F. Nicolai Concinæ S. theol. mag. e congregatione B. Jacobi Salomonii Ordinis Prædicatorum. Oratio habita in gymnasio Patavino cum primum ad metaphysicam publice profitendam accederet

발행: 1732년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

& temperationem , virtutum & operum cunctarum opificem ; neque sensui neque passioni obnoxium . quique tantum intelligi queat , non autem ullo percipi sensu. 'Atqui transmigrationis errorem si ab hinjus Philosophi de animis doctrina abstersei is, quid potest illa sanctius cogitari λ Audiebam , inquit Cato major apud Tullium, a 'thagoram, 'thagoreosque nunquam dubita sse , quin ex universa mente Divinataelibatos 3 animos haberemus: de quorum

neque immortalitate ullo unquam tempore dubitarunt, quod ab immortali Deo originem ducant , ad quem tandem purgatos in Coelum revehendos statuebant. Quid So. cratem reseram qui pro Deorum multitudine eliminanda mortem subiit; qui contra Deum unum , Mundi mentem , in se 4 ipso persectum , rerum omnium conditorem, cunctisque, ut sint & bene sint, lamgientem pronunciabat ; tum rei cujusque curam ipsum habere docebat , hominum

vero imprimis , quibus illi placentibus prae-araia, displicentibus supplicia decreverit. Platonem similia & uberiora in Religionis commendationem praesidiumque attulisse , qui

32쪽

- qui vellet ostendere , in meridie solem in , dicaret ; quem felicissimo praestantis ratio-- nis ductu pene ad Christianae Religionis oras appulsum, non unus inter Veteres Pa-- tres Augustinus admiratus suit . Nam quid ego de Aristotele dicam , postquam Christianorum scholas a multis saeculis implet pSed quorsum haec tam longa commemora-- tione λ Ut quisque nempe intelligat, Μetaphysicae esse naturalis Religionis ossicium defendendae & explicandae . Cedo enim ,

qua alia scientia instructi Philosophi illi. tam mirabilia & divina cogitassent λ tum etiam , ne quis mihi amplius audeat sanctissimum optatissimumque Fidei praejudicium objiceret, dum tanta de principe spondeo Philosophia. Nunc si ex Philosophorum ossicinis discedentem ad sacras celebriorum Ecclesiae Patrum lucubrationes , vel curtim lustrandas, ut me conserrem , temporis ratio pateretur, Deum immortalem l in quam profundissimarum disputationum messem non ego inciderem , haud aliunde , quam ex opimo Metaphysicae campo accumulatam, ad eos , quibus nondum Christi nomen affulserat , revincendos λ quos , praeter Gratiae Divinae miracula , incassum novi Legislatoris jugo subdere , ejusque mysteriis humanum captum longissime superantibus C ini-

33쪽

initiare, praetentatum fuisset, non ante revulss erroribus, quibus eorum in animis naturalis Religio sordebat , cui tamquam sum Culus ea , quae est a Deo promulgata , inseritur . Qui namque fieri unquam potui iet, ut Philosophi in disserendo subtilissi. mi ad Evangelium sacris tenebris undique

circumfusum accederent , quos tamen ma gno numero accessisse neutiquam ignora.

mus; nisi naturali etiam Theologia suissent edocti , legem Coelo demissam et , quae a

nostra ratione exoritur , minime repugnare λ Gestiret animus, fateor, prolixam hoc. loco seriem testimoniorum pandere , quibus exploratum facerem primos Ecclesiae Magistros Primae Philosophiae facem eis praetulisse , quos humanam prositentes sapientiam ad novae Religionis templum adduce- re conabantur. Sed modus adhibendus, ne otio & patientia vestra abutar. Non possum vero , neque debeo. unum S. Thomam Aquinatem indictum praeterire , quem Majorum institutis , Magistri loco , qua decet observantia colo , ejusque vestigia magna cum voluptate Persequor , utinam sic mentem assequi valeam atque doctrinam. Hic porro Sanctissimus Vir , ut sacra in Theologia , ita in Μetaphysca sa. cile Princeps, quis poterit, aut animo com Plecti, aut verbia ennarare, quantas eX hac

