장음표시 사용
41쪽
etiam admodum misceri Graeca verba, etsi Catullus semel si μοσυ dixit. nam Martialis Graecum etiam versum miscet. Id vero, me iudice, vitandum est. Cauendum autem in primis, ne res verbis serviant; sed videndum, ut res verba sequantur; in quo peccare plurimi videntur. Multo vero diligentius videndum,ne ullum ociose in , aut superuacaneum ponatur verbum ad numerum explendum: Id enim mali poetae vitium est, quo tamen multi laborant nos ra aetate. Haec habui quae de artificio epigrammatis ρυε ι ς, quoad eius fieri potuit dicerem; Reliqua attentius sibi quilibet parare poterit ex lectione veterum poetarum , ct exercitatione scribendi.
IN EM habet sibi propositum comoedia eum,
quem & alia omnia pocinatum genera,imitari moi res,& actiones hominum. Et quoniam omnis imidi i F tatio poetica tribus conficitur. Sermone. Rhytmo& Harmonia; Tria haec in comoedia adhiberi consueuerant; sed seorsum in singulis partibus,neque simul,ut in nonnullis aliis, quod tamen commune habet cum tragoedia, ut in lib. Poet. declarat Aristoteles; dissert etiam comoedia ab aliis materie rerum subiectarum, quas tractat; nam imitatur actiones hominum humiliores . & viliores; & ideo differt a tragoedia, quae praestantiores imitatur,ut idem exponit Aristoteles. Te tia differentia, quae inter poemata constituitur, sumitur a modo diue se imitandi. Comoedia imitatur homines, quasi negociantes, & age tes , quamuis & hoc commune illi sit cum tragoedia; unde factum est. Vt tam comoediae, quam tragoedia: idest actus a veteribus dicantur quod est agere, seu negociari. Hinc Aristoteles in Poetice, quamuis obscure, explicat tamen; ortam olim contentionem
inter Athenienses, & Megarenses, qui in Doride habitabant, de asciscenda sibi laude inuentae primum comoediar. Asserebant Megarenses tam ii, qui in Doride erant, quam qui in Sicilia. nam Dorienses illi ex Sicilia prosecti fuerant apud se inuentam comoediam, eo tempore.
42쪽
M FRANC. ROB. EXPLIC. quo in illorum urbibus administratio popularis florebat;atque hac ratione nitebantur;quod Epicharmus prior fuisset Chionide et Magnete, quos Athenienses antiqui sis. apud se iactabant suille comoediae authores; Secunda ratio deducta est a proprietate,& usu dictionis;nam Athenienses M a e vicos vocabant; Megarenses verb κώμους, quae dictio comoediae nomen dedit; quoniam in vicis primum, & pagis agi coepit; noctu enim quidam discursantes per vicos,& pagos conuitia ioculariter proferebant in eos, a quibus iniuriam acceperant; ex qua re hoc capiebatur commodi; quod multum cohibebatur improborum insolentia,ac petulantia; Ideo permissum, ut in theatro recitarentur ea carmina conuitiosa; unde paulatim orta comoedia; Varro quidem hac eadem via inuentam narrat; itidem S Donatus; sed uterque apud Athenienses, quod non videtur probare Aristoteles. Tertia ratio huiusmodi essi Athenienses , miti, dicunt ceto ἐειν, Megarenses vero & quoniam ανδυων dicta sunt ματα; Similius vero est apud Megarenses prius inuentam comoediam . Duabus ver b de causis inuenta videturn amplificata comoedia; primum, quia homines apti sunt ad imitationem, S id insitum habent a natura, cum adhuc pueri sunt; deinde quia unusquisque imitatione gaudet; Cum igitur & essent, qui imitari apte possent; & qui ea, quae imitatione exprimebantur, libenter spectarent, factum eli; ut in magno esset honore tale poematis genus. Erat quidem ab initio rudis, perpusilla, nec satis redundans comoedia; sed
paulatim aucta fuit; cum in eam, non secus ac rivuli solent in amnem,
influxisset phallica poess; scuti in Poetice declarat Aristoteles profiter affinitatem quandam, S similitudinem rerum; quae autem , qu isque si phallica poesis, ibi est a me copiose declaratum; Ambigere
