Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

r34 VNIvERsAE MEDICINAE tum evacuatiotii sanguinis menstrui, tum admissioni seminis, & emissioni scelus in utero inservit. A tquc quidem illud mirabile maxime est, quomodo tam exiguum corpus in tantum hiatum in partu queat distendie Mirari id licet, sed non plene apprehendere, quanquam hic nihil supra naturae vim. Neque etiam in orificio uteri solum, sed & in ipso utero id miri occurrit, quod paulatim pro incremento faetus in tantam molcm extendatur. Quanquam circa compostionem uteri id supra jam suit notatum, qua ratione id natura molita sit. Adhuc circa internum colli uteri orificium hoc loco id addendum censeo, quod supra tamen obscurius aliquantum quoque jam est notatum, nempe quod post conceptionem accurate claudatur, ita ut specillum nullum admittat; nisi sorte vel menstruis fluentibus, vel insuperistatione aliquamdiu aperiatur. Atque illa occluso perdurat dum saetus maior cfluctus sit,tum paulatim incipit minus claudi,ita ut sub finem facile aperiatur. Atque illo tempore advertitur plurima mucosa crassaque pituitos a materia circa idem orificium colligi, qua tum clauditur & confervatur melius, tum etiam officium istud & corvix diluitur pro meliore apertione & distensione. Hinc reddi causa potest : quare mulieribin partui vicinu materia quadam pituitosa notetur evacuari y Fit nempe illiud erumpente

illa materia ob aliquantum se aperiens id orificium. Experientiam hujus rei in brutorum uteris facere licet, ubi id cum jucunditate adverti potest, quod longitudinem vel brevitatem temporis respectu instantis partus inimissione styli liceat conjectare. s. L X X X VII. Compositio dehinc colli uteri etiam officium eius manifestat. Nam quod membraneum est factum, id a natura propterea constitutum esse credendum est, ut pro necessitate posset extendi & contrahi. Hine in scelus mussione in lucem multum aperitur, de rursum arcte clauditur contractione laterum, nisi ubi menstrua fluunt, quo tempore me tum apertiorem obtinet. Sic pariter penem virilem undique arcte comprehendit . ut sicile se cuivis magnitudini aptare possit. Atque huc conterunt vel maxime rugosae illae fibrae, quae orbiculariter & transverse per interiorem cjus substantiam propagantur. Facit etiam collum uteri ad viridi mulieris delectationcm, quatenus frictione & conmrehcnsione mutua titillationem inducit. Inde etiam si per transvcrsum secetur similem se stantiam ostendit, quam in nervosis corporibus est, ut pro rensione &delectatione majorem spirituum vitalium affluxum admitteret. LXXXVIII. Priusquam de partibus genitalibus mulierum abeam, aliqua adhuc quaesita breviter attexam. Primum cst: An partesgeni, tales

192쪽

rates virorum 2 mulierum selo situ disserant ' Neutiquam vero , nam disterunt compositione etiam & ossicio. Verum ecquid disserunt oecie ' Prout libet. Attamen accuratius dixeris, differre specie incomplete. Specie disserre

dico, quia inllrumentorum essentia in ossa cio consistit, at mulierum partes genitales obtinent aliud ossicium. Addo autem quia officium partium genitalium muliebrium subordinatur ossicio partium gcnitalium virilium ad completam actionem specificam, nempe generationem hominis. Deinde quaeritur: An mulieres si a coitustatim urinam emittant, pravoniant conceptionem p Per se id non fit, quandoquidem orificium vesicae uri' nariae ante collum constitutum est, ut sic semen virile non ablui fluxuiuinae queat. At per accidens aliquatenus id scri potest, tum ob motum, qui conceptioni nocet, tum ob nisum & compressionem vesicae Sc uteri per abdominis. musculos . & ob consensum uteri cum vesica urinaria.

