장음표시 사용
251쪽
reserer Iolent. CLXXXVIII De iis, quae ex tractati xibus de an
rialium cognitionem mutuanda sunt.
2D P RINCIPIOR U M PHI LO so PH I AE non est ita generalis, &attractio ista in valde multis corporibus o servatur, non aliam puto in illis, vel saltem in maxima illorum parte, quam in vitro esse quaerendam. Caeterum hic notari velim , particulas istas in meatibus corporum terrestrium , cx materia primi clementi efformatas, non modo variarum attractionum , quales sunt in electro di in magnete , sed & aliorum innumerabilium & admirandorum effectuum caussas esse posse. Quae enim in unoquoque corpore sermantur,
aliquid singulare habent in sua sgura , quo differunt a reliquis
omnibus , in aliis corporibus formatis: cumque retineant maximam agitationem primi elementi, cujus sunt partes, minimas ob causas fieri potest , ut vel extra corpus in quo sunt non evagentur, sed tantum in ejus meatibus hinc inde discurrant; vel contra celerrime ab eo discedant, & alia omnia corpora terrestria pervadentcs, ad loca quantumlibet remota brevissimo tempore perveniant; ibique materiam suae actioni recipiendae idoneam invenientes, raros aliquos effectus producant. Et sane quisquis considerabit, quam mirae sint magnetis & ignis proprietates, ac quam diversae ab iis quas vulgo in aliis corporibus observamus; quam ingens flamma ex minima scintilla momento temporis possit accendi, quam magna sit ejus vis; ad quam immanem distantiam stellae fixae lumen suum circumquaque diffundant, & reliqua, quorum causas, meo judicio, sitis evidentes, & principiis omnibus notis , & ab omnibus admissis, figura scilicet, magnitudine, situ &motu particularum materiae, in hoc scripto deduxit sicile sibi persuadebit , nullas esse vires in lapidibus aut plantis tam occultas, nulla sympathiae vel antipathiae miracula tam stupenda, nihil deniaque in natura universa ,' quod ad caussas tantum corporales, sive mente & cogitatione destitutas, debeat referri, cujus ratio ex itudem illis principiis deduci. non possit: adeo ut aliqua alia ipsis adjungere non sit necesse. Plura non adderem in hac quarta Principiorum Philosophiae parte, si quemadmodum mihi antehac in animo fuit duas adhuc alias, quintam scilicet de viventibus, sive de animalibus & plantis , ac sextam de homine essem scripturus. Sed quia nondum omnia, de quibus in iis agere vellem, mihi plane perspecta sunt, nec scio an satis unquam otii habiturus sim ad ipsas absolvendas,
ne priores idcirco diutius retineam , vel quid in iis desideretur, quod
252쪽
quod ad alias reservarim , pauca quaedam de sensuum objcctis hic subjungam. Quippe hactenus hanc Terram, totumque adeo hunc mundum aspectabilem , instar machina: dcscripsi, nihil praeter figuras ct motus in eo considerans; sensus autem nostri multa alia nobis exhibent, colores scilicet, odores, sonos & similia, de quibus si plane tacerem, praecipuam explicationis rerum naturalium partem viderer omEisse. . Sciendum itaque humanam animam . etsi totum corpus informet , praecipuam tamen sedem suam habere in cerebro, in quo solo non modo intelligit, & imaginatur , sed etiam sentit: hocque opere nervorum , qui filorum instar , a cercbro ad omnia reliqua membra protenduntur, iisque sic annexi sunt, ut vix ulla pars humani corporis tangi possit, quin hoc ipso moveantur aliquot nervorum extremitates per ipsam sparsae, atque earum motus, ad alias eorum nervorum extremitates, in cerebro circa sedem animae collectas transferatur , ut in Dioptricae capite quarto satis sese explicui. Motus autem qui sic in cercbro a nervis excitantur , animam , sive mentem intime cerebro conjunctam, diversmode assiciunt, prout ipsi sunt diversi. Atque hae diversae mentis affectiones , sive cogitationes ex istis motibus immcdiate consequentes, sensuum perceptiones, sive, ut vulgo loquimur, sensus appellantur. Horum sensuum diverstates , primo ab ipsorum nervorum diversitate, ac dcinde a diversitate motuum , qui in singulis nervis fiunt, dependent. Neque tamen singuli nervi, faciunt singulos sensus a reliquis diversos, scd septem tantum praecipuas disserentias in iis notare licet, quarum duae pertinent ad sensus internos, aliae quinque ad externos. Nempe nervi qui ad ventriculum , oesophagum , fauces, aliasque interiores partes, explendis naturalibus desideriis destinatas, protenduntur, faciunt unum ex sensibus internis , qui appetitus naturalis vocatur ; Nervuli Vero qui ad cor & praecordia , quamvis perexigui sint , faciunt alium sensum internum , in quo consistunt omnes animi commotiones , sive pithemata , & assectus , ut laetitiae, tristitiae,am , odii , & similium. Nam, exempli causa, sanguis rite rem ratus, facil) ac .plus solito in corde se dilatans , nervulos circa orificia sparsos ita laxat & movet , ut inde alius motus in
istinctione: ac prima demternu. hoe es, de ari
253쪽
Ο4 PRINCI 'IORUM PHILos OPHIAE mentem : ac etiam aliae quaevis caussae, nervulos istos eodem modo moventes, eundem illum laetitiae sensum dant. Ita imaginatio
seu itionis alicujus boni, non ipsa sensum laetitiae in se habet, sed spiritus ex cerebro ad musculos, quibus illi nervi inserti sunt, mittit , eorumque ope oriscia cordis expanduntur,& ejus nervuli m ventur eo motu ex quo sequi dela et ille sensus. Ita audito grato nuncio , mens primum de ipso judicat, & gati det gaudio illo
intellectuali, quod sine ulla corporis commotione habetur, quodque idcirco Stoici dixerunt cadere posse in sapientem; deinde cum illud imaginatur, spiritus ex cerebro ad praecordiorum musculos fluunt, & ibi nervulos movent, quorum Ope alium in cerebro motum excitant , qui mentem asscit laetitiae ani lis sensu. Eadem ratione sanguis nimis crassus, malignd in cordis ventriculos flucns,& non satis ibi se dilatans, alium quendam motum , in iisdem praecordiorum nervulis facit , qui cerebro communicatus, sensum tristitiae ponit in mente, quamvis ipsa sorte nesciat cur tristetur: aliaeque plures caussae idem praestare possunt. Atque alii motus istorum nervulorum , efficiunt alios effectus, ut amoris, odii, metus, irae, &c. quatenus sunt tantum affectus , sive animi path maia , hoc est, quatenus sunt consus ae quaedam cogitationes, quas
mens non hibet a se sola, sed ab eo quod a corpore, cui intime conjuncta est , aliquid patiatur. Na' distinctae cogitati nos , quas habemus de iis quae amplectenda sunt , vel optanda, vel fugienda, &c. toto genere ab istis affectibus distinguuntur. Non alia ratio est appetituum naturalium, ut semis, sitis, &c. qui a nervis ventriculi , saucium , Sc. pendent, suntque a voluntate comedendi, bibendi, dic. pland diversi , sed, quia ut plurimum ista voluntas sive appetitio cos comitatur, idcirco dicuntur appetitus. Quantum ad sensus externos, quinque vulgo numerantur, pr Mihmi, j.ὸ ptor quincule diversa objectorum genera, nervos iis servientes primi A moventia, ct totidem genera cogitationum consularum , quae ab motibus in anima excitantur. Nam primo nervi in universi
corporis cutem desinentes , illa mediante a quibuslbet terrenis corporibus tangi possunt, & ab illis integris moveri, unc odoab illorum duritie, alio a gravitate, alio a calore, alio ab humiditate, Sc-quotque divorsis modis vel moventur, vel a motu suo ordinario impediuntur, tot in mente diversos sensus excitant,
254쪽
ex quibus tot tactiles qualitates denominantur. Ac praetcrea cum isti nervi solito vehementius agitantur , sed ita tamen , ut nulla laesio in corpore inde sequatur, hinc fit sensus titillationis, menti naturaliter gratus, quia vires corporis, cui arcte conjuncta est, ei testatur ; si vero aliqua laetio inde sequatur , fit sensus doloris. Atque hinc patet , cur corporea voluptas & dolor tam parum distent ab invicem in objecto , quamvis in sensu contrarii sint. Deinde alii nervi, per linguam & partcs ei vicinas sparsi , ab eorundem corporum particulis, ab invicem disjunctis, di simul cum saliva in ore natantibus, diversimode moventur , prout ipsorum figurae sunt diversat, sicque diversorum saporum sensus essiciunt. Tertio, duo etiam nervi, sive cerebri appendices extra calvariam non exsertae, moventur ab eorumdem corporum particulis
