장음표시 사용
211쪽
Caput I. Artis. II. 83 latra fuerunt; fuitque ibidem nanimitereto Iberatum iis non ob antibus at si fio, flat se ro Post lianc enim vociferatio-tionem concitatis contra Ioannem Patrum
animis, a tribus Nationibus conclusa sunt Decreta de auctoritate Conciliorum superius allata, idque tam praecipitanter inconsulte, ut Cardinales ciui nihil sciebant de agendis in sessione, una cum Ambassiatoribus Regis Franciae, ad eam venire recusarint , re ipsa numquam venissent,
nisi obtinuissent mediante Rege Romanorum , quod primum Decretum sine mentione res ,rmationis Ecclesiae publicaretur, secundum vero de auctoritate coaetiua Conciliorum omnino omitteretur , t ex
Manuscriptis indubitata fide Codicibus Disertatione praecedenti probauimus. Notandum vero ex ijsdem Manuscriptis, quod Cardinales ideo ses ioni quartae interesse noluerint, quia super illis dissi nitionibus non fuerant habitae, nec suffcienter petitae deliberationes corum. Ex quibus verbis aperte constat, quod licet ante sessione quartam apud Nationes ad una
fuis et de superioritate Concili , non γmenius icienter plene quam ob rem L et sem-
212쪽
semper addidi , non fuisse cum matura, sussicienti,4 debita deliberatione discussaea Decreta , ut ipsi Cardinales verbis pra citatis attestantur. Neque videre posisum , ex quibus monumentis D. Maim- bourg, supponens Decretum sessionis quartae ad superioritatem Concili spectare , tam asseueranter tradiderit, Quaestionem, illa de re ante sessionem quartam debite examinatam fuisse. Non solum enitae constat ex Gestis Constantiensis Concilij, paulo ante sessionem quartam conuenisse inter Cardinales meputatos Nationum, quod in illa nulla mentio feret de alio, quam Constantiensi Concilio tempore schimaatis celebrato, sed ex Regesto Storum Constantiensium hactenus inedito etiam clarissime patet, quod a Cardinalibus MI, sessione quarta monitosin Nationes , ut
di suspenderent ad tempus materias, pua habent magna dis cultates, , maturam em-σunt deliberationem.
Auro contra aestimanda est prudentissima illa Cardinalium admonitio, qua Decreta maiori deliberatione indiguisse testantur. Si enim conclusio Nationum de Decretis facta suerit ante sessionem quase
213쪽
Caput I. Artis. II. stam , di in ipsa sessione quarta Sacruna Cardinalium Collegium publice Nationes monuerit, materiam illis contentam habere magnas di cultates, s maturam exigere deliberationem, dubium est non potest, quin sine debita deliberatione, & cum insufficienti examine factu putauerit, quidquid circa illa ante sessionem quartam a Nationibus adium fuit. Nec est , quod quisquam contra hoc grauissimum testimonium Opponat cum . Maimbouri, id a
Bellarmino ante centum annos CXcogitatum fuisses non enim agimus hic de sententia unius Cardinalis Bellarmini , qui constare dixit , quod Decretum Constantiens de auctoritate Conciliorum sneexamine faetum fuerit, sed agimus de integro Cardinali una Collegio , quod Conc, si Constant ensi interfuit, 3 non solun L. ante sessionem quartam Decreta ob defe- istum sufficientis deliberationis constanter
reiecit , sed in ipsa quoque sessione Nationes publice admonuit , quod pluribus
di cultatibus obnoxia essent, maturas-ri deliberatione indigerent. Memoria repetebant Romanae Ecclesiae
Principes, quid antiquitus fieri consueue
214쪽
rat, quando in aliquo Concilio de re maioris momenti varijs dis cultatibus obnoxia statuendum erat Sciebant, quam magno examine , Ut caetera omittam, de
