장음표시 사용
231쪽
tat sar ut Hesperio vidit satis arva natare Sanguine , parcendum serro , manibusque suorum Iam ratus , ut Viles animus , perituraque frustra Agmina permisit vitae. Sed castra fugatos Ne reVocent, pellatque quies nocturna pqVorem Protinus hostili statuit succedere vallo , Dum fortuna calet, dum conficit omnia terror , Non Veritus grave ne fessis , aut Μarte suhactis Hoc soret imperium. Non magno hortamine miles In praedam ducendus erat: ,, VICTORIA nobis,, Plena, viri, dixit, superest pro sanguine merces, is Quam monstrare meum est : nec enim donare Vocaho,
H Quod sibi quisque dabit; cunctis en plena metallis,, Castra patent: raptum Hesperiis e gentibus aurum ,, Hic iacet: Eoasque premunt tentoria gazas.s, Tot regum fortuna simul Magnique coactam EXspectat dominos : propera praecedere miles Μ Quos sequeris : quascumque tuas Pharsalia lacit, ,, A victis rapiuntur opes. ,, Nec plura locutus Impulit amentes , aurique cupidine caecos Ire super gladios, supraque cadaVera patrum, Et caesos calcare duces. Quae fossa , quis agger
Sustineat pretium belli , scelerumque petentes
Scire volunt quanta fuerint mercede nocenteS.
Invenere quidem spoliato plurima mundo Bellorum in sumtus congestae pondera massae :Sed non implevit cupientes omnia mentes
232쪽
Quidquid sodit Iber , quidquid Tagus expulit auri
Quodque legit dives summis Arimaspus arenis. Ut rapiant , parvo scelus hoc Vaenisse putabunt, Quum sibi Tarpeias victor desponderit arces :Quum spe Romanae promiserit omnia praedae ζDecipitur, quod castra rapit. Capit impia plebes Cespite patricio somnos : stratumque cubile Regibus infandus miles premit : inque Parentum , Inque toris fratrum posuerunt membra nocentes: Quos agitat vesana quies , somnique furentes Thessalicam miseri versant in pectore Pugnam. Invigilat cunctis saevum scelus . armaque totRΜente agitant, capuloque manus absente moventur. Ingemuisse putem Campos , terramque nocentes
Inspirasse animas , infectumque aera totum Manibus , & Stygia superam formidine noctem. Exigit a meritis tristes Victoria poenas , Sibilaque & flammas insert sopor : umbra peremti Civis adest: sua quemque premit terroris imago. Ille senum vultus , iuvenum videt ille figuras :Hunc agitant totis fraterna cadavera somnis: Pectore in hoc pater est ; omnes in Caesare manes. Haud alios nondum Scythica purgatus in ara Eumenidum vidit vultus Pelopeus Orestes: Nec magis attonitos animi sensere tumultus , Quum fureret, Pentheus; aut quum desisset, Agave.
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit, Aut
233쪽
Aut ultrix visura dies , stringente Senatu, Illa nocte premunt: hunc insera monstra flagellant. Et quantum poenae misero mens conscia donat, Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnis Pompeio Vivente, Videt i Tamen omnia passo , Postquam clara dies Pharsalica damna retexit, Nulla loci facies revocat feralibus arvis Haerentes oculos. Cernit propulsa cruore Flumina , & excelsos cumulis aequantia colles Corpora , sidentes in tabem spectat acervos. Et Magni numerat populos : epulisque paratur Ille locus , Vultus ex quo, faciesque jacentum
Agnoscat. Juvat Emathiam non cernere terram,
Et Iustrare oculis campos sub clade latentes. Fortunam , Superosque suos in sanguine cernit. Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat, Invidet igne rogi miseris, coeloque nocenti Ingerit Emathiam. Non illum Poenus humator Consulis , & Libyca succensae lampade Cannae Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes :Sed meminit nondum satiata caedibus ira, Cives esse suos. Petimus non singula busta ,
Discretosque rogos : unum da gentibus ignem :Non interpositis urantur corpora flammis.
Aut generi si poena iuvat , nemus exstrue Pindi Erige congestas ataeo robore sylvas, Thessalicam Videat Pompeius ab aequore flammem.
234쪽
Nil agis hac ira : tabesne cadavera solvat An rogus , haud refert et placido Natura receptat Cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent. Hos , Caesar , populos si nunc non usserit ignis,
Uret cum terris , uret cum gurgite Ponti. Communis mundo superest rogus , ossibus astra Mixturus. Quocumque tuam Fortuna Vocabit, Hae quoque eunt animae. Νon altius ibis in auras ,
Non meliore loco Stygia sub nocte jacebis. Libera Fortunae mors est e capit omnia tellus Quae genuit: coelo tegitur , qui non habet urnam. Tu, cui dant poenas inhumato sunere gentes, Quid fugis hanc cladem quid olentes deseris agros ' Has trahe, Caesar, aquas: hoc , si potes, utere coelo. Sed tibi tabentes populi Pharsalica rura Eripiunt , camposque tenent Victore fugato. Non solum Haemonii funesta ad pabula belli Bistonii venere lupi , tabemque cruentae Caedis odorati Pholoen liquere leones. Τunc urta latebras , obscoenae tecta , domosque Deseruere canes , & quidquid nare sagaci
Aera non sanum , motumque cadavere sentit. Iamque diu volucres civilia castra secutae ConVeniunt. Vos , quae Nilo mutare soletis Threicias hiemes , ad mollem serius Austrum Istis aves. Nunquam se tanto Vulture coelum Induit, aut plures presserunt aera pennae.
