장음표시 사용
11쪽
nia exscindenda: neque ullum subest periculum , ut Vobis a quoquam maledico , vel ab iis , ignoraut , magnifice jactant, imponatur. E-jusdem proinde Dei optimi Clementiam enixe rogo, Vos RGp:,
literarum bono diuti me salvos, Π incolumes esse velit , mentemque in posteros , animum strum transfundat.
12쪽
Metaphsica bis praecipue temporibus Religioni primum , deinde Hominum societati necessaria est.
I ita sortuna tulisset , lectissima Sapientum Corinna , ut a prima aetate in hac ego Urbe , elegantissimo Musarum domicilio, augustissimoque scientiarum omnium templo,& literis institutus, &Vestra usus suissem consuetudine diuturna , id equidem inter Deorum immortalium beneficia haud mediocre reputans , vestrum hin die conspectum minus vererer, vultuque hilariore , animoque minus trepido , hunc editum ac per se honestissimum locum tenerem , quem Serenissimi Veneti Principis gratia & auctoritate , atque amplissimorum rei literariae Triumvirum , summae beneficentiae delectu sum assequutus : quibus propterea cum gratias agere tantas non possim , quantas debeo; habiturus tamen ero tantas,
13쪽
quantas maximas meus animus aeternum ca
pere potest ). Nunc vero cum me novum plane militem in haec sacra Minervae castra inter tot veteranos Videam conscriptum , sub quorum prius disciplina nullum posuerim tirocinium , mehercule Vehementius commoveri non pollum . Hinc enim jure me. tuam , ne in hocce genere militiae laudatissimo more vestro valeam mereri stipendia; mihique illa sint maxime de sutura subsidia, quae ab usu & experientia pendent , quaeque potius frequenter auscultando peritos, quam longa meditatione percipiuntur I inter quae artem , modumque dicendi potissimum refero. Ecquisnam autem Omnem adeo exuerit Verecundiam, ut coram frequentissimo gravissimoque conventu, cujus incredibilis sapientia est cum summa eloquentia coniuncta , audeat vel non pleniorem habere orationem; ne rudem, indigestam, ac barbaram dixerim Quis tam illiberalis, ut altissimis de rebus acturus sermone uti serreo, impuro, nihilque saepe bonis auribus significante minime erubescat y Quamquam plurimos tam animo agresti esse video, ut non eloquentiam modo Iate fluentem , mirificeque ornatam , verum etiam aequabiIe omne ac temperatum orationis genus, ipsamque rectam & castigatam dicendi rationem , quam assequi minime possunt ipsi, a Philosophia,
14쪽
, & ab omni scientia judicent alienam. Quo
rum ego ab errore tam longe absum, quam proxime ad eorum accedo sermonis in oest piam. Nec vero hoc a me eo dictum existimari velim , ut apte, distincte, ornate, coepioseque dicendi facultatem quasi ultro aliis concedens, mihi Divinae Philosophiae , cujus tradendae munus aggredior , laudem videar quodammodo vendicare . Id quam facerem arroganter , & ego ipse apprime intelligo, & reliqui subinde haud sine magno
meo pudore cognoscerent. Sentio enimvero res scientiae huic subjectas, & sublimius positas, & latius effusas, & pluribus obtendi dissicultatum involucris , quam ut eis se aequare humile ingenium possit , aut intra suas angustias comprehendere, aut hebetio- ω re, qua laborat, acie perspicere : quae dum serio expendo , animos serme despondeo. Illud vero plane me conficit , quod aliud longe sit intra privatae scholae parietes Obstrepere ; aliud in lyceo publico apertoque omnibus, idque Patavii dicere ; Patavii inquam , ubi illi audiunt , qui optime docerent; ubi, quod caput est , summo viri ingenio , doctrinae, eruditionis, & elegantiae fama celebratissimi scientias profitentur, artesque illustres. Cui florentissimo ordini cum ego adjungor , quanto suffundar pudore, verbis non satis valeo explicare. Reliquum, quod
15쪽