tamen videtur Aristoteles,an comoedia adhuc sua aetate esset absoluta, nec ne; puto, quod non satis probaret, eam comoediar formam, quae tunc erat in usu,veterem a nobis dictam, quia erat conuitiis reserta, &multa imitando agebat, praeter simile vero, quod in primis sequi poctam oportet; Testatur Aristoteles ibidem, non satis sibi esse perspectum, quomodo aucta fuerit comoedia;assertque rationem hanc, qubdeiusmodi poesis diu latuit neglecta, quia pauci admodum erant ipsus
studiosi propter conuitiorum asperitatem; Et lege cautum erat, nequis in theatrum comicarum rerum imitationem proferret; postque multos annos vix aliquando ab ipse magistratu nonnullis concessum; ut comoediam recitarent; Illud tamen asserit, notum esse . Phormum, &Epicharmum primos in Sicilia fabulam finxisse comicam; Apud Athenienses verb Cratetem, qui iambica poesi omissa; in qua ante versatus fuerat, animum appulille fertur ad scribendam comoediam; quis autem prologos inuenerit, aut chorum, aut multitudinem histrionum in comoedia, prorsus ignorari. Prologum vero sciendum est aliter ab Aristotele sumi, quam a Latinis;nam in prologo,quae prima pars est fabulae
43쪽
DE COMOEDIA. IEpisodium aliquod collocatur fabulae augendae, & ornandae causa; elset enim alioqui breuis, S perpusilla. Quod si quis quaerat, vir imprius comoedia inuenta fuerit, an tragoedia; Donatus Terentii interpres prius tragoediam extitisse ait; assertque rationem hanc, quod a ferino cultu, & sylvestribus moribus paulatim deuentum est ad mansuetam ,& ciuilem vi vcndi rationem, atque hilaritatem. Aristoteles vero in Poetice diligentius rem totam perquirenS ex natura ipsa eodem tempore utranque extitisse videtur innuere; ait enim homines, ctim alii essent σεμοτ oi id est grauiores, S seviores; alii
s, πλεχεροι idest leues, & iocosi; Illos quidem grauia scripsisse; hos
autetia leuia, & iocosa; atque ita enatum duplex pocinatis genus; Alterum quidem seuerum; alterum vero loco sum : rcmque ita sese habere Homeri probat exemplo, in quo utranque naturam licet perspicere , S leuem , dc grauem; nam quatenus seuero fuit ingenio , & graui, Iliadem scripsit, & Odysscam : quatenus autem leui,
ct ioculari; Margiten. At ex priore quidem genere enata tragoedia , ex altero autem comoedia, redactis narrationibus ad dram licas imitationes : nam ipse Homerus primus dramatice scripsit; Quum igitur Homerus res iocosis dramatice scripserit, normam videtur primus tradidisse comoediae: Paulatim vero εκ ναμοχώδασμα των extitit vetus comoedia dicta; qualem Aristophanes scripsit: in qua multa fibulosa miscebantur, quod non est in noua postea factum, nam Deorum perlonae in ea sepe visuntur: ut apud Plautum in Amphitryone: noua comoedia magis accessit ad imitationem morum, qui quotidie in communi hominum conuictu cernuntur. Ideo Aristoteles, cum nondum,.opinor, eius aetate extitisset noua comoedia, in poetice innuit, quod nos in nostris explicationibus ostendimus, non videri sibi adhuc ad summum pes uenisse decoris , scut postea peruenit ; Plutarchus quoque in eo libello, in quo Menandrum cum Aristophane confert, satis multa
protulit, ex quibus cognoscas , Veterem non satis probari; nouam multo esse laudatiorem; cuius extitit author Menander, quem est in primis noster Terentius imitatus. Verba Plutarchi ego Dic nonnulla apponam , ut res facilius intelligatur. Oimmu
μυλος απο- αλ indume, In vetere comoedia multum inerat
dicacitatis, & maledicentiar, adeo, ut ne nominibus quidem parcerent . Hoc apud Aristophanem ubique obseruari potest; in N bulis praesertim; ubi ridetur Socrates vir ille optimus, ac sanctissu
44쪽
M FRANC. ROB. EXPLIC. mus . de la ac vero dicacitate praeclare Horatius libro secundo Epist.
