장음표시 사용
211쪽
Adiacet . Armeniumque bibit Romanus Araxem . Sub quocumque die , quocumque est sidere mundi, Moeret , & ignorat causas , animumque dolentem Corripit; Emathiis , quid perdat nescius , arvis. Euganeo , si vera fides memorantibus, Augur Cosse sedens , Aponus terris ubi sumifer exit. Atque Antenorei dispergitur unda Timavi, ,, VENIT summa dies , geritur res maxima , dixit:
is Impia concurrunt Pompeii & Caesaris arma νε- .
Seu tonitrus , Ac tela IoVis praesaga notavit: Aera seu totum discordi obsistere coelo, Prospexitque polos : seu lumen in aethere moestum Solis , in obscuro pugnam pallore notavit. Dissimilem certe cunctis , quos explicat , egit Thessalicum Natura diem r si cuncta perito Augure mens hominum coeli nova signa notasset. Spectari toto potuit Pharsalia mundo. O summos hominum , quorum Fortuna per orbem Signa dedit, quorum fatis coelum omne vacavit lHaec & apud seras gentes , populOSque nePOtum , Sive sua tantum venient in secula fama,
Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris Nominibus prodesse potest : quum hella legentur.
Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt: Attonitique omnes Veluti venientia sata,
Non transmissa legent, & adhuc tibi, Μagne, favebunt. Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu
212쪽
Descendens totos perfudit lumine colles . Non temere immissus campis r stetit ordine certo Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri, Lentule , eum prima , quae tum fuit optima bello, Et quarta legione, datur : tibi numine pugnax Adverso , Domiti, dextri frons tradita Μartis. At medii robur belli fortissima densant Agmina , quae Cilicum terris deducta tenebat Scipio , miles in hoc , Libyco dux primus in orbe. At juxta fluvios , & stagna undantis Enipei, Cappadocum montana cohors , & largus habenae Ponticus ibat eques. Sicci sed plurima campi Tetrarchae, regesque tenent, magnique tyranni, Atque omnis Latio quae servit purpura ferro. Illuc , & Lihye Numidas , & Creta Cydonas Misit et Ituraeis cursus fuit inde sagittis :Inde truces Galli solitum prodistis in hostem. Illic pugnaces commovit Iberia cetras. Eripe victori gentes , & sanguine mundi .Fuso , Magne , semel totos consume triumphos. Illo sorte die Caesar, statione relicta, Ad segetum raptus moturus signa, repente Conspicit in planos hostem descendere campos, oblatumque videt votis sibi mille petitum Tempus , in extremos quo mitteret Omnia casus. aeger quippe morae, flagransque cupidine regni, coeperat exiguo tractu civilia bella
213쪽
Ut Ientum damnare nefas. Discrimina postquam Adventare ducum , supremaque proelia vidit, Casuram & fati sensit nutare ruinam , Illa quoque in serrum rabies promtissima , paulum Languit, & casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio , quam nec sua fata timere , Nee Μagni sperare sinunt : sormidine merci, Prosilit : hortando melior fiducia vulgo. ,, O DoΜITOR mundi, rerum fortuna mearum , D Μiles, adest toties optatae copia pugnae. M Nil opus est votis : jam latum arcessite ferro. In manibus Vestris , quantus sit Caelar , habetis.,, Haec est illa dies , mihi quam Rubiconis ad undasis Promissam memini, cujus spe movimus arma , , , In quam distulimus vetitos remeare triumphos. 1, Haec eadem est, hodie quae pignora , quaeque penates,, Reddat, & emerito faciat Vos Marte colonos. ,, Haec, fato quae teste probet, quis justius arma ,, Sumserit, haec acies victum iactura nocentem est. Si pro me patriam serro flammisque petistis , ,, Nunc pugnate truces, gladiosque exsolvite culpa.is Nulla manus , helli mutato iudice , pura est. ,, Non mihi res agitur, sed vos, ut libera sitis is Turba , precor , gentes ut jus habeatis in omnes. ,, Ipse ego , priVatae cupidus me reddere vitae , is Plebeiaque toga modicum componere ciVem :,, omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
214쪽