Tertio quaeri potest: An detur sexus permutatio I Novi equidem diversas

hujus rei experientias adducit attamen vix crediderim id verum est e. id concesserim posse mulieribus quandoque clitoridem praternaturaliter excrescere, ut mentulam virilem aliquatenus mentiatur, ut hinc mulieres cum mulieribus jungantur, undest atrius appellentur: at veram fieri mutationem mihi persuadere non possum. Nam structura partium prorsus diversa est, ut notatum est. Interirn de hoc negare non velim, poste latere aliquamdiu intra membrum virile, quod dehinc seras erumpat imo posse membrum virile in prima formatione parvum succedente tempore magis excrescere, aut in hermaphroditis progressu aetatis se magis prodore. E x tra hos casus fraudem subesse persuasum mihi habeo, & omnino crediderim, plura nobis exempla indies datum iri, si tam facili ratione transitus ille de sexu in sexum fieri posset ' marto quaeri poteti: Vtrum natura magis intendat generationem maris quam semina' rissentimur Philosopho, quod intendat magis generationem maris, quam sarminae. Idque tum quia maspersectior scemina est, tum quia sceminam maris causa appetit. Sed natura

magis intendit id quod propter se est, quam quod est propter alterum: definis magis expetitur, quam expetuntur media. Sed ument: sceminas esse

magis necessarias quam sunt viri: sed ad id repono, salsum esse id assertum si id de absoluta necessitate in suo genere intelligatat, sin autem de comparativa loquantur, nihil inde infertur. Hoc quoque urgent: quod natura ideo testem sinistrum majorem condiderit, sed hujus facti aliam causam supra insinuavimus. Et si natura hoc per magnitudinem illam testis sinistri obtinere voluit, quare non in omnibus, quibus sinister tellis maior est, v a plurimas

193쪽

plurimas scenacitas progignit ' ininto id adjiciamus: affaminast moη-yrum in natura ' Ita quidem consuit Philo phusa attamen a vero aberravit. Nam etsi vir perlectior est muliere, non tamen inde sequitur, quod mulier sit monstrum. Quia non quod vis imperfectum monitrum est, sed illud quod progignitur praeter naturae intentionem. At siemininum sextunnatura per se intendit, utpote cum eo per se opus habeat. Quippe sne eo generatio obtineri non potest. Atque ideo etiam sinistrum testem condidit, ut in eo elaboretur semen pro mulierum proventu. Sed hic incidit dubium. Si in uno sexu semen elaboretur in dextro reste, in abero autem sexu in sinistro, quid inde enascetur , mra vel Demina' Iudico, quod debilius semen 'sequi debeat conditioncmsortioris, & quia plerumque virile muliebri v setius existit, illud praecipue palmam obtinebit. Sed si utraque sint aeque fortia, sorte heranaphroditus inde prodibit. Hoc tamen non negligendum,haec a nobis asseri, consideratione solorum seminum, nam aliae causae multum variare effectum possunt r sunt ea matris phantasia, uteri constitutio, siderum influxus, & plura alia. s. L X X XIX. Omnes partes contentas infimi ventris expedivimus, ita ut nunc ad continentes merito accedere deberemus. Verum quoniam mamma partibus genitalibus mulierum merito accenseri debent, di hic Iocorum de aliis partibus genitalibus egimus, quasi appendicis loco de mammis hoc loco trairubimus. Mamma in mulieribus proprie dicuntur, invitis autem mammilia, in quibus non solum minores sunt, sed vix nomen illud tueri possunt, utpote cum sere propria mammarum substantia destituantur. Si tum habent mammae in pectore, meo arbitrio maxime ob commoditatem; unde Philosopho attestante eum stum in solis illis animalibus obtigerunt, quae partus suos possunt attollere. Alii tamen etiam ad tutelam cordis ibi locatas existimant, quod ego parum credo, quod non tum cordi satis prospectum si & per externa corporis munimenta communia, & per musculum pectoralem, qui humerum adducit, verum ctiam, quia in mulieribus ante crumpentia inenstrua non increscunt, & in frigidioribus quoquc quam homo cst animalibus,in pectore non visuntur. Sed inquiunt: ob quam causam stigidioris constitutienis viris mammilia contingunt majores Respondeo, non ut frigidum ipsorum cor per mammillas eas magis muniretur, sed quia tales viri mulieribus sunt similiores, unde plerumque etiam barba carent, aut eam in iorem obtinent. Istud tamen possit quem ambiguum reddere, Vtrum non mamma posita ni in pectore, ut ob cordis piciniam majorem calorem acquirerent ' Non existimo, quia cor non