in Epistola ad Aug. Fuit vero necesse totum hoc maledicentiae genus lege coercere; atque ita ad satyras translatum fuit, quales Horatius scripsit,& ante eum Varro, & Lucilius; postea vero Iuvenalis, ct Persius . nam olim satyra non crat eiusmodi, sicuti copiose docuimus in disputatione, quam scripsimus de satyra. Sed qui plura
scire volet dc comoedia vetere , & noua; is legat ea; quae scripta reliquit Platonius Aristopla an is interpres. Fuit apud veteres quaedam comoedia dicta MI M U S a nimia imitatione; Ea res continebat obscenas, quas histriones ipso etiam gestu exprimere conabantur ;Ideo Cicero libro de Oratore secundo monet, Mimicos sales oratori esse vitandos propter obscenitatem; qui talem comoediam scribebant, Mimographi olim dicti . Mimorum vero comoediarum plura recensentur genera. nam alii Hilaroedi, alii Magoedi, alii Sicyonii. alii Phallophori; Sunt hae a Latinis Planipedes vocatae, quod sine socco agerentur ; Pantomimum ex hoc genere refert Lucianus in libro de Saltatione; & Saltatorem , qui manibus, ac pedibus apte moris, omnia exprimebat; quam saltandi rationem v νο- ρυ, scimus vocatam; de ca Quintilianus libro secundo. Comoediarum autem genera totidem ferme connumerantur apud Romanos
Stataria; Motoria, Mixta. Togata. Palliata. Tabernaria. Stataria; qualis est Andria, nam quietiore agitur modo; Motoria turbulen tior est, qualis Eunuchus. Mixta ex utroque, qualis Adelphi. Praetextatae a praetexta imperatoria dictae, quibus negocia imperatorum agebantur, seu publica seu priuata ; praetextati enim erant etiam imperatores , ct magistratus. Hinc Cicero libro quinto Epistolarum ad Atticum, Epistola prima. se Magnus eo die praetextatus fui; Reliquae etiam simili ratione vocatae a rebus, qua S complectebantur. Erant etiam Attellanae ab Attella oppido dictae, Ioco . de quibus vide Donatum Ter. interpretem. ParteS vero comoediae, aliae sunt, quae ad essentiam respiciunt, & essentiales dicipoliunt; aliae, quae respiciunt ad quantitatem; & partes magnitudinem constituentes vocari pollunt; ac primum de essentialibus dicamus. Ex numero sunt quinque, seu, ut alii, sex. Fabula. Mores. Sententia . Dictio. Apparatus . Melodia; Has totidem esse ita probat Arist. in Poet. Non potest recitari comoedia ulla, si non adhibeatur Melodia squia ita obtinuit usus)& apparatus,vi res in scena,tanquam in urbe. aut oppido aliquo geri videatur; Ergo necessariae sunt hae partes. Melodia, Apparatus; multo verb magis necessariae aliae,quia sine iis ne scribi quidem potest comoedia; Nam scripturo comoediam Prius necesse est excogitare rem, quae scribenda est; Ea continetur fabula. sed rursus oportet fabulam, quia imitatur esse moratam ; &ςxprimere exacte diuersorum hominum mores ;& ideo necessaria
45쪽
DE COMOEDIA saltera pars . MORES. nam non omnis oratio Morata; qualis est Mathematicorum, Medicorum, Phusiologorum, Dialecticorum. Uerum quia necesse est animi sensa exprimi perorationem; ideo necesse alteram addere partem, quae est. S E Nientia. Sed quiasententia verbis constat; ideo necessarib additur etiam alia, quae est. DICTIO. Ad haec omnia respiciat necesse est, qui comoediam scripturus est apte sed dicamus de iis singillatim. Fabulam comicam oportet complecti res tenues ac viles; hac enim ratione differt a tragoedia; itidem simplicem, atque unam tantum actionem imitari, non plures; quae confici
possit intra unius Solis periodum, ut doctissime monet Aristoteles in Poetice, ubi de tragica loquitur fabula. Periodum autem unius Solis, putarim ego referri debere, non ad diem naturalem vulgo a Mathematicis vocatum; sed ad artificialem. scuti copiosius a me dictum est in Explicationibus libelli de Poetica. Debet fabula habere magnitudinem , ct ordinem . Magnitudo facit, ut ab extemporaneis disserat quibusdam, & breuibus pocmatibus. Ordo facit, ut omnes partes