disjunctis, & in aere volantibus, non quidem quibus ibet, sed iis quae satis subtiles ac simul satis vividae sunt , ut in nares attractae per ossis spongiosi meatus , usque ad illos nervos perveniant, & a diversis eorum motibus fiunt diversorum odorum
sensus. Quarto, duo alii nervi in intimis aurium cavernis reconditi, excipiunt tremulos & vibratos totius aeris circumjacentis motus. Aer enim membranulam tympani concutiens, subjunctam trium ossiculorum catenulam , cui illi nervi adhaerent, simul quatit; atque ab horum motuum diversitate, diversorum sonorum sensus
oriuntur. Denique nervorum Opticorum extremitates, tunicam, retinam dictam, in oculis componentes, non ab aere nec a terrenis ullis corporibus ibi moventur , sed a solis globulis secundi elementi, unde habetur sensus luminis & colorum : ut jam satis in Dioptrica & Meteoris explicui. Probatur autem evidenter, animam non quatenus est in singulis membris, sed tantum quatenus est in cerebro, ea quae corpori accidunt in singulis membris nervorum ope sentire : primo ex eo quod morbi varii, solum cerebrum assicientes, omnem sensum tollant, vel perturbent; ut & ipse somnus, qui est in solo cerebro , quotidie nobis magna ex parte adimit sentiendi facultatem , quam postmodum vigilia restituit. Deinde ex eo quod ce
CXCIV. De Auditu. CXCU. De Usu. CXCVI.
255쪽
2i6 PRINCIPIORUM PHILO OPHIAErebro illaeso, si tantum viae. per quas nervi, a membris externis ad illud porriguntur obstrnchae sint , hoc ipso illorum membrorum sensus ctiam perit. Ac denique ex eo quod dolor aliquando sentiatur, tanquam in quibusdam membris, in quibus nulla tamen est doloris caussa , sed in aliis per quae transeunt nervi, qui ab illis ad cerebrum protenduntur. Quod ultimum innumeris experimentis ostendi potest, sed unum hic ponere lassiciet. Cum puellae cuidam , manum gravi morbo affectam habenti , velarentur oculi quoties Chirurgus accedebat , ne curationis apparatu turbaretur , eique post aliquot dies brachium ad cubitum usque, ob gangraenam in co serpentem suissct amputatum, & panni in ejus i cum ita subistituti, ut eo se privatam esse plane ignoraret, ipsam-terim varios dolores, nunc in uno ejus manus quae abscissa erat di-pito , nunc in alio se sentire cuerebatur: quod sane aliunde continianere non poterat, quam ex eo, quod nervi qui prius ex cerebro ad manum descendebant, tuncque in brachio juxta cubitum terminabantur , eodem modo ibi moverentur, ac prius moveri debuissent in manu, ad sensum hujus vel illius digiti dolentis, animae in
cerebro relidenti imprimendum. CXCVII. Probatur deinde talem esse nostrae mentis naturam , ut ex eo
M solo quod quidam motus in corpore fiant , ad quassibet cogitationes, nullam istorum motuum imaginem reserentes, possit im- coustrii mρ- pelli ; de speciatim ad illas confusas , quae sensus, sive sensationcs ' V' i dicuntur. Nam videmus verba , sive ore prohata , sive tantum . scripta , quastibet in animis nostris cogitationes & commotiones; excitare. In eadem charta , clim eiacm calamo & atramento, si tantum calami extremitas certo modo supra chartam ducatur,
literas exarabit, quae cogitationes praeliorum , tempestatum furiarum , affectusque indignationis S tristitiae in lectorum animis concitabunt; si vero alio modo serὸ simili calamus movcatur, cogitationes valde diversas, tranquillitatis, pacis, amoenitatis , af ctusque pland contrarios amoris & laetitiae ess ciet. Respondebitur sortasse, scripturam vel loquelam nullos affectus, nullasque rerum a se diversarum imaginationes immediate in mente excitare , sed tantummodo diversas intellectiones; quarum deinde occasione anima ipsa variarum rerum imagines in se efformat. Quid