cultu Imaginum in Synodo Nicena Generali septima actum fuerat. Extant etiamnum Gesta istius Concilij, ex quibus manifestum fit, istius Synodi Patres habito inter se communi consilio non semel, sed saepius Ecclesiae traditionem de illo consuluisse. Vnde in Actis etiamnum reperiuntur centena antiquorum de cultu Imaginum testimonia, quae omnia coram Patribus in sessionibus publicis recitata fuerunt, antequam res illa contra Iconoclastas decisa Decreto Synodico firmata fuit Et hoc est , quod Cardinales a Nationibus in statuendis de auehoritate Conciliorum Decretis omissum fuisse sessione quarta admonere potuerunt, cum in re tanti momenti, ut in caeteris omnibus feri semper consueuerat, expendenda suis sent antiquorum Patrum scripta, Summorum Pontificum Decreta,& Conciliorum Generalium monumenta, ex quibus de, traditione circa auctoritatem Pontificiam constare debebat. EX
215쪽
Caput I. Artic. II. 8 Ex his enina patuisset, quana auistoritatem veneranda antiquitas Sedi Apostolicς competere tradiderat, quam Iurisdictionem ipsius Pontifices tam quana uilis Dominici Pastores exercuerant in Ecclesia & quanta cum Veneratione de suprema Petri eiusque Successorum Potestate Conciliae. ipsa egerant. Constitisset, quod Concilium Chalcedonense Generale Quartu omnium Oecumenicorum Orientalium numerosiissimum in epistola Synodica Leonem I. Summitatis titulo nominari , eaque Ca nonem suum 28 de tribuendo Sed Con
stantinopolitan: secundo honoris loco ad se Quod Leone Leonenia , ut eius au storitate confirmaretur, miserit,& quia iudicio ipsius firmatus non fuit , robore suo caruerit. Innotuisset, Caelestinum suis Legatis ad Concilium Ephesinum Generale Tertiti proficiscentibus in mandatis dedisse, quod ipsius nomine in Concilio iudicare , non Vero a Concilio iudicari deberent, quod his e bis legitur in Caelestini Commonitorio Atilioritatem edis popolicae custodir lis pista
bis traditae sunt, hoc loquantur , Ut inter
es Conventui debeatis ad septationem
216쪽
IT, e. s fuerit ventum , vos de eorum sententi'
AH Vati an iudicare debeatis , non subire examc Constitisset, iuxta haraec mandata coram Pa
tribus Concilii Philippum stestini Lega-
phitinti, cisti tum cum Collegis sententiam tulisse in Ne sim g tμ γ storium asserendo Uuodnulli dubiumsit, η' sed potius sculis omibus notum, San sum
Petrum Apostolorum Principem caput, eique columnam Ecclesia Cathobcaondamentum a Domino, ro Iesu Christo claues Regni Calestis accepisse, non selum in suis Successoribus umere, sed dcitidicium exercere. Quod iudicium etiam de Actis Synodalibus intelligendum essα,
bra j I. bis demonstrat Gelasius I. scribens in Tomo
nuisse, quod in Synodo rmauit edis is
postolica au storitas, quod refutauit, firmitatem habere non potuisse, Et haec procul dubio, ac centena alia antiquorum testimonia consuli voluerunt Cardinales sessione quarta , antequam dere tanti momenti quidquam statueretur, indicantes, nullum debitum examen ab tionibus de auctoritate Pontificum insibtutum, nullam maturam deliberationem ante Decretorum conclusionem habita suis
217쪽