inter se congruant; neque enim temere debet ubi libet terminari fabula , aut undelibet initium sumere. Praefiniendae autem magnitudinis in fabula illa certissima norma est; ut tantum excrescat in unius actionis tractatione; quantum par sit; hoc est, donec appareat esse venustior; atque ut summatim dicam, Ea iusta magnitudo fabulae comicae est, in qua aperte fieri mutationem,& inclinationem turbationum , & rixarum necesse est. Partes vero omnes fabulae inter sese ita iunctas esse oportet; ut nulla subtrahi, aut transferri possit, quin tota fabula ruat, & dissoluatur; In fabula porrb comica omnia nomina confinguntur personarum, quod in tragoedia non fit; quia
haec argumenta tractat rerum commiserabilium, quae contigerunt,
certis quibusdam hominibus, quorum nomina necesse est proferre, Comoedia autem omnia confingit ex verisimili, & ideo etiam nomina comminiscitur; sicut praeclare docet Aristoteles in libro de Poetice. Fabulam minime oportet esse episo dicam, est enim vitiosa; Epi dicam voco eam, in qua praeter actionem illam, quae proposita
est ab initio, multa inseruntur; quod olim ab imperitis fiebat poetis
in certaminibus ut longior appareret fabula; ct magis oblectaret. Quoniam vero in comoedia non tantum imitatio est rerum vilium, ac tenuium, cuiusnodi sunt in actionibus hominum priuatis ; sed etiam turbulentarum; hoc enim etiam adsit oportet, quod est sumptum a natura, & consuetudine humanarum actionum, quae semper
aliquid in se perturbationis, ac difficultatis habent; ne cesse est intem
misceri ea, quae sunt praeter spem, & expectationem nostram; euenta quaedam fortuita , quae insperatam laetitiam asserant, aut dolorem; aut admirationem. Duplex igitur dicimus fabularum comicarum esse genus; aliae enim simplices sunt; Alias implexae, qua-
46쪽
si FRANC. ROB. EXPLIC.les etiam ipsae sunt actiones quas imitantur;eae vero simplices sunt, quae nihil habent insperatum; & quae nullam cqntinent agnitionem. Implexae autem, quae aut alterum horum, aut utrunque continent; Agnitio est, cum ex ignoratione in notitiam rei alicuius perducimur ; ex qua aut laetitia oritur, aut dolor; sed fere semper laetitia; nam agnitiones in comoediar extrema parte recte collocantur; ubi turbatio rerum
sedari incipit; cuiusmodi exemplum ex Andria Terentii sumi potest, ct aliis multis, in quibus est agnitio. Agnitionis quinque genera sunt: Primum est ex signis , quorum alia sunt ingenita, alia aduentitiae, quae
rursus in duas diducuntur partes, nam aut in corpore sunt, ut cicatrices, naevi: aut extrinsecuS, ut monilia. Horum signorum alia praestantiora sunt, alia deteriora; & alia artificialia, alia vero inartificialia. Artificialia sunt, quae ab ipso pocta excogitantur. Inartificialia, quae per se insunt in rebus, & suppetunt ex ipsa fabula. Ingenita signa vocamus quae attribui solent ipsis habitibus personarum; ut claua Herculi, ct leonis pellis. Secundum genus agnitionis fit per memoriam; cum aliquid spectantes alterius similis nobis subit recordatio; & ex simili
simile agnoscimus. Tertium genus agnitionis fit ex necessaria ratiocinatione , ut cum alicui unum tantum in ciuitate similem esse scimus;
hunc esse similem videmus; hunc igitur illum esse colligimus . Alia Vero agnitio, quae quarta est, fit per parologismum; atque fine haec fallax est ex principio no vero ducta, licuti paralogismus dialecticorum. Quintum genus agnitionis est, quod nascitur ex verisimilibus coniecturis attentius cons feratis, S inter sese collatis. Atque haec de agnitione a nobis breuiter dicta sint; Copiosus enim in lib. de Poct. apud Aris fotelem diximus. Neque vero temere progrediendum est ad fabulam comicam scribendam, sed certa cum ratione;ac methodo,quae,
sicuti scribit Aristoteles, huiusmodi esse debet; Constituenda primum est poetae fabula ; & breui oratione describenda, atque ob oculos ponenda ; ut intueri facile possit, quid deceat, qui duc non deceat; non secus ac spectator solet, dum res in scena agitur; Uti autem debebit
oratione, quae fabulam eXplicet, plana,ac aperta; ut repugnantia,si quae fuerint, perspiciat; hinc enim maxima pars erratorum proficiscitur, quae a malis,& indoctis poetis committuntur in scribendo . Summam rei totius cum ita explicarit poeta, nomina illi sunt pro re confingenda, quae apta sint: mox Episodia parare debet & suis locis disponere;
Epistodia enim poema augent,& actionem ornant,& amplificant. Atq.