se insecus

194쪽

sorinsecus per suam substantiam , sed intrinsecus per appropriatos ductus

ealorem distribuit. Venustatem vero positu eo natura obtinuit, sorte laincnprimo non intendit, utpote quae solet magis ad utilitatem & commodit tem respicere, quam ad ornatum. Sic illud quoque primario non spectasse naturam judico , ut sic ob viciniam eum olculis sermonem de cum eo sapientiam tenero insanti instillaret. In pectore autem locum sortitae sunt inaminae non immediate super ossibus, sed super musculo humerum adducente. Idque partim ideo , ne ossibus incubantes duritie ipsorum laederentur, & maxime ne obessent commodae insertioni musculi ante nominati , quam ob firmitatem majorem super ossibus esse oportuit. g. XC. sunt. in utroque latere una, pariter ob commoditatem & usus sufficientiam. Quia enim sufficiens alimentum insanti

praebere debuerimi mammae, convenientius erat, ut geminae conderentur , quam ut una praegrandis mediam partem pectoris occuparet, aut in latere aliquo posita inaequalitatem corporis induceret. Id vero temere a quibusdam additum est, ut etiam gemellis sufficeret. Nam naturalissimum est homines singulos scelus parere, licet quandoque eveniat contrarium. Imo si id respexit natura, quare non tres, aut quatuor, aut quinque mammas secit; quia ad eum numerum humanorum saetuum proventus asscendere potest. Quippe summum potius & cxtremum, quam intermedia natura respicere debuit. Imo si huc natura respexit, quare uterum non geminavit. Qind enim pro gemellorum enutritione magis opus erat ge minare mammas, quam pro eorundem conceptione & generatione geminare uterum'

g. X CI. dehine mammarum vatiat pro aetatis & status conditione. Nam in tenera aetate vix tument, postea paulatim increscunt, ita ut dum menstrua fluere incipiunt, notabiliter intumescant, donec in adultis virginibus eam fere quantitatem attingant, ut a manibus ipsarum commode tegi queant. Pret nantibus autem magis increscunt, ita ut tum lac quibusdam sundant, atque tempore partus insigniter tument, & aliquiabus lacte turgent, licet multis tertio demum a partu die aut tardius Iaccomparere soleat. Sic illis quoque mammae valde increscunt, quibus humores ad mammas concitantur. Sicut autem hoc modo mammae incres- eunt, ita aetate paulatim rursim decrescunt, atque pariter a morbis , ut

praeter flaccidam cutem in vetulis ac febre consumptis nil habeant. Magnitudinis ista variatio ob usiun mammarum est, unde eo tempore plurimum

increscunt, ubi usus illarum instat aut futurus est, at ubi usui esse non

V 3 possunt,

195쪽

138 U N r v E R I AE M E D I C I N AEpossunt, rursiim decrescunt. Intelligo ista cum naturaliter & bene se omnia litabent, nam praeternaturalelia conititutionem es usque causas alibi declarabo. g. X VII. Insinuatum hie suit pro uteri diversa constitutione varie assici mammas,& supra quoque notatum, magnum esse uteri cum mammis consensum, hinc merito quaeritur: Unde pendeat mamniarum ct uteri consensivi' Supra id sustulimus, eum non pendere a vasorum mammariorum& epigastricorum communione: attamen non aperuimus, quid ipsi sentiremus. Censeo ergo salvo aliorum judicio, eum pendere tum a mutua sympathetica convenientia, tum ab aequabili utriuique cum corde consensu. Primum exinde mihi probabile videtur, quia partes conspirantes in communi officio, conspirantem naturam quoque obtinent. Posterius autem inde patescit, quia cor partibus idem officium obtinentibus aequabiliter sanguinem cum spiritu vitali impertit, modo is tam copiosus sit, ut utrique tribui sufficienter queat. Nam alias illi tribuit secundum naturam,