235쪽
omne nemus misit volucres , Omnisque cruenta
Alite sanguineis stillavit roribus arbor. Saepe super vultus victoris , & impia signa Aut cruor , aut alto defluxit ab aethere tabes , Membraque dejecit jam lassis unguibus ales. Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,
Inque feras discerptus ahit : non intima curant Viscera ; nec totas avide sorbere medullas :Degustant artus. Latiae pars maXima turbae
Fastidita jacet; quam sol, nimbique , diesque
Longior , Emathiis resolutam miscuit arvis. Thessalia infelix , quo tanto crimine, tellus , Laesisti Superos , ut te tot mortibus unam, Tot scelerum fatis premerent Quod sussicit aevum . Immemor ut donet helli tibi damna vetustas 3 Quae seges insecta surget non decolor herba Quo non Romanos violabis vomere manes Ante novae venient acies , scelerique secundo Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos. omnia majorum vertamus busta licebit, Et stantes tumulos , & qui radice vetusta Effudere suas , victis compagibus , urnas :PIus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur, Pluraque ruricolis- seriuntur dentibus ossa. Nullus ab Emathio religasset litore sunem Navita , nec terram quisquam moVisset arator, Romani bustiun populi : fugerentque coloni
236쪽
Umbrarum campos, gregibus dumeta Carerente Nullusque auderet pecori permittere pastor Vellere surgentem de nostris ossibus herham rAc, velut impatiens hominum , vel solis iniqui Limite . vel glacie , nuda atque ignota jaceres . Si non prima nefas belli , sed sola tulisses. O Superi, liceat terras odisse nocentes. Quid totum premitis, quid totum absolvitis orbem Hesperiar clades , & flebilis unda Pachyni, Et Mutina , & Leucas puros fecere Philippos
237쪽
LIBRI OCTAVI. PoΜpEius fugiens pela flectere jubes
in Lesbum ubi latet Cornelia ; cujus uxoris immodicos dolores voce castigat. Ingemit populus , ubi civem suam videt cum Magno discedentem. Et obpiam fe Duotarus quem in exteras gentes mittit auxilia petiturum. In Cilicum litus appellit Pompeius ibi deliberatur apud quem regem securas sedes obtinere. Possint. Magno placet Phraatis regnum ga Lentulo rejicitur , qui Ptolemai praefert. In AE ptum navigat classis , quae Pelusiacum Nili ostium subit. Animos invadit timor; quid se agendum deliberatur. Pompeium letho damnat Pothianus , cui sceleri usensere omnes. Magnum confodit Septimius. Ad Ptolemaeum fertur illius caput cervice avulsum, quod
238쪽
222 arte conditum victori servatur ; truncum verb projicitur in mare. Per noctem Co dias Pompeii trunciam in undis jactatum
aufert , bulum fruit , ignem injicit ,
eollectosque cineres juxta litus saxo contegit.
239쪽
y LM super Herculeas sauces, nemorosaque Tempe,
Haemoniae deserta petens dispendia silvae , Cornipedem exhaustum cursu , stimulisque negantem Μagnus agens , incerta fugae vestigia turbat, Implicitasque errore vias. Pavet ille fragorem
Μotorum. Ventis nemorum , comitumque suorum,
Qui post terga redit, trepidum, laterique timentem Exanimat. Quamvis summo de culmine lapsus , Nondum vile sui pretium scit sanguinis esse, Seque , memor sati , tantae mercedis hahere Credit adhuc jugulum , quantam pro Caesaris ipse Avulsa cervice daret. Deserta sequentem Non patitur tutis fatum celare latebris Clara viri facies. miti Pharsalica castra Quum peterent, nondum fama prodente ruinas . occursum stupuere ducis, vertigine rerum Attoniti r cladisque suae vix ipse fidelis Auctor erat. Gravis est Magno , quicumque malorum Testis adest. Cunctis ignotus gentibus esse Mallet , & obscuro , tutus transire per urbes, Nomine : sed longi poenas Fortuna lavoris Exigit a misero , quae tanto pondere samae Res premit adVersas , fatisque prioribus urget. Nunc festinatos nimium sibi sentit honores, Actaque Iauriferae damnat Syllana juVentae.
240쪽
Nunc & Corycias classes , & Pontica signa Dejectum meminisse pudet. Sic Iongius aevum Destruit ingentes animos , & vita superstes Imperio , nisi summa dies cum fine bonorum Adfuit, & celeri praevertit tristia letho , Dedecori est fortuna prior. Quisquamne secundis
Tradere se fatis audet, nisi morte parata Litora contigerat, per quae Peneius amnis Emathia jam clade rubens eX at ita aequor. Inde ratis trepidum, ventis , & fluctibus impar, Flumineis vix tuta vadis , evexit in estum: Cujus adhuc remis quatitur Corcyra, sinusque Leucadii : Cilicum dominus , terraeque Liburnae, Exiguam Vector pavidus correpsit in alnum. Conscia curarum secretae in litora Lesbi Flectere vela iubet , qua tum tellure latebas,
Moestior, in mediis quam si , Cornelia , campis
Emathiae stares. Tristes praesagia curas Exagitant : trepida quatitur formidine somnus :Thessaliam nox omnis habet: tenebrisque remotis Rupis in abruptae scopulos extremaque currens Litora, prospiciens fluctus , nutantia longe Semper prima vides venientis Vela carinae, Quaerere nec quidquam de fato coniugis audes. En ratis , ad Vestros quae tendit carbasa portus , Quid larat ignoras : sed nunc tibi summa pavoris Nuntius armorum tristis , rumorque sinister