorumque Commodorum illecebris una coaluisse & contineri ; leges demum non boni communis ,

sed potentiae consilium esse , quo stolida qmultitudo edometur . Si haec autem pestifera semina doctrinarum in hominum animis radices egerint , an non brevi domus, oppida , omnesque civitates in ferarum sibuas commutabuntur unde turbae, rapinae, eaedes , seditiones , parricidia , ct cuncta criminum genera redundabunt , quae pra terea criminum deformitatem & nomina amittent et haec enim perpetrantes contra naturam & rationem se sacere minime a bitrabuntur . Itaque non illud modo natu- ira patietur, c quod satis per se horribile est

42쪽

' ut quis eXternorum spoliis suas facultates &opes augeat ; sed civium itidem , fratrum. ac Parentum ipsorum , commodi sui caussa , fortunas invadat & sanguinem sundat. Iam fas erit exercitibus & 1ubjectis populis non legitimi tantum imperii jugum eXcutere , sed vel ipsos Imperatores & Principes

cum in vincula conjicere , tum ad supplicium rapere et quae dubio procul totius generis hominum conciliationem dirimunt , Commercium omne dissolvunt , quin ipsum humanum genus exterminant. Quod si Panaetius apud Tullium ca) negabat, ullam

pestem majorem in vitam hominum inva-iisse , quam eorum opinionem , qui utile ab honesto distrahentes, alterum sejunctum ab altero bonum esse ajebant; quo nomine eos appellem , nescio , qui bonum omne sic instituunt , ut nihil habeat cum virtute conjunctum, idque cujusque commodo, non

honestate metiuntur. Quando porro ad haec opinionum monstra ab orco vocata extirpanda , Rut Compescenda fasces non adhiiaantur securesque, sed sit ratione utendum , quis neget a Prima Philosophia potissimam ac necessariam Opem postulari debere , quae , aut ipsa sin

43쪽

. XXXII γ

la , aut certe cum aliis disciplinis conjuneta viribus tantum opus ab luat λ qui enim humanae consociationis primordia & stamina vitiare satagunt atque disrumpere , non alia profecto quam ista scientia abutuntur, ut ex iis , quos supra indicavimus , sophistis, satis superque conflat . Artis autem vitia & fraudes 1ola ars ipsa potest retegere& amoliri . Sed age , cominus congredi mur . Quid ex lege pura contendas cum eo hominum genere , qui leges omnes Ob- ganniunt dominantium libidine conditas in propriam ipsorum tutelam & lucrum, suaeque ambitionis alimentum p Quid vir vere Politicus cum iis , qui omnem politiam,

civitates , & Respublicas subruunt , dispintaverit λ Quo sele demum vertet Moralis

Philosophus , ut eorum impetus stangat, qui omnino hominem ex homine tollentes, minime in naturam peccari autumant,

& perfracte affirmant, modo quod fit , utile fuerit & delectabile iacienti λ Ut artifices instrumentis sublatis non possunt artium suarum opera conficere ; ita scientiis inferioribus qui principia subduxerit , resique illis subjectas abstraxerit , tum ipsismet facultatem omnem disputandi intercipit ,

totamque earum doctrinam praecidit : quae propterea , ut inter anticipationes habeant Iua axiomata , necessarium est , uti & res

quais

44쪽

XXXIII

quarum proprietates disquirunt: alioquin 1Olum deesset, quo pedem figere, & arma, quubus hostem agsredi, & seipias possent tueri. Constans adeo , rataque est Philosophorum

sententia, ex his nullam eo assurgere , ut pronunciata prima & elementa demonstret, aut materiem , cujus perscrutatur affectio. Des , propugnet . Unde enim suas investigationes eXordiretur , quove dirigeret λ Λιtius igitur est cum totius humani generis hostibus disputatio attollenda . Ad Meta- physicam, quam illi adulteratam in commune periculum detorquent, eos oportet advocare, ut, unde se praestare maxime exultant . inde apertissime ferant confusionem.