,, Invidia regnate mea. Nec sanguine multo
is Spem mundi petitis : Graiis delecta juventus,, Gymnasiis aderit , studioque ignaVa palaestrae ,
M Et vix arma serens , & mixtae dissona turbae Barbaries ', non illa tubas , non agmine moto A Clamorem latura suum. Civilia paucaeis Bella manus facient: pugnae pars magna levabit ,, His orbem populis, Romanumque obteret hostem. Ite per ignavas gentes , famosaque regna, ,, Et primo ferri motu prosternite munium: 1 Sitque palam , quas tot duxit Pompeius in urbem is Curribus , unius gentes non esse triumphi. D Armeniosne movet, Romana potentia cujus,, Sit ducis p aut emtum minimo vult sanguine quisquam ,, Barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus λ,, Romanos odere Omnes , dominosque graVEntur, is Quo novere magis. Sed me Fortuna meorum
is Commisit manibus , quarum me Gallia testem ,, Tot secit hellis. Cuius non militis ensem se Agnoscam coelumque tremens quum lancea transit, ,, Dicere non fallar , quo sit vibrata lacerto. M Quod si signa ducem nunquam fallentia vestrum ,, Conspicio, faciesque truces , Oculosque minaces ris Vicistis. Videor fluvios spectare cruoris ,ri Calcatosque simul Reges , sparsumque Senatus,, Corpus , & immensa populos in caede natantes. ,, Sed mea sata moror, qui vos in tela ruentes
215쪽
M Vocibus his teneo. Veniam date bella trahenti:,, Spe trepido: haud unquam vidi tam magna daturos, M Tam Prope me Superos : camporum limite parvori Absumus a votis. Ego sum , cui Μarte peracto , M Quae Populi, Regesque tenent , donare licebit. M Quone poli motu , quo coeli sidere verso,
,ω Thessalicae tantum , Superi, permittitis orae 3M, Aut merces hodie hellorum , aut poena paratur. ,, Caesareas spectate cruces , spectate catenas, ,, Et caput hoc positum rostris , effusaque membra ,
,, Septorumque nefas , & clausi proelia Campi. Cum duce Syllano gerimus civilia bella.
,, Vestri causa movet. Nam me secura manebitis Sors quaesita manu : sodientem Viscera cernetis Μe mea, qui nondum Victo respexerit hoste. B Dii, quorum curas ahduxit ab aethere tellus , Μ Romanusque labor , Vincat, quicumque necessem Non putat in victos saevum distringere ferrum. - Quique suos ciVes , quod signa adversa tulerunt. ,, Non credit fecisse nefas. Pompeius in arctois Agmina vestra loco , vetita Virtute moveri, is Quum tenuit, quanto satiavit sanguine serrum lis Vos tamen hoc oro, juVenes, ne caedere quisquam ,, Hosti terga Velit: civis , qui fugerit . esto. ,, Sed dum tela micant, non vos pietatis imago,, Ulla , nec adversa conspecti fronte parentes,1 commoveant et Vultus gladio turbate verendos.
216쪽
,, Sive quis inses o cognata in pectora ferro,, Ibit , seu nullum violabit vulnere pignus , is Ignoti iugulum , tanquam scelus , imputet hostis. M Sternite jam vallum , fossasque implete ruina ,
Μ, Exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.,, Parcite ne castris e vallo tendetis in illo , is Unde acies peritura venit D. Vix cuncta locuto Caesare, quemque suum munus trahit, armaque raptim
Sumta, Ceresque viris. Capiunt praesagia belli ;Calcatisque ruunt castris stant ordine nullo , Arte ducis nulla : permittunt omnia satis. Si totidem Μagni soceros, totidemque petentes Urbis regna suae.funesto in Marte Iocasset, Non tam praecipiti ruerent in proelia cursu. Vidit ut hostiles in rechium exire catervas Pompeius , nullasque moras permittere hello, Sed Superis placuisse diem : stat corde gelato
Attonitus : tantoque duci sic arma timere Omen erat. Premit inde metus , totumque per agmen
Sublimi pervectus equo : H QUEM flagitat, inquit , se Vestra diem Virtus , finis civilibus armis , Quem quaesistis , adest. Totas effundite vires ;m, Extremum ferri superest opus , unaque gentes,, Hora trahit. Quisquis patriam , CarOSque Penates, Qui sobolem, ac thalamos, desertaque pignora quaerit, ,, Ense petat : medio posuit Deus omnia campo.