quae secundum naturam maxime exigit. Vt hinc liceat rationem daret quare tempore gravidιωtis aliqua quidem mulieres lac in mammis obtineant , alia

non ' Itemque, quare quibusidam lactaviibin menses luant, quibusdam vero neu liquam Sed hoc adhuc solvendum est: An ρura ilia constiratiora uteri 9 mammarum consensus ille absolvatur Non ausim assi are, licet plerumque ita fieri crediderim. Ratio ea est, quod menses quandoque per mammas s& lac per uterum fluere observata sunt. Manquam aliquantum de posteriori observatione dubito, cum non sciam aut invenire queam, qua ratione lac ad uterum pervenire queat, non inquinatum plurimo sanguine. Meditentur ergo naturae mystae, utrum illi observatores non nimium tribuerint prae tu ilicio suo, & pus ro lacte inspexerint, aut utrum non albicans quidam sanguis in corpore illarum mulliemin, aut chylus non alteratus Iepcrtus suerit, cum pariter observationes doceant ex vena pertusa

aliquoties albicantem & lacteum succum processisse. Si quis me de viis quaerat: illas nomino, quibus ab utero ad cor aliquid deferri potest, &ab hoc ad mammas; & vicissim quibus a mammis ad cor aliquid venire

potest, & vicissim ab eo ad uterum. Atque hinc rationem reddere licet, quare aliquo ab utero ad mammia, vel contra a mammis ad uterum dimisso, cor animi deliquiis,palpitationibus, aut aliis malis frequienter asciatur' QAia nempe materia illa per cor deducitur. s. X C II s. Figuram habent mamma orbicularem foris , at planam ad pectin, ut sic apte eonneicterentur cum aliis partibus. de melius operatione sua Dissiligod by Gorale

196쪽

CONTRACTAE LIBER PRI Mus. I 'sua sungerentur. Nam orbiculare in minima circumferentia maximam molem, & cum hac maximam virtutem habet, vi istius regulae , quod in majore quanto sit major virtus. Non tamen in omnibus hae figura obtinet, nam quibus mammae stini laxiores, aut justo maiores, iis dependent, sicut& morbis instantibus, saccescentibus glandulis, quae sunt in mammis.

X CI V. Componuntur mamma ex communibin corporis tegumenIis,

nempe cuticula, cute,&membrana fibrosa cum plurima pinsuedine. deinde ex propria substantia, quae flandulosa, & denique cxvasis. Circa communia tegumenta nihil occurrit notabilis, nisi quod pinguedo uberior mammis circumfusa sit, partim ob copiam materiae, unde generatur, ac

conspirationem moderati caloris r partim ut eo melius mammarum calorem defenderet. Ipsa substantia mammarum ex variis glandulis componitur, in medio quidem consistit una magna glandula, quam dehinc aliae aliquantum minores undique ambiunt, & has dehinc rursum aliae minores , & ita porro, dum universus ille ambitus completus sit. Optime ita distincte glandulae illae notari queunt, cumsaccescunt mammae : at cum intumescunt , quasi unum corpus efformant, scuti& Αnatomici quidam docuerunt ex uno quodam corpore substantiam mammarum propriam conformari. Α tque ut hoc crederent, hoc quoque secit, quod seu communi membrana, seu filamentis quibusdam conjungi illa corpora adverterent. Vasa omnis generis mammae habent. Venas quidem de arterias tum ab axillaribus, tum a mammariis: quarum illae magis per externa, hae autem po interiora multiplici ramorum serie propaganitu . Nervos d . hinc accipiunt a thoracicis, & quidem maxime a quarto intercostali nervo, qui circa medium costae musculum intercostilem perforans, δέ in quatuor ramos divisus , tum per pectoralem musculum, atque cutim distribuitur, tum ramo quodam imgno ad papillas contendit. Praeter ea vasa notantur adhuc in mammis tubati quidam, quos lactiferos, aut νenas lactiferas quidam appellant, qiua lac in se continent & conservant, dum exsugatur. Hac cum vasis sanguineis junguntur aut per anastomosiri, aut interventu poro- statum propriae substantiae mammarum. Ex quo accidit, ut multum sugentibus infantibus pro bacte sanguis tandem osseratur. Attamen hoc sa pius fit in praetematurali constitutione mammarum, quam in naturali. g. X C U. Quodnam mammarum primarium trium, vix pueris ignotum est. Nimirum inserviunt alendo foetui generatione & praebitione lactis. Generant vero lac flaudulae illae a nobis notatae, unde subllantiam etiam peculiarem nactae uult, qualem non habent aliae ulla partcs in uni