quod mihi accedit incommodum ex laudatissimis viris, qui sedem hanc eodem , quod mihi modo concreditum est , ossicio desuncti ornarunt, silentio praeteribo , ne nostrae familiae laudes , quamvis oblique , persequi
videar. Omnia vero a me adhuc dicta, quaeque mihi ad locum 'multo meo merito altiorem accedenti omnino dicenda erant, ita vos velle accipere quaeso , ut infirmit,tem meam confitenti indulgentiam tribuatis, quam a singulari vestra benignitate non sperare nefas esset . Quoniam autem de Vestra in me omnium numanitate optimam opinionem animo imbibi, peto etiam a V in bis, ut mihi detis hanc veniam, provinciae meae, quam ineo solemni hac die , accommodatam , vobis non molestam , eis Vero,
quas tanta cum gloria profitemini ipsi , quasque ego omnes ad unam veneror , disciplinis nulla ratione injuriosam ; ut me pro
MetaphJuica primum dicentem patiamini de ejus dignitate & praestantia libere, quaesen tio, loqui, & in ejusmodi disciplina , quae
propter temporum injuriam olim in contemptum adducta jacebat, sed non ita multo ante a praeclarissimis viris in hac ipsa Accademia erecta & vindicata , uti prope nOVO , quantum ego quidem intelligere pot-
sum , atque in uitiato argumento , quo ad
eana censui proludendum . Quod si mihi a
16쪽
- vobis tribui concedique cognoscam , perficiam profecto, ut hanc Philosophiae partem non modo quomodo posset videri aliquibus) non segregandam , cum sit plus trecentis abhinc annis inducta , ab hoc celeberrimo Gymnasio caeterarumque disciplinarum collegio; verum etiam si non esiet, pro vestra pietate & sapientia putetis adsciscendam , atque associandam fuisse . Etenim si Deum, quo nihil majus esse dc cogitari potest, ejusque cultum , si animorum immortalitatem, atque hominum convictum sartatectaque esse velimus, quod omnes maXime
volumus, si quid sanctum , si quid justum, si quid tranquillum, si Divina omnia & humana imperturbata desideramus , in Meta- physicam ego statuo toto pectore incumbendum ; atque ut paucis dicam , hanc habetote omnem consilii mei rationem: Metaph scam his praecipue temporibus Religioni primum , deinde hominum. societati necessariam esse. Rogo vos etiam atque etiam , efflagitoque , ut ausum meum sustineatis, donec rationes , quae me ad id audendum . perpulere, in medium adseram . Quemadmodum nullum certius aedificiis ruinae periculum imminet, quam cum furi-damenta , quibus sunt excitata , vacillant, nullamque infestiorem sustinent Vrbes oppugnationem , aut acerbiorem cladem perti-
17쪽
mescunt , quam Cum hostes cuniculis tentant vallum suffodere, ut inter dejecta modinia , evellarumque domorum strages conclusi cives miserrime opprimantur ; ita nihil gravius, nihilque potentius in universae Religionis excidium metuendum , quam si principia prima, quibus illa inaedificata coniistit, ex animi proposito revocentur in dubium , aut, quod pejus est, specie salsitatis per sophisticas argutationes obducantur. Licet omne verum suapte natura incommutabile sit atque aeternum . , vitio tamen a nobis , an aliunde ducente originem., frequentissime evenit, ut vera quae sunt , salsa existimemus, aut minimum incerta; quae Contra a veritate longissime distant, haec firma nobis , aut probabilia videantur . Sed quod non sine cordis aegritudine potest recogitari, hujusmodi monstrosas vicissitudines nuiquam faciliores, quam in Religionis negotio, deprehendere est. In hanc, quoniam P cun
Veritates aliae sunt necessariae & aeternae necessitudine , ct aeternitate absoluta , atque ex vis cujusmodi sunt veritates omnes Logicae , Geometricae , & Metaphysicae: Aliae sunt necessariae ,& aeternae aliqua solummodo facta positione , &ex aliena vi , ut veritates physicae & morales quamplurimae . Sed haec susisrem merentur expli
cationem . Dis tiroo by Corali