autem dicetur de sensu doloris & titillationis i Gladius corpori nostro admovetur, illud scindit, ex hoc solo sequitur dolor, qui
256쪽
PAus QUARTA. 2IT sanh non minus diversus est a gladii, vel corporis quod scinditur locali motu, quam color, vel sonus, vel odor, vel sapor. Atque ideo cum clare videamus , doloris sensum in nobis excitari ab eo solo , quod aliquae corporis nostri partes contactu alicujus alterius corporis localiter moveantur, concludere licet, mentem nostram esse talis naturae, ut ab aliquibus etiam motibus localibus, omnium aliorum sensuum assectiones pati possit. Praeterea non deprehendimus ullam differentiam inter nervos, ex qua liceat judicare, aliud quid per unos quam per alios, ab organis sensuum externorum ad cerebrum pervenire, vel omnino quidquam eo pervenire praeter ipsorum nervorum motum localem. Videmusque hunc motum localem , non modo sensum titillationis , vel doloris exhibere, sed etiam luminis & sonorum. Nam si quis in oculo percutiatur , ita ut ictus vibratio ad retinam usque perveniat, hoc ipso videbit plurimas scintillas luminis sulgurantis , quod lumen extra ejus oculum non erit : Atque siquis aurem suam digito obturet , tremulum quoddam murmur audiet, quod a solo motu aeris in ea inclusi procedet. Denique saepe advertimus calorcm , aliasve sensiles qualitates , quatenus sunt in objectis, nec non etiam formas rerum pure materialium, ut exempli gratia, sormam ignis, a motu locali quoriindam comporum oriri , atque ipsas deinde alios motus locales , in aliis comporibus efficere. Et optim E comprehendimus quo pacto a varia magnitudine, fgura & motu particularum unius corporis, varii motus locales in alio corpore excitentur; nullo autem modo possumus intelligere, quo pacto ab iisdem magnitudine scilicet, figura & motu aliquid aliud producatur, omnino diversae ab ipsis naturae , quales sunt illae formae substantiales & qualitates reales, quas in rebus esse multi supponunt; nec etiam quo pacto postea istae qualitates aut formae, vim habeant in aliis corporibus motus locales excitandi. Quae cum ita sint, & sciamus eam esse animae nostrae naturam , ut diversi motus locales sufficiant ad omnes sensus in ea excitandos ; experiamurque illos reipsa varios sensus in ea excitare , non autem deprehendamus quicquam aliud, praeter ejusmodi motus , a sensuum externorum organis , ad cerebrum transire, omnino concludendum cst , non etiam a n bis animadverti ea, quae in objectis externis, luminis, coloris,
odoris , saporis , soni , caloris, frigoris & aliarum tactilium
Nihil a n bis in objectis externis siesu deprehendi , prae ire instrum
figuras, magnituaeinesct motu a
257쪽
D8 PRINCIPIORUM PHIL s PHIAE qualitatum , vel etiam formarum substantialium nominibus indigitamus, quicquam aliud esse quam istorum objectorum varias dispositiones, quae efficiunt ut nervos nostros variis modis movere posi
CXCix. Atque ita sicili enumeratione colligitur, nulla naturae phaen δε- mena suisse a me in hac tractatione praetermissa. Nihil enim inter naturae phaenomena est recensendum, nisi quod sensu deprotractati,ne henditur. Atqui exceptis magnitudine, figura de motu, quae quas si ρ lia sint in unoquoque corpore explicui, nihil extra nos positum sen-
Unisi lumen, color, odor, sapor, sonus, de tactiles qualitates ; quae nihil aliud esse , vel saltem a nobis non deprehendi quicquam aliud esse in objectis, quam dispositiones quasdam in magnitudine, figura de motu consi stentes, hactenus est demon