197쪽

16o UNIvRRsAE MEDICINAE verso nostro corpore. Lac illud gciri inna tum glandulae illae imbibunt &asservant, tum deponunt in tubulos illos laetifcros, ex quibus insans illud sugit. Praeter illum usum alium quoque illi assignant riutores quidam rquod nempe mamnia sint dicata excipiendis excrementitiis humorabiti. Sed hoc officium ncuti quam crediderim illis competere. Nam cum excrementitii humores ad mammas decumbunt, illae valde male se habent, de turbatur quoque lactis generatio. Nulla etiam commoda ratio evacuandi illos pravos humores apparet. Ratio autem quae contraritim sentientes movit, neutiqtham assert una illorum probat. Nam quod abscissis mammis sceminae in morbos varios incidunt, non accidit, quia pravi humores per mammas debent evacuari: sed quia in vasis tum sanguis nimium accrescit, cum tantiindem quidem singulis vicibus generetur, sed non tantundem

consumatur. Vnde ii quoque, quibus pes aut bracchium ablatum est , variis cum aegritudinibus a plethora pendentibus conflictari necessiun habent. Potest tamen id exinde quoque pendere, quod ablatis quibusdam motus viis , turbetur ordo motus sanguinis, & inde decumbente inordinate in quasdam primarias partes sanguine, ea mala excitentur. Id circa mammM tamen praetereundum non est,quod valde sint sensui, o qηρ contrectara mire appetitum veneris stimulent. Sensibilitatem eam sortiuntur a nervis: at quod illis contrectatis partes genitales concitentur, sententiam

nostram confirmat, quam supra statuimus,consensum uteri & mammarum non pendere tam ab humorum aut sanguinis communicatione, quam a communi sympathiatum inter se, tum cum corder an etiam cum cerebro 'Forte non improbataliter assirmari potest. Faciunt mammae quoque ad . ornatum: attamen ornatus ad finem mammarum speciatim non spectat, quia natura semper ad necessitatem , utilitatem di elegantiam respexit.

Atque ita faciunt ad viri delicias , sicuti pleraeque partes sexus sequi ris, de aliquanto etiam specialius , quia ad partes genitales pcrtinent. V bi obiter incidit quaestio: quare partes genitales maxime uniis sexin alterum sexum maxime delectent 8 Statuo id fieri, quia alias quidem partes similes di persectas habent, lias autem dissimiles & solitarie operationi suae non

siliscientes. Vnde iis maxime appetitum mutuinn natura indidit, &se sitim acerrimum largita est. g. X C V l. In medio mammarum soris tanquam in contro papilla posita est, &hane ambit circulus quidam in virginibus pallidus, in praegnantibus & lactantibus sustus, at in vetulis nigricans, quem areolam appellant. Enascitur papilla ex duplicata & veluti coarctata & in rugas deducta