18쪽
ctis rebus nos maxime tangit , satis procli ve videtur, sive excessu peccare , sive desectu , nimia solicitudine in opposita propel. , lente . Vergit indocta & plus justo meticulose pietas in superstitionem ; cautio vero superciliosa , nimiusque libertatis amor ad impietatem delabitur Religionisque subver. sionem: quam in majore discrimine, casuique proximiorem haud eo tempore censeo, quando tristes popularium segetes vitiorum exuberant I sed cum hominea pravis animi affectionibus impediti abundant ingenio &studio literarum . Nam quamdiu in animos Religio dominatur , sua quemque fraus , suum met scelus agitat , & vim passae conscientiae objurgationes perturbant. Hae sunt hominibus, qui adhuc aliqua tenentur Religione , assiduae domesticaeque suriae , quae dies noctesque , si quid impie scelerateque commiserint, eos irrequietis pavoribus stimulant, ac criminum implacabiles poenas repetunt : ad quas diras molestias depellendas viam diversam insistunt imperitum vulgus, re docti ingeniosique viri. Illud aut aeternae silutis projecta spe suo se fato committit,
aut vana se lactans securitate veniae demum obtinendae externis solatiis studet intimum moerorem delinire . Hi vero non adeo Viniunt si superis placet9 imprudentes videri, ut ab eo nunquam desistant, quod sibi agen-B a dum
19쪽
dum non esse persuadeant, aeternumque malint perire , quam ab arrepto flexuoso tramite pedem reserre . Quid igitur Progredi nempe Volunt, quo coepere, sed laeta fronte tranquillo corde, metuque omni prorsus sugato . Ingenii itaque praestantia freti , doctrinaeque & eruditionis copia fulti , ausu plane incredibili Religionem aggrediuntur, quae timoris Omnis sons est & origo : ejus omnem sibi radicem averruncandam proponunt , ne , si qua sorte supersit , saevos aliquando , aut ubi cum morte fuerit conflictandum , cruciatus edat , tumque furiis taedas accendat , unde perculsi animi concidant , eaque repente destituantur sortitudine, quam incolumes vegetique ostentant. Magna cavent provisione , quominus sibi id accidat , quod Tullo Hostilio novimus contigisse : cui longinquo morbo cum esset implicitus , sa) adeo stadiit fimul cumeorpore sunt spiritus illi feroces , ut qui an-
re nihiι ratus esset minus regium quam sacris dedere animum , repente Omnibus mignis parvisque supersitionibus obnoxius d geret , Religionibusque etiam Populum impleret . Haec nemo a me orationiS caussa com
a - Livius Decad. p. l. r. c. XII.
20쪽
3 singi putaverit, quem modo secta illa non
lateat , quam sortium spirituum vocant , ego vero serocium , audacium , temera-- riorum , immanium voco P quique non libros sine numero in dies prodeuntes ignorat , quibus nequaquam Christianar Cath,
licae Ecclesiae recta bellum indicitur , sed Religio ipsa , quam , eo quod sit germen
naturae, dicimus naturalem , in certum distrimen adducitur ; quae ruere tamen non
potest , quin etiam illa , quae Divino superinducta est affatu , in interitum propellatur . Isti , quos noto , Majorum sitorum , qui a Romana Fide defecere , ausibus minus contenti , aliquid longe hora, bilius sibi moliendum cogitarunt ; quod calidissime pro sua faciunt impietate . Cui is namque bono Religionem commutasse , si in qualibet sit formidandum & flagitio. rum poenas eluere necesse sit λ Pro dolori haec est natura conditioque quicquid libuerit agendi opinandique licentiae , ut in deterius perpetuo seratur . Haud admodum hoc hominum genus solicitum est , quid
veteri ac novo Divino instrumento contineatur , quid venerandus SS. PP. conventus doceat , quid Ecclesiastica serat histruria : neque laborant magnopere , quid Romanam dictamque perperam Reformatam Ecclesiam intersit . Cur enim in ramis sinia. - B 3 gulis