Ca ud Artic. II. 8 9suisse. Qine clim ex Actis ipsius Constantiensis Concili clarius constent, quam ta quoquam negari possint, undenam Dominus Maim bourg probabit , quod nulla Vnquam Quaestio melius examinata fuerit, quam illa de auetoritate Conciliorum Getaeralium in Constantiens suis Tantuni sane abest, quod illud monstrare possit ex ipsis Concili Ainis ut Gesta Constantiensis Concilii hactenus inedita liabeant, quod pos illam si ionem fuit per Cardi nalem Florentinum super hoc cum aliqui L. bus Deputatis aliqualiter dissutatum ubi notandum est, ideo dici , post sessioneri L. quartam aliqualiter disputatum fuisse, ut indicetur, non suffcicnter Refertur quoque , per Cardinalem Florentinum quosdam epulatos aliqualem istam disputationem faetam, Vt innuatur , neque, a Nationibus, neque coram omnibus Concili Patribus communi consilio ea de reta actum fuisse Pro qua re facit quoque Regestum Cons antiensis Concilij, in quo habetur , solos epulatos pos aliqualem illam disputationem statuisse quod in pro xima fies ne omnes articulis clausula con 'cordata per Nationes inultima sic isne pra-
218쪽
termissa ex direntur. Vbi donotanda sunt illa verba Classe concordata per Nationes in vitima si fione praetermissa Exiblis enim rursitis colligitur, Deputatos Comclusioni die et . Marti sine matura deliberatione factae inhaesisse , sicque sine noua Nationum deliberatione , sine nouo Concili examine sessione quinta Decreta publicata fuisse. Confirmant id Acta Manuscripta Constantiensis Concili a quatuor eius Protonotariis colle sta,vi in tribus Codicibus, quos videre licuit, seruata, dum reserunt , publicata fuisse Decreta , tam-
Oza quam pri. conclusa, deliberati, quae
. ' in Verba e Manuscripto Codice Coloniensi edidit primium Petrus Crabbe,&posteriores Conciliorum collectores retinuerunt. Quod ideo annotare placuit, Vt certo constet, Decreta, de quacumque auctoritate Conciliorum Generalia apud Patres Constantienses controuersa intelligantur , sessione quinta sine noua deliberatione publicata fuisse. Cum enim expresse dicantur prius conclusa, s deliberata, innuitur prose 2b, Concilium inhaesisse priori conclusioni, quam Nationes die et 7. Mariij cum minus sufficienti deliberatione posue
219쪽
rant, cui Cardinales non solum antα, sed etiam post sessionem quartam contradixerant, nolentes Decretorum publicatio
tibus omnibus, quorum intererat,
publicata sint MEMORIA repetenda sunt, quae hac
de re ex Gellis Constantiensis Concilii laadtenus ineditis M aequalium Scriptoru testimoniis in Dissertatione Antuer-piensi cap. I. art. a. retuli, cum ex ijs clarius constiterit, complures Patres Decretorum conclusioni repugnasse , quam tD Maim bourii negare ausus fuerit. Ostendi itaque ex Regesto Constantiensis Concilij, tam tumultuose apud Nationes Decreta conclusa fuisse die 27. Mariij, ut non solum magna animorum concertatio tunc inter Patres exorta fuerit, sed& Ca dinales cum Regis Galliae Oratoribus noluerint venire ad sessionem quartam dici et O
220쪽
3o Marti celebrandam , nisi sub cond1tione, quod auctoritatem Pontificiam speetantia in ea omitterentur, prout consentientibus Nationibus omissa fuerunt. Onstraui insuper ex Gestis Constantiens Concilii, quod Cardinales una cum Regis Galblice Ambassiatoribus iterum , di cultatem fecerint interessendi siesioni quinta
in qua Nationes sine matura deliberati ne in nouo examine Decreta priks conclusa publicare volebant: licet postea ad sessionem venerint, ostendi ex Regesto, quod ante sessionem illam in Camerat
ramentorum secretam protestationem fecerint, quod propter scandalum euitan mad si fionem ibant, non animo consentiendi his, quae audiuerant in ipsa statui debere Plura sunt ex his , quae aequalium Scriptorum testimonij comprobaui , de quibus D Maimbour pag. 36 Tractatus sui historici scripsit is Scio quidem, quod super Decretis assis magnae contentiones habita fuerint,ti quod Cardinales sese opposuerint concedo quoque ipsi id, quod inuenit in suo Manuscripto, & quod
asserit, numquam antea notum fuisse ,