Stephani Compstoff florentini philosophiae, ac medicinae doctoris De crisibus et diebus criticis dissertatio

발행: 1762년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

36plitudo, quae demum rises omnes indicia

praeveniant . Neque tamen hisce capitibus omnibus exhausta penitus is manifesta est

crisum intelligentia . Illud ergo diligenti

examine perquirendum superest obtinendis ne crisibus huiusmodi certae dies, stabilesque destinatae sint, an incerta dierum in Iarum lege , numero veri perfecta quamvis,& successiva actionum series, ut in ceteris omnibus, ita in risum negoci , suum natura opus administret . Quoniam vero, antiquiorum maximἡ recentiorum plurium opinione, certae crisbus dies desgnatae sunt, quae idcirco criticae audiunt, vel decretoriae, liceat opinionis illius historiam omnem, principia retegere, quo sententiae eiusdem vel dubia veritas, vel manifesta, luculentius innotescat. IX. Eiusmodi provinciam apud Veteres implevit omnino Claudius Galenus tractatu de diebus decretoriis , in quo non solum doctrinae huiusce praecepta referuntur, sed sectarum quarumcumque nomina , aut hominum, ippocraticae licet scienti infensorum, qui sententiae de diebus criticis lubenti animo subscripserunt, postquam suis illam Hippocrates aut scriptis , aut collo qui is publicam reddiderat Hippocrates ergo, qui eius opera liberali interpetrationum copia

72쪽

copia vel illustravit , velis aliquando ob

scuravit Galenus dierum criticorum seriem partitiones quatuor potissimum classibus contineri docuerunt. Primo enim die quas. clam absoluth, integreque criticos appellarunt illos quidem semper ferme impares , inter quos septimus maxime , deiscimus quartus . Secundo alios nuncuparunt praenuncios , seu futuram crisim indicantes uti quartus, undecimus, decimus septimus,&c in quibus stilicet crises laterminato quodam septenario , aliterve Iuccessurae praenoscuntur . ertio intercidentes , qui stilucet eo intervallo continentur , quodcumque est, inter absolutae criticos, cindices , ut tertius , quinctus, nonus , c. Quarto de mum inanes vacuos , seu Medicinales, qui nempe remediorum quorumcumque usui, Mctionique securam praestant Opportunitatem.

Neque enim loqui lubet de insulsa , quae Dioclem inter, Galenumque tamdiu viguit dis.

putatione, cum vel primam diem inter criticas numerasset Diocles , earum febrium observatione ductus , quae una die conclu, duntur , negaret Galenus, quod a Terum non naturalium vitio ephemeras exoriri seminper credere '; quasi vero, ab exterioribus causis ephemera saepe non exoriretur , veluti

73쪽

38 ueluti critica praedicari ea ipsa dies possit,

sub qua morbus nascitur.

Alterum doctrinae de crisbus canonem tradidisse videtur Hippocrates Epidem: i. hro tertio , ubi docet , quod si imparibus diebus morbi fiat incrementum , impari die succedet crisisci si autem id fiat paribus pari die aderit Crisi . anonem hunc adductis in supralaudato libro observationibus exemplisque confirmat . Ibi enim de Larys. se Virgine sermo est , quae pari semper

dierum numero doloribus occupata , die morbi sexta cris beneficio pristinae valetudini restituta est . Ibi Philistum offendes sexagesima die morientem , qui paribus antea diebus morbi tulerat incrementum: Pythionem , cui vehementior paribus diebus morbus insurgeret, die decima a morbo ipso immunem , c. Ex quibus , aliisque Divini Senis observationibus deducendum videtur criticae diei praedictionem non raro esse re, petendam ab observatione diei , in qua validior morbus furit . Alia quoque ei pio paribus diebus Galeni is ippocratis Observatio , quam superius exposuimus tibi egimus de cras morborum chronico.

rum . Ibi itaque e veterum praeceptis adnotamus bronicorum morborum solutio. nem non septenario numero , sed vicenario