198쪽

ducta cute una cum membrana glandosi corporis,& rara spongiosaq, secta est, ac aliquibus sol inibus pertusa ac globosa, ut osculo suo eam infatis bene comprchendere post et, & vicissim lac exstigere. Nam tubuli illi lac seri undique ab inseriore parte mammarum oriuntur, & paulatim minores stati versus centrum contendunt. Maxime notabile est, quod papilla tam exquisito sensust pradita, ut hinc cx suetioRc magna voluptate mulieres persundantur. Hoc ipsum ex substantia illa aliquantum glandosa & nervi th racici notabili ramo dependet, & a natura cum in finem institutum cst, ut libentius mulieres tatibus suis mammas prae berent. Hoc quoque notant, quod papillae ad similitudinem penis flaccescant & turgescant, quod fit ab affluxu lactis & spirituum , ut inclius eas infans possit prehendere, &matcr ex perpctua illarum inflatione,inolestiam nullam capiat. De areola autem non licet aliqua certa afferre. An illa ideo speciatim notatur, quia tenerior ibi cutis, an quia arctius glandulae magnae adnascitur, an quia plura vasa ad cam excurrunt, an ob omnia illa ' Quilibet naturae studiosus indagator velit inquirere, ego non habeo rem certo compertam. s..X C VI L . Mammilia seu Virorum mammae vix habent aliquid commune cum mulierum mammis praeter externam figuram. Vnde nec glandosis illis corporibus constant, nec tubulos lactiseros habent, nec vasa mammaria tam copiosa serie distributa. Ordinarie intelligo. Nam extrao dinarie in quibusdam mammillae mulierum mammas multum aemulantur. Et quod notabile: Viris stigidioru constitutionis hoc maxime evenit, sicut ex ad verso mulieribus calidioribus mamma magis exigua competunt. Id vero unde pendet ' Venio sere in eam opinionem , quod ad mammarum proventum moderatus tantum calor exigatur, & quod intensior illum impediat. Hinc evenire quoque credo, laod frigidioribus mulieribus majores mamma com .petant. Sed hujus & alia ratio dari potest, quod nempe in stigidioribus

constitutionibus excrementitiae humiditates magis colligantur. Verum ut ad viam redeamus , merito Viris mammas natura non tribuit, quia illis non opus habent. Nam lac non debebant generare pro enutritione istus. Attamen & hoc extraordinarie quandoque observatum est, mammillas virorum ubertim lac sudisse, quanquam plerumque minus coctum, &minus quoque alcndo istui commodum, ob flandularum debilitatem &materiae smmoderationem. Sed hic quaeri postet: quare ergo umbram eam man arum natura ιmpertivit ' Censeo, ut aliquatenus in omnibus partibus sexus uterque conveniret. Nam id nimis insolens est asserere, id factum

esse ne irrulier superbum animal iactare posset, sibi aliquam partem coin' x petere,

199쪽

dictere, quae viris csset denegata. Nain Sc injusta de muliebri sexu ista prae-lumptio est, de natura ad vitia talia non solet respicem, nec hoc modo illam obiectionem declinare potuisset, siquidem revera viri non habent

mammas , sed earum tantum initia aut umbram & smilitudinem. s. II C. Relictis nunc partibus omnibus in insimo ventre contentis, nempe tum nutritioni dicatis, tum genitalibus, cum additamento de mamininis, nunc porro transitum facimus ad partes ambientes. Inter eas nobis primo occurrit peritanaum, nimirum membrana illa sub abdominis muscu- Iis contenta, quae foris omnibus visceribus infimi ventris praetenditur, ut ea in loco suo asservet,& firmiter contineat. Firmiter primae & tertiae lumborum vertebrae annectitur,& inde anterius & in omnem loci differentiam

delata superius diaphragma investit, inserius oss pubis, & a lateribus ossibus illum affirmatur, & anterius musculis abdominis maxime secundum nervosam ipsorum partem valide annectitur,ud nempe firmius omnia continere posset, & pro ratione contractionis musculorum aliquantum etiam constringerctur , at non valde, unde laxius carneae musculorum parti copulatur. Hoe suo positu omnia visceri comprehcndit, pleraque quidcm in sua cavitate , at vesicam urinariam & uterum intra sui duplicaturam. Nam ubique duplicatum peritonaeum est, ob majorem firmitatem & meliorem vasorum perlus duplicaturam distributionem, ac vesicae & uteri comprehensionem. Si quis autem quaerat: quare uterus or ν ira non intra cavitatem peritonat, sed intra rivi duplicaturam constitutasint; Ego hanc causam assigno, quod sic melius citra aliarum partium obstaculum distendi possent, & uterus quoque aliquousque evagari. Substantiam membraneam nactum est peritonaeum, ut distensionem variam sussinere posset: attamen fibris pamvis intertextam propter robur, & ut rursum constringi posset. Supra umbilicum tenuius apparet, at insta umbilicum crassius, quia in inferioribus maius pondus sustinere debebat, utpote cum stantibus nobis vel sedenti- , tua omnium abdominis viscerum gravitas decumbit. Ideo sorte inserius