Etenim ab ea, veluti a summo jugo, fiunt scientiarum divortia , quibus ipsa aeternas rationes inspiciens , & res ab unaquaque pro pense enodandas dispertit , & convenientia ad id muneris principia tribuit; quae ubi circumveniunt, Iuisque technis involvunt Sophime , eadem illa scientiarum domina & regina , tamquam ex jure dominii, officioque defendit, illustrat, ct impetentium fraudes dissolvit . Itaque , ut membra corporis languent, vitamque amittunt, dum eorum cum corde , a quo omnis vita

originem ducit, communicatio impeditur psic scientiae reliquae, si a Prima Philosophia

deserantur, quando notiones earum prima que

45쪽

que positiones invaduntur. deficiunt, ac sp, ritum reddunt. Λt enim non ea sola ratione , quae in omnes disciplinas pervagatur, ad continen dam hominum consociationem , Pacemque Communem fovendam suam Metaphysica operam praestat . Est altera, qua ob pecu liarem hujusce rei, de qua loquimur , Con

ditionem , illius sibi tutelam assumit , ac Iurisprudentiae, doctrinaeque civili ι & mo. rati ex officio subsidio venit . Non sterilia

tantum & communissima quaedam princi pia suppeditat: sed jus ipsum naturale cc gentium haec scientiarum humanarum princeps

explicandum generali ratione, Propugnandumque sibi vendicat . Ipsa siquidem est, aqua illud in duas tribuitur partes quarum altera jus naturae prius , Stoicis dictum pri ma naturae , altera jus naturale secundarium , quod iidem Philosophi naturae consequentia appellabant , complectitur . Primum eX universo genere a nostra scientia

definitur . Divinae bonitatis participatio ιδua creata quaeque ad suas persectiones , &: metipsa tuenda propendent ; quod Stoucis iccirco prima naeturae lanabat , quia hinino nascendo illud edocetur , his sensuum notis , voluptate nempe & dolore , quibus ad sequenda utilia sertur , & noxia devitanda , ut communem cum Caeteris animam

46쪽

. . .

XXXV

tibus vitam conservet et qui quando id asi qui per alienam iniuriam prohibeatur, vi corporis , Divino ad id sibi tributa benefi- Cio , vim nocentem Propulsat . Ex quo etiam iure maris & taminae conjuncti nem , liberorum procreationem & educ tionem oriri Metaphysica cognoscit . Ius alterum naturale a Iustiniano ex nostra certe scientia ccujus omnes ante eptam animo quamdam inBrmationem habem P de. finitum est , quod naturalis ratio inter omnes hominer consiluit, ct Uud omnes gentes peraeque eus itur : quodque hominem in. struit , seu quasi instigat & urget ad ossicia rationi , vitaeque sociali consentanea ob

unda.

Quoniam vero hoc geminum ius sedem

habet , radicemque in anima , quamquam vires prioris in oorpore sint collocatae; cumque praeterea unum atque alterum ne cest

rium sit & aeternum , & utriusque primo dialia semina nostris mentibus natara indi ta , non arte parata insint s utrumque prinsecto Metaphysica singulari quadam rati ne considerandum . di ab alienis sophism tis expediendum adsciscit : non secus atque animam ipsam , cui illuci sculptum infir ret, Contemplatur . Cujus namque est sumdus , ad eundem ea pertinent . quae in illo innascuntur . maxime si sponte sua &non f

47쪽

XXXVI

non aliena opera innascantur. Et quae alia, quaeso, scientia praeter Metaphylicam , pacerit ad ostendendum , licet ambo haec jura naturae sint per se immutabilia & aetemna , illud nihilominus quod appellatur prius, vetari jure voluntario posse ; secus alterum, quod est secundarium λ quia nimirum illud non tam praeceptum est , quam pem missum, non tam debitum, quam licitum; cum corpus respiciat & sensum , quae sua natura subsunt corruptioni ; istud contra in ratione potitum est , seu verius est ratio

ipsa , quae Perpetuo eadem manet , quaeque omnibus hominibus edicit. , recta agere necessarium esse , vivere autem non esse necessarium . Quae alia , praeter Metaphysicam , scientia demonstraverit , ea , quae ad jus naturale prius attinent , materiam 4

esse juris voluntarii , hujus vero formam, illa , quae jus naturale secundarium constituunt Sed haec hodierni instituti non est iusius persequi . Quae tamen si alicujus auribus durius accinant & insolentiora videantur ; adest Aristoteles Magister omnem auferens dubitationem , ouem pro certo habeo ad jus istud naturale animum intendisse. dum in Ethicis caI docuit , civilem