74쪽

contineri . Iam ergo hisce suppositis inco- stans est acutorum crisis , quae nimirum modo paribus accidat , modo imparibus diebus , constans chronicorum , quae scilicet paribus semper diebus obtinenda st , cum morbi omnes , qui a quadrages moad centesimum is vigesimum progrediuntur , vigesimi semper , patis scilicet numeri gradu , ex Hippocrate , Galenoquo dissolvantur X. Quoniam vero vulgari adagio notum est quot homines, tot esse sententias, hinc vix ex antiquioribus nonnullos procriticis diebus decertantes audieris, totidem iisdem nim saeculis ex alia parte offendes, criticorum dierum potentiam, sacruminque nomen irridentes . Nonne enim Herophilus spectatissimae apud Veteres doctrinae Medicus in Hippocratis praecepta de pro-gnos,in crisibus acerrim disputavit Quar ta etiam in hac re est Asclepiadis autoritas, qui modesta Medicae praXeos elegantia, & simplicitate, de facili pharmacorum plurium AEde, futili pompa sapienter, portentisque, primus fortasse dubita. iis Aequi illum criticorum dierum merita nihili fecisse notat Coelius Aurelianus: Neque πimus in passionibus flatos dies , quo criticos

75쪽

moeant, neque e : aut egiti temporc aegritudine selmi ix. Cum autem sapientiam saepe , saepta errorem a Veteribus hauserint ex recentioribus plurimi, hinc non solum variae nostris hisce saeeulis dierum criticorum fides atque fortuna, sedis receptas a nonnullis intuemur, commendatasque sutiles ea de re doctrinas plures ac plan superstitio. sas . Quod autem rem omnem sedulo per. pendenti perpetuam facit admirationem lolud est, quod inconstans adeo is diversita doctrina ab observatione profluxerit , idque passim fateantur ex Medicis plurimi , atque ii quidem neque indocti, neque mendaces nihil se de criticis diebus asserendum censuisse,

nisi quod observaverint in Odcumque porro aut nostris , aut remotis antea saeculis Philosophi ferme omnes , exigua licet diversitate, statuerant tamen , a veluti definiverant, audacter invertit , destruitque Hieronymus Fracastorius, ubi quarto dun taxat dies crisbus consecratos esse docuit, sententiaeque prorsus singulari caussam adcomodavit omnino singularem aD. Crisium quippe quarumcumque originem in humo. ris

i E C. Aure I. Lib. I. Cap. XIV. ci Tract de ausis dier Critie.

76쪽

ris melaneholici motu, nescio quo constituit , motumque illum quarta duntaxat die fieri contendit. Si Criti eorum dierum methodici fautores cum illis aut numero , aut scientia comparentur, qui liberiore animo , natura Us legibus iis immunem esse voluerunt, . Patebit facile dubiam esse , quae ab autoritam te repetenda sit quaestionis solutionem Cum enim solemne semper fuerit perpetua humanam scientiam vigere discordia , hinc plurimos uno , eodemque tempore critici dies habuerunt, patronos oppugnatores qui ne antiquorum fidei , castisque observationibus quidpiam dethraere viderentur , quas aut negligere , aut veluti falsas improbare nemo possit crisium merita omnia diversi aeris perfectioni , puriorique coelo tribuerunt . Neque enim cubitare se profitentur in Graecia ex. r. aliisque regionibus huiusmodi determinat quodamia, ordine successisse rise , suis id ipsum tamen in terris variam exhibentibus temperiem negant usu venire. Sic ippocraticae ea de re doctrinae interpres ollerius tria frigidis, borealibus regionibus rarius ex pectari notat exactas criticas evacuationes ID.

si videantur ii ae edelius hane in rem animadvertit de temp. 4ionum dissert de dieb criticis.

77쪽

ald schmidius quoque de Crisi loquens no

tat praeter cetera popularium suorum praedictiones in morbis acutis non adeo certas

esse , prout apud Hippocratem inveniuntur 6. Quinis Baglivius antiquioris criticae

methodi veluti causam effert puriorem Grae. eiae aerem,s viciniam adlaeentis orientis evalde elastiei amores purifieantis, eo utra ac sue

eedit in septentrionalibus regionibar λλ. Cui consonat Eischiadius ' inquiens se in disserentibus Germaniae nostrae partibus raro perfectae fiunt erises, quae morbum omnino suferant. Atque hi quidem si non apud Omnes, apud quasdam saltem gentes faustam illam crisium historiam cum Veteribus admitti posse

Concedunt, cum contra alii plures determinatam illam dierum criticorum conneXionem , fortunamque vel in graeco aere de

rideant . Leges , sis , quae in elementis Me dicinae Physic, Mathematicis profert Archibaldus Pitcarniusci quae in rises nimis fortasse audax oblatrat et montius 6 doctrinae illi adeo sensus, ut quos in adolescentia de rasibus exposuerat libros quinque , Vulcano se sapienter obtulisse glorietur: li In fundam Medicin. l, In prax Melie Rag. 14o. I J Praed. astron sect. III. s PCap. de Temp. Paga IQ9.