CC. Sed velim etiam notari, me hic universam rerum materialium 2 thri,i' naturam ita conatum esse explicare, ut nullo plane principio ad usum .es, hoc usus sim, quod non ab Aristotele, omnibusque aliis omnium ' seculorum Philosophis fuerit admissum t adeo ut haec Philoso. zzes.' phia non sit nova , sed omnium maxime antiqua de vulgaris. hanc De Nempe figuras εἰ motus, dc magnitudines corporum considera- - se vi , atque secundum leges Mechanicae , certis dc quotidianis ex-.5---, perimentis confirmatas , quidnam ex istorum corporum mutuo Is moπι 'ς concursu sequi debeat, examinavi. Quis autem unquam dubita-Vit , quin corpora moveantur , Variasque habeant magnitudines ν-. & figuras, pro quarum diversitate ipsorum etiam motus varientur, atque ex mutua collisone, quae majuscula sunt in multa minora
dividantur, de figuras mutent i Hoc non uno tantum sensu, sed pluribus, visu, tactu, auditu deprehendimus; hoc etiam distineia imaginamur de intelligimus: quod de reliquis, ut de coloribus, de sonis 5 caeteris, quae non ope plurium sensuum , sed singulorum duntaxat percipiuntur, dici non potest: semper enim eorum imagines in cogitatione nostra sunt confusae, nec quidnam illa sint
CCI. At multas in singulis corporibus particulas considero, quae nul-D i p r i ,sensu percipiuntur : quod illi sortasse non probant, qui sensus jum inseisin suos pro mensura cognoscibilium sumunt. Quis autem potest du- ω- bitare, quin multa corpora sint tam minuta, ut ea nullo sensu deprehendamus , si tantum consideret, quidnam singulis horis adjiciatur
258쪽
jiciatur iis quae lente augentur , vel quid detrahatur ex iis quae minuuntur Crescit arbor quotidie, nec potest intelligi majorem illam reddi, quam prius fuit, nisi simul intelligatur aliquod corpus ei adjungi. Quis autem unquam sensu deprehendit, quaenam sint illa corpuscula, quae in una die arbori crescenti accesserunt lAtque saltem illi, qui agnoscunt quantitatem esse indefinite divisibilem, fateri debent ejus partes reddi posse tam exiguas, ut nullo sensu percipiantur. Et sanὸ mirum esse non debet, quod valde minuta corpora sentire nequeamus; cum ipsi nostri nervi, qui moveri debent ab objectis, adsensum efficiendum, non sint minutissimi, sed iuniculorum instar, ex multis particulis se minoribus conflati ; nec proinde a minutissimis corporibus moveri possint. Nec puto quemquam ratione utentem negaturum, quinqonge melius sit, aὰ exemplum eorum quae in magnis corporibus accidere sensu percipimus , judicare de iis quae accidunt
in minutis corpusculis, ob solam suam parvitatem sensum eia fugientibus, quam ad haec explicanda, novas res nescio quas, nullam cum iis quae sentiuntur similitudinem habentes, excogitare. At Democritus etiam corpuscula quaedam imaginabatur, varias figuras, magnitudines & motus habentia, ex quorum c acervatione mutuisque concursibus, omnia sensilia corpora exsurgerent; & tamen ejus philosophandi ratio vulgo ab omnibus ici solet. Verum nemo unquam illam rejecit, propterea quod in ea considerarentur quaedam corpora tam minuta, ut sensum effugerent, quae varias magnitudines, figuras & motus habere dicerentur ; quia nemo potest dubitare, quin multa revera
talia sint, ut modo ostensum est. Sed rejecta est, primo quia illa corpuscula indivisibilia supponebat, quo nomine etiam ego illam rejicio r deinde quia vacuum circa ipsa esse fingebat, quod ego nullum dari posse demonstro: tertio quia fravitatem iisdem
tribuebat, quam ego nullam in ullo corpore cum solum speetatur, sed tantum quatenus ab aliorum corporum stu & motu dependet, atque ad illa refertur, intelligo: Ac denique quia non ostendebat, quo pactores singulae, ex solo corpusculorum concursu orirentur, vel si de aliquibus iὸ ostenderet, non omnes ejus rationes inter se cohaerebant; saltem quantum judicare licet ex iis, quae de ipsius opinionibus memoriae prodita sunt. An autem ea quae ha
ferre a ust lyra, qua ria vulgara.
259쪽
GO PRINCIPIORUM PHI Loso PHIAE
tenus de Philosophia scripsi, satis cohaereant, aliis judicandum relinquo.