34쪽

posteriore suppetias universae Religioni aditulerit λ quantum illi inde subsidium accersiverit 3 quam strenue omnes in eam impetus factos retardaverit λ Percurrantur , nisi pigeat , ab eo scripta volumina rationibus refertissima , non equidem ex Meta- physica nugaci, strigosa, ac, ut ita dicam, exangui repetitis , sed ex ea plane , quae summa cum perspicacitate non minorem habet gravitatem adjunctam , meritoque augustissimo sapientiae nomine commendatur. Vel unus ille saltem ex tot ejus codicibus sedulo legendus accipiatur, qui Summae contra Gentiles titulum praeferens , tribus primribus libris omnem naturalem Religionem purioris Metaphysicae ope in tuto collocat. Hic velut in solium tuae Majestatis Deus restitutus cernitur ab errorum iniuriis, quae vel olim ei suere illatae , vel hac tempestate inseruntur , vindicatus ; omniumque impietatum, ac superstitionum monstra praefocata jucundum oppido piis doctisque spe.

staculum exhibent . Hic Metaphysicae a mis videas turbam Deorum caesam, ut unus supremum , perpetuum , individuum gerat imperium . Primum mali principium a fatuitate Manetis invectum , & a praefidente Baylaeo, Zoroastris nomine, suffultum, videas protritum ; Stoicorum ineluctabile satum elusum , liberumque hominum arbi-C - 2 trium

35쪽

trium assertum . Videas demum ne singula recenseam in hoc auro cedroque digno Volumine , recentium omnium impiorum Achillem confossum, jugulumque petitum. Quid enim λ An non ibi Angelicus Doctor a) integri Spinosae systematis fundamentum , quod vafer ille, a Davide quodam Dinando praejactuna, instauraVit, Unica evertit distinctione , non jam ex Arabicarum cavillationum penu deprompta , sed ex foetidissimae Metaphysicae venis derivata , iisque Verbis concepta , quae nec Romanis auribus queant displicere λ Qui in illud idem , de quo agimus , Opus , sicut in reliqua sui ingenii monumenta, alia congessit innumera, vel rejiciens ut falsa , vel ut probatu digna adoptans quae a recentibus inde , quemadmodum eX aliis antiquae sa- ιpientiae sontibus , vel etiam e vetiistis e rorum lacunis exhausta , proque se is ipsorum mercibus jactata magnos plausus , ac pene dixerim triumphos istis plagiariis impetrarunt ; sed ab eo certe hominum senere , qui nova omnia putant , quae sibi ante fuerant ignorata . Quae ego animo reputans interdum soleo subirasci , non quod suas cuique laudes invideam , sed quod, con

36쪽

tempta veneranda senum canitie , novitIos scriptores videam immoderatius honorari , tum quoque cum surti essent judicio condemnandi ; qui neque malorum stetuum , quos in lucem emittunt , legitimi parentes extant ; sed illos jamdudum natos , atque confossos supponunt sibi , ut ad vitam , si Diis placet , revocent diuturnio

rem a

Cum itaque istud vitii genus per haec tempora in naturalis potissimum Religionis imperio grassetur, oro obtestorque , quibus facultas suppetat libros versandi conspersos impietate , ne saltem ad eorum accedant lectionem a Metaphysica imparati , via &ratione puroque animo exculta: quam unam

hactenus , aut ipse fallor me existimo demonstrasse , justa mereri stipendia , ut

Deum animosque immortales tueatur, tum omnia quibus Religio naturae absolvitur λUt enim nemo , modo per ipsum steterit, inter lue contactos, necessariis antidotis destitutus , morabitur ; ita sane , multo minus quisquam prudens eos legerit libros . qui aeternam possunt legentibus inferre perniciem; nisi admodum fuerit informatus disciplina, qua erroribus occurratur , qui Polluere animos possunt . verum , ut a deficiente natura obtinere non licet , ne plerique Omnes saepe aegrotent, tametsi vix C 3 aegro

37쪽

. aegrotanti uni ullus sit faciendae sibi medicinae idoneus ; ita quotidiano usu compertum est, plurimos , qui vix quidpiam lite. rarum primoribus labiis attigerint , impo- ιtenti animorum gestu ad libros , & coetus abripi , in quibus pessime excepta Religio laceratur, quamvis sorte non pauci nil aliud pro Religione ipsa legerint vel audierint

unquam , quam quod a nutrice discere potuerunt . Atque ea est temporum perversitas , ut si quis de rebus bellicis , civilibus, de Iurisprudentia , de Medicina cum harum rerum peritis Vellet pariter contendere , quia veluti ad Otium eludendum in his aliquam temporis particulam trivisset; ipsum valere & ad nuces redire juberent;

meritoque enimvero : Contra autem multos tam male seriatos reperias , qui serme ex tripode in Religionem serant sententiam , quod ad horam quandoque ex impiorum libris sive congressibus venenum hauriunt; cum tamen, quae pro Religione militant , rationes vel audierint nunquam , vel ad eas purgato affectu mentem nunquam intenderint . Quae cum ita sint , e quis possit in dubium vertere , aliquos ad minus , ut Divinam Philosophiam summopere colant, destinari oportere , & in hae praesertim Accademia non minus pietatis quam literarum altrice eam esse fovendam