notabiliter apparet ejus duplicatura, nisi dicere malimus, id fieri propter

vasorum per inferiorem pari distributioneme& meliorem vesicae uictique comprehcnsionem. Figuranι obtinet, qualem abdomen, utpote cujus visceribus se accommodas, nempe declinantem ad rotundam ovalemque figuram, attamen eam anterius siquantum depressam. Foris inaequalius est . ut melius cum abdominis musculis jungeretur: intus autem aequale &liquore quodam perfusum, ut nempe lenius viscera infimi ventris contingeret. Penusum illud supra est ubi diapliragmati con ungitur pariter ut diaphra a

200쪽

CONTRACTAE LIBRR P Et Mus. Issdlaphragma tribus foraminibus, pro transitu scilicet venae cavae, arteriae magnae & oesophagi: Porro in umbilito pro transitu venae umbilicsse, arteriarum umbilicesium & urachi. Pracusin quoque duos in viris sortitum est, qui vasa spermatica ad testes deducunt, ut supra circa geditates paries virorum est declaratum. Ab hoc peritonaeo omnia ligamenta &omnes tunicae infimi ventris deducuntur, unde illi ab autoribus Amtomicis attribuitur suspendere viscera , & oscula vasorum claudere, propter quid cras fiores tunicae illis visceribus contigerunt , quae plura vasa in se continent

ad seperficiem distributa. . s. I C. Supersint nobis adhuc in hoc capite declaranda ossa dr musculi

in im ventris. Ossa abdominis sunt Ilamborum vertebrae, M sacrum, os coconis, 3cos ιnmminals . De vertebris vero lumborum praecedente capite jam tra ctaviesus, breviter ergo nunc reliquorum considerationem lubjiciemus.

Ossa uni a masnitussine sta nomen sortitum est, quippe eli amplissimum illud os , quod fulcri instar reliquis vertebris substratum ex in adultis

unicum videtur, sed in minorondis evidenter ratur ex diversi ossibia beneficia cartilagis is cmnexis coinpositunt. Sed cartilaginibus illis paulatim aetate induratis & absumptis per illa ossa ita conjunguntur. ut unum esse videantur, nisi quod interiore parte appareant adhuc rudimenta cartilaginearum illarum linearum. Plerumque ex quinque ossibus constitutum

est, rarius ex jex, atque tum os coccygis ex tribus tantum componitur,

cum alias ex quatuor compingi soleat. Illa ossa si non vertebrae quoquesnt , tamen naturam vertebrarum amitilantur. Nam & corpore constant ,& processibus omnis generis, de foraminibus tum propriis tum communibus: Attamen omnia multum dissimilia. Nam corpora harum vertebrarum non ita soris multum protuberant, quam thoracis & lumborum ver tebrarum carpora faciunt, sed sero postica parte tam crassa sunt, quam

antica Parte. Dehine processin trosters non .se invicem distincti, sed eo

junisti fere sunt, ut unus aliquis ex omnibus constitutus videatur. Sinum tamen habent asperum & inaequalem pro excipiendo osse ilium. Obliqui vero procesm obscuriores sunt, sed in prima tamen satis notabiles, cujus superiores processus sinuosi sunt, pro excipiendis capitulis processuum vertebrae infimae lumborum. Posteriores denique processus, quos spinam vocant, notabiliter etiam minores sunt, quam in aliis vertebris, & in ultima ossis sacri vertebra vix spina notatur, sed loco ejus tantum rotunda munentia. Porro foramen proprium in aliis vertebris excepto in prima collivertebra aequabili magnitudine deorsum ducitur, at in vertebris ossis sacri' X a. paulatim

SEARCH

MENU NAVIGATION