ecili. At in sensilibus corporum particulis, determinatas figuras &
mois magnitudines & motus assigno, tanquam si eas vidissem , & ta---λὰ men sateor esse insensiles ἔ atque ideo quaerent fortasse nonnulli, neularion unde ergo quales sint agnoscam. Quibus respondeo , me primo
'siti μ' quidem ex simplicissimis & maximὰ notis principiis, quorum co- , ,. gnitio mentibus nostris a natura indita est, generaliter considerasse, quaenam praecipuae differentiae inter magnitudines & figuras &situs corporum, ob solam exiguitatem suam insensilium , esse posisent , & quinam sensiles effectus, ex variis eorum concursibus se- . querentur. Ac deinde cum similes aliquos effectus in rebus sensibilibus animadverti, eas ex simili talium corporum concursu ortas existimasse; praesertim cum nullus alius ipsas explicandi mocris excogitari posse videbatur. Atque ad hoc arte facta non parum me adjuverunt: nullum cnim aliud, inter ipsa & corpora naturalia dis. crimen agnosco , nisi quod arte factorum operationes, ut plurimum peraguntur instrumentis adeo magnis, ut sensu facith percipi pollint: hoc enim requiritur, ut ab hominibus fabricari queant. Contra autem naturales cssectus , sere semper dependent ab .i- quibus organis adco minutis, ut omnem sensum effugiant. Et sanEnullae sunt in Mechanica rationes, quae non etiam ad Physicam, cujus pars vel species est, pertineant r nec miniis naturale est horologio, ex his vel illis rotis composito, ut horas indicet, qu marbori ex hoc vel illo semine ortae , ut tales fructus producat. Quamobrem ut ii qui in considerandis automatis, sunt exercitati , cum alicujus machinae usum sciunt, & nonnullas ejus partes aspiciunt, facila ex istis, quo modo aliae quas non vident sint factae, conjiciunt; ita ex sensilibus essectibus, & partibus corporum naturalium , quales sint eorum caussae & particulae insensiles, investigare
CCIV. At quamvis sorte hoc pacto intelligatur, quomodo res omnes naturales fieri potuerint, non tamen ideo concludi debet, ipsas,u, qualia revera sic factas esse. Nam quemadmodum ab eodem artifice, duo et spm, horologia fieri possunt, quae quamvis horas aeque bene indicent, is p. i. '' & extrinsecus omnino similia sint, intus tamen ex valde dissimilixon talia rotularum compage constant; ita non dubium est, quin summus
H rerum opifex, omnia illa quae videmus, pluribus diversis modis
260쪽
potuerit essicere. Quod equidcm verum en libentissmὰ concedo, satisque a me praestitum esse putabo, si tantum ea quae scripsi talia sint, ut omnibus naturae phaenomenis accurath respondeant. Hocque etiam ad usum vitae sussiciet, quia & Medicina, & Mech nica , & caeterae artes omnes, quae ope Physicae perfici possunt, ea tantum quae sensilia sunt, ac proinde inter naturae phaenomena numeranda , pro sine habent. Et ne quis sorte sibi persuadeat , Aristotelem aliquid amplius praestitisse, aut praestare voluisse, ipsemet in primo Meteorologicorum , initio capitis septimi expresse testatur, de iis quae sensui non sunt manifesta, se putare lassicientes rationes & demonstrationes afferre, si tantum ostendat ea ita fieri posse, ut a se explicantur. Sed tamen ne qua hic veritati fraus sat , considerandum est CCv. quaedam esse quae habentur certa moraliter, hoc est, quantum suff- β' cit ad usum vitae, quamvis si ad absolutam Dei potentiam reseran- l . . tari itur, sint incerta. Ut exempli gratia, si quis legere velit epistolam, sestemm Latinis quidem literis , sed non in vera significatione positis, scri ptam, & conjiciens ubicunque in ea est A , legendum esse B , ubi Blegendum C, atque ita pro unaquaque litera proxime sequentem este substituendam, inveniat hoc pacto Latina quaedam verba ex iis componi , non dubitabit quin illius epistolae verus sensus in istis verbis contineatur, etsi hoc sola conjectura cognoscat, & serisorsan possit, ut qui eam scripsit, non literas proxime sequente
sed aliquas alias loco verarum posuerit; atque ric alium in ca sensum occultaverit: hoc enim tam dissiculter potest contingere, ut non credibile videatur. Sed qui advertent, quam multa de magnete, de igne, de totius Mundi fabrica, ex paucis quibusdam principiis hic deducta sint, quamvis ista principia tantum casu & sine
ratione a me assumpta esse putarent, sorte tamen agnosccut, vix potuisse contingere , ut tam multa simul cohaererent, si falsa
Praeterea quaedam sunt, etiam in rebus naturalibus, quae absolu- CCVI.tὶ ac plusquam moraliter certa existimamus, hoc scilicet innixi Me- ωρ plUtaphysico fundamento, quod Deus sit summὸ bonus & minime tallti ' fallax , atque ideo facultas quam nobis dedit ad verum a salso dijudicandum , quoties ea recte utimur, & quid ejus ope distincte percipimus , errare non possit. Tales sunt Mathematicae demonstrationes : talis est cognitio quod res materiales exsistant: & talia