48쪽

doctrinam a Divina Philosophia principia

mutuari. ouare ego non abs re censeo, talem inter disciplinas, quae hominum societatem& vitam regunt, statui posse neXum, ac veluti propagationem, ut universa civilis scientia per virtutem & justitiam naturalem, tamquam per rivum a Philosephia moruna deducatur; utraque Vero Ordine quodam , quasi ab uno communi sente profluat ex Metaphysica, quae de Deo juris naturalis conditore supremo, & regula aeterna pertractat, tum de animo humano ejusdem juris tabula primaeva , deque animi mente & ratione, tum demum de ideis, & axiomatis, quae cognitionem omnem atque actionem Promovent. Haec porro, quamVis eX se vera existimem , si qui tamen primo aspectu nova putent, mihi valde opportunum suerit, judicium isthuc adducere viri scientia & eruditione praeclarissimi, atque in Iure peritissimi Iohannis Baptistae vici, ab qui postquam animadverti 1et Iurisprudentiam, quae omnem secietatis rationem digestam comprehendit, ex partibus tribus componi ; Philosephia videlicet, quae necessarias Iuris caussas vestigat, Historia quae Iuris voluntarii testis est , ac denique

a in De universi Iuris uno principio , Ac fine . uno. lib. uno. in proloquio .

49쪽

propria quadam arte Iuris ad facta attem randi; tum subjungit , unius Metaphysicae opera fieri posse, ut illud firmissimum atque incommutabile Ius demonstretur, de quo in- aselix arbitrium ademptum sit ambigendi, an reapse si justum; proindeque ex illa Iuris principia accersenda esse; ex illa regulam certam ac necessariam iudicandi, quantum Iuri naturali gentium leges civiles addiderint , quantum detraxerint; unde & Romanae Iuris prudentiae iundamenta fierent explorata. Addit postremo idem laudatus vir , ingens animo suo desiderium insedisse experiundi, an Metaphysicae auxilio ejusmodi principia Iurisprudentiae venari potuisset , in quae omnia demonstrata congruerent: quodque secit reipsa, fueritne autem assequutus, Sapientibus judicandum relinquo . Mihi equidem haud pa- irum arbitror prosuisse, vel Iurisperiti judicio comprobasse, Primam Philosophiam in rem

humanae societatis summa necessitate deliderari. Quam tamen, etsi veram sententiam prinserendi tantus fortasse animus non stetisset, ne nimium quibusdam viderer ab ipso primo ingressu res nostras extollere; nili experientia didicissem ab Aquilone erupisse, & in dies erumpere hominum furias ad leges & jura sanctae societatis abroganda , scut ad Religionem , quae est illius arctissimum vinculum, profligandam, sallentium doctrinarum divul

50쪽

gatione, quas non ex tritis Dialecticorum sallaciis , non eX vitiosa argumentorum sorma consarcinant; sed ex rerum ipsarum, primm rumque notionum perturbatione, ac meditationibus a communi sensu, & sana ratione remotissimis; quae Metaphysicam certe, vitiatam autem redolent, cui sola , quae germana& sincera est, possit occurrere . At tandem omnem temeritatis incurrendae metum vos

ipsi abstulistis, doctissimi Professores, non hinjus solum Gymnasii, sed totius orbis literarii

lumina splendidissima, quorum praelectiones, quibus me praeteritis diebus beastis , Met, physicae, altissimae videlicet sapientiae uberrima luce ornatissimas sum admiratus; utpote non a vulgaribus & cuique promptis rationibus . sed a primis usque, & reconditis originibus repetitas, non in cortice sistentes rerum

disputandarum, sed illarum latentes, intimas,& principes caussas in medium proserentesωNihil enim , si modo meum judicium non aspernetur, nihil, inquam, a vobis singulis pro sua cujusque scientia & arte, non enucle tum , non exquisitum, non profunda & aeque soli

' Gymnasium Patavinum in more postum habet , ut designatus Prosessor prius audiat Professores omnes pro schola dicentes , quam ipse ad doωcendum ingrediatur .

SEARCH

MENU NAVIGATION