38쪽

XXVII

diligentissime λ Si namque medendorum CO

porum disciplina tanto , & quidem juste, in pretio habetur; si Legum scientia , quae servandis & ab iniustis possessoribus repetendis patrimoniis occupatur, laudes tantas consequitur , tamque magnis prcem iis merito assicitur ; quotusquisque ausus erit facultatem contemnere , rerum illarum vindicem , quae sunt perpetuae felicitatis initia , Metaphysicam inquam , suapte natura suoque nomine, Sapientiam, quae animos potest impietatis pestilentia laborantes sanare , istamque , ne latius serpat , comprimere; quae bonorum incorruptibilium jura primaeva intacta custodit , aut nebulonum cavillis perturbata nativam ad formam restituit Ego certe sic sentio , sic iudico .' quemadmodum Principes nihil antiquius habent, quam ut propugnacula finitimis hostibus ob jecta sustineant , quibus stantibus , caetera, etsi forte fuerint amissa , recipiuntur I iis vero captis integrae provinciae ferro , igni, arbitrioque hostium patent , spesque adimitur res accisas in integrum restituendi ; ita quibus cordi sit curaeque commissa Religio, Primae Philosophiae studium prae omnibus scientiis hac tempestate excitandum, emendandumque , qua parte fuerit opus . Illius quippe opera Divina omnia lumini naturali pervia propugnantur , quae dum im-C mota

39쪽

mota consistunt , Religio etiam , quae a Deo locuto prodivit, firmissimo stat fundamento iis autem concussis , hanc quoque concidere & interire necesse est. Satis mihi multa verba secisse videor , cur Metaphysica esset pro Religionis naturalis incolumitate necessaria. Restat , ut illius deinde necessitatem posteriore loco confirmem ad humanam conservandam societatem : Cui non minores quam Religioni parantur insidiae , nec minus noxium aD

sertur ab hominibus perditissimis detrimentum . Sed vereor , ne ipse risum quibusdam, aliis etiam stomachum moverim, qui voluerim caussam hanc ad Metaphysicie tribunal revocare ; quae tota ad viros politicos, ad Legum peritos, ad Philosophos denique , qui de moribus disserunt , spectare videatur . Etenim cum illi in disputando inciderint Ioci , ut de jure naturali & gentium , de justitia & aequitate , de legibus, de concordia & amicitia , de pietate in Parentes & Patriam , deque omni virtutis genere , quae ad Cives & Rempublicam, aut Parentes & domesticos , vel ad cujusque mores componendos reseratur , sit disputandum; clamabunt, nullus dubito, juris interpretes , clamabunt artis politicae Praeceptores, omnesque morales Philosophi clamabunt , sua haec esse omnia ; nihil a l

40쪽

Metaphyisicos attinere. Utinam , Auditores Ornatissimi , eo loco serent res hujusmodi constitutae , sicque ab alienae malitiae errinribus expeditae , ut nullum a nostra scientia exigerent adiumentum . Utinam Per quorumdam hominum perversorum immΗ-nem cogitandi insolentiam , & in vulgus ea spargendi , quae sentiunt , sibi illae primae diiciplinae sufficerent , neque Opem co gerentuς postulare aliunde .

Sed pro Deum atque hominum fidem l

illi ipsi , homines ne dixerim , an hom, num monstra, quos ad Religionem omnem quatiendam conlpirare non sine magno animi horrore vidimus, hominum quoque convictus , vitaeque secialis leges tentant Vesano conatu summovere, quas fulcire suisque Iocis sistere nequaquam possunt , nisi qui diuturnas cogitationes in Divinam Philosophiam contulerint. Quem, rogo, Praeterit, Iohannem Bodinum, Michaelem a Monte, Thomam Hobbesium , Benedictum Spinosam, Petrum Baylaeum, multosque alios horum gregarios , non amplius Carneadis instar aequis momentis in utramque partem disceptare , sit ne in rebus humanis justitia; verum jus ipsum naturae atque ossicium ne pervertere λ principia universa , quibus mores ad honestatem formantur , &familiares , civilesque consociationes alunC s tur,

SEARCH

MENU NAVIGATION