M Causa jubet melior Superos sperare secundos :
217쪽
rν Ipsi tela regent per viscera Caesaris, ipsi
,, Romanas sancire volent hoc sanguine leges. ,, Si socero dare regna meo , mundumque Pararent, is Praecipitare meam satis potuere senectam. 'ν, Non iratorum populis urbique Deorum est ,, Pompeium servare ducem. Quae Vincere possent ,, Omnia contulimus. Subiere pericula clariis Sponte viri, sacraque antiquus imagine miles. Iis Si Curios his sata darent, reducesque Camillos B Temporibus , Deciosque caput fatale VOVentes , ,, Hinc starent. Primo gentes Oriente coactae,r, Innumeraeque urbes , quantas in proelia nunquamis Excivere manus. Toto simul utimur orbe.,, Quidquid signiferi compressum limite coeliis Sub Noton,& Borean hominum sumus,arma movemus. ,, Nonne supersusis collectum cornibus hostem M In medium dabimus Paucas victoria dextras F, Exigit: at plures tantum clamore catervaem, Bella gerent. Caesar nostris non sussicit armis. Μ Credite pendentes e summis moenibus urbis is Crinibus effusis hortari in proelia matres. is Credite grandaevum , vetitumque aetate Senatumi, Arma sequi , sacros pedibus prosternere canos ris Atque ipsam domini metuentem Occurrere Romam. α, Credite, qui nunc est populis, populumque futuruma, Permixtas afferre preces. Haec libera nasci,n Haec vult turba mori, si quis post pignora tanta I V
218쪽
Pompeio locus est, cum prole, & conjuge supplex; se Imperii salva si majestate Iiceret,
is Volverer ante pedes. Μagnus, nisi Vincitis, eXU, ,, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fatas, Deprecor , ac turpes extremi cardinis annos , ,, Ne discam servire senex ,,. Tam moesta locuti Voce ducis flagrant animi, Romanaque virtus Erigitur , placuitque mori, si Vera timeret. Ergo utrimque pari procurrunt agmina motu Irarum : metus hos regni , spes excitat illos. Hae facient dextω, quidquid non eXpleat aetas Ulla , nec humanum reparet genus omnibus annis , Ut vacet a ferro. Gentes Mars iste futuras obruet, & populos aevi venientis in orbem Erepto natale seret. Tunc omne Latinum Fabula nomen erit: Gabios , Veiosque, Coramque Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae , Albanosque lares , Laurentinosque Penates Rus Vacuum , quod non habitet, nisi nocte coacta , Invitus , questusque Numam jussisse, Senatus Non aetas haec carpsit edax , monimentaque rerum Putria destituit e crimen civile videmus, Tot vacuas urbes. Generis quo turba redacta es
Humani Toto populi qui nascimur orbe .
Nec muros implere viris , nec Possumus agros. Urbs nos una capit e vincto fossore coluntur
Hesperiae segetes : stat tectis putris avitis
219쪽
In nullos ruitura domus , nulloque isequentem Cive suo Romam, sed mundi tace repletam: Cladis eo dedimus, ne tanto in tempore hellum
Iam possit civile geri r Pharsalia tanti
Causa mali. Cedant feralia nomina Cannae , Et damnata diu Romanis Allia fastis. Tempora signavit leviorum Roma malorum rHunc voluit nescire diem. Proh tristia fata lΑera pestiferum tractii, morbosque fluentes , Insanamque famem , permissasque ignibus umes Μoeniaque in praeceps laturos plena tremores Hi possent explere viri , quos undique traxit In miseram Fortuna necem , dum munera longi Explicat eripiens aevi, populosque , ducesque , Constituit campis : per quos tibi , Roma, ruenti ostendat quam magna cadas. Quo latius orbem Possedit , citius per prospera fata cucurrit. omne tibi bellum gentes dedit omnibus annis et Te geminum Titan procedere vidit in axem. Haud multum terrae spatium restabat Eoae, Ut tibi nox , tibi tota dies , tibi curreret aether , omniaque errantes stellae Romana viderent. Sed retro tua fata tulit par omnibus annis Emathiae funesta dies. Hac luce cruenta Effectum , ut Latios non horreat India fasces Nec vetitos errare Daas in moenia ducate Sarmaticumque premat succinctus Consul aratrum et
220쪽
Quod semper saevas dehet tibi Parthia Poenns Quod fugiens civile nefas, redituraque nunquam Libertas , ultra Tigrim , Rhenumque recessit, Ac , toties nobis iugulo quaesita , negatur , Germanum, Scythicumque honum. nec respicit ultra AusOmam : Vellem , populis incognita nostris: Vulturis ut primum laevo fundata volatu Romulus infami complevit moenia luco. Usque ad Thessalicas servisses Roma ruinas. De brutis , Fortuna , queror. Quid tempora legum EgImus, aut annos a Consule nomen hahentes
Felices Arabes , Μedique , Eoaque tellus, Quam sub perpetuis tenuerunt fata Tyrannis. Ex populis , quae regna ferunt, sors ultima nostra est , Quos servire pudet. Sunt nobis nulla profecto
Numina : quum caeco rapiantur secula casu , Mentimur regnare Iovem. Spectabit ab alto
AEthere Thessalicas , teneat quum sulmina , caedes Scilicet ipse petet Pholoen 3 Petet ignibus citen, Immeritaeque nemus Rhodopes , pinusque Μimantis Cassius hoc potius seriet caput Θ Αstra Thyestae Intulit, & subitis damnavit noctibus Argos: Tot simiIes fratrum gladios , patrumque gerenti Thessaliae dabit ille diem λ Μortalia nulli
Sunt curata Deo. Cladis tamen huius habemus Vindictam , quantam terris dare numina fas est.