78쪽

tu quae de constanti illa dierum serie negligenda animadvertit Laurentius Bellinis nullum licet sit gravissimi scriptoris argu mentum ex diversa apud diversas gentes die. rum periodo, longitudine desumptum i). XI. Neque id sane mirum, aut singulare uidebitur perpendenti instabilem, va

riamque esse , quinis aliquando sibi ipsi

contrariam Veterum de diebus criticis in. xelligentiam , doctrinamque . Quod primo diversa conditione fieri minime poterat, cum inconstantem saepe, neque certam idque iure optimo suponerent dierum illorum au. sim; nam vel ab exteriori origine, facileque variis extrinsecorum corporum actionibus rises quascumque diverti , mutarique posse docuerunt' quinis ipsi plurimum ea in re atmosphaerae esse tribuendum minc Medicos non infrequenter monet Hippocrates , morbos faciles iudicatu fieri, si tempestates naturales sint a). Quantis porro varietatum titulis servile iugum praestare cogentur potentes illi dies, quos facile mille res turbant At quae nam Deus bone' apud antiquiores est dierum critico. rum determinata semper enumeratio Non.

. ne

tu De mi T. ang. prop. X. pag. 18 at, Lib. I. Epidem paragr. XX.

79쪽

ne diversa eorumdem documenta pervo: lenti, constat luculentissime non impares mo. do, non septenarios , sed nullos omnino esse dies , qui salutarium dierum numero atque ossicio expungantur Primo enim pares dies omnes criticos esse posse dixerunt, si pari die morborum fierent incrementa i). Iam ergo ex ipso Veterum testimonio, quantae contra imparem numerum disceptandi opportunitates insurgunt ut quae un, quam aegro corpori dies elucebit, quae cri. ticae diei titulo , meritisque destituatur Sed Miterius adhuc producta res est , neque solum certi quidam dies es uti salutares inscripti , sed ex iis quoque aliis digniores alii , minusve digni , ita ut crisis optima septimo se decimo quarto X. gr. minus integra, nono X. gr. decimo quincto fieri supponatur . Quantae igitur protractis tam austero ordine adeo methodicae doctrinae divisionibus , admittendae iam sunt in ipso impari die criticarum legum determinatae varietates t Lepidum certe sibi negocium imponit Claudinus , ubi necessarias dierum quarumdam actiones , effectus. que laboriosa partitione definire contendens , in ea disputatione totus est, ut sin

D rapidem Lib. IIL

80쪽

gulorum dierum criticorun variam dignitatem , viresque demonstret. Quod a Graecorum praeceptis haustum videtur, a Galeno maxim , qui catalogum exhibet dierum magis, minusve perniciosarum. Quam enim in sextam diem violenta est Galeni Rhetorica , ubi dierum criticorum , septimi praesertim naturam in proprietates Llari, sextum infidum is suspectum vocat, hunc tyranno devastatori , illum Regi benefico comparandum esse contendit . Atqui contraria prorsus observatione ippocrates vernos quosdam morbos describit, quorum opportuna cris sexta duntaxat,

vel octava die constanter insurgeret 6 quae, apud Neotericos plures occurrunt, quorum aliquis praecipue de febre Eboracensi epidemica id notat, faustum sebris huiusce terminum circa sextam diem sudoris auxilio contigisse is superiori anno sim lem febrem , longiore tamen cursu productam , die duodecima delirio saeph adcedente , supremam aegris diem attulisse λ . Verum enim vero cum tot se legibus adstrixissent dierum criticorum methodici propugnatores , grave adeo iugum inesse

ti UI apidem. III. XXII. si Winteringhamus in Commentario Nosologico.

SEARCH

MENU NAVIGATION