haec quidem ita sese habent, quae ego ex Terentianis aut Plautinis fabulis aliquot proferens exempla non lucidius quidem, sed prolixius fomlasse enarrassem; ideo satis mihi visum fuit, s omnia breuiter, ac sine exemplis, afferrem in medium. Illud quoq. ad artem scribendae comoediae pertinet, ut sciamus, duobus veluti quibusdam terminis distingui ipsius topgitudinem: Solutione scilicet & connexione. Connexio enim
47쪽
DE COMOEDIA. sappellatur id totum, quod ab initio poematis pertingit usque ad eum
Iocum ubi inclinant turbae rerum,& mutatio fit,scuti superius est a me dictum : Solutio autem vocatur ea pars, quae a mutationis principio
usque ad exitum fabula producitur. Haec qui habuerit in promptu, ct facile antiquorum poctarum scripta diiudicabit, & ipse faciliore
quadam ratione comoediam scribet. Sed hactenus a nobis de fabula dictum sit: nunc dicendum de moribus. In moribus quatuor sunt consideranda. Primum videndum, ut probitatem, & improbitatem praeseserant in singulis hominum generibus. Si probus aliquis fuerit, probi
sunt quoque ipsi attribuendi mores: exprimuntur autem mores sermone, & actione; nam ex his cognoscimus, an aliquis probus, an improbus sit: hoc vero est obseruandum in quolibet hominum genere,nam saepe contingit, ut qui mores in una persona laudantur, alteri non conueniant; nam ratione persenarum multum dissimilitudinis accipiunt: Da mihi seruum aliquem non esse furacem. in seruo haec est summa virtus,& probitas, in viro nulla laus est: in muliere laus est apte texere, pingere acu, nere;in viro haec laudari non debent. Alexander Macedo a Philippo patre reprehensus olim narratur, cum eum inter cantores
aliquando canentem deprehendisset, quas id parum regi conueniret. Neroni vitio datum fuit, quod peritus esset cantor: Commodo, quod bene iacularetur & luctaretur: quare laudes eae, quae conueniunt ignobilioribus, non sunt laudes, si attribuantur praestantioribus. Serui mores si applicentur viro ingenuo, & inligni non modo deterior fiet, sed etiam malus: ex quo patet eam, quae in seruo summa erat probitas, in illo esse summum vitium. Secundum genus, quod requiritur in moribus, est -ο ῖον. vi fortitudo corporis,summa quidem virtus est; sed si attribuatur foemina , S poeta aliquis talem effingat foeminam, qu Iem Homerus effingit Acsillem; valde fuerit reprehendendus . Tertium, quod in moribus inesse debet ab Arist. in Poet. vocatur QDut scilicet imitatio morum in alicuius persona exprimatur ex fama iam recepta , ct communi hominum opinione: tunc enim , hiαον illud se uatur,cum talia agentem,& loquentem poeta aliquem inducit: qualia
homines ipsum agere, & loqui selere sciunt: exemplum esto. Acilii Iem scimus acrem, & inexorabilem fuisse sicque de eo omnes existia mant. Talis igitur effingi debet. Ulyssem callidum,& vafrum narrant fuisse antiqui: Eiusmodi igitur effingendus. De hac re copiose Horatius in Poet. & in Epist. ad Augustum, lib. secundo. Quartum, quod
in moribus necessario poni debet est nos αλοὸ, aequabiles enim ubique mores sint in poemate oportet: ut si semel timidum, auarum, super bum aliquem ostenderis, eundem talem semper ostendas:non aliquando timidum, aliquando audacem,aliquando auarum, aliquando liberalem: summum enim hoc vitium in poemate : sed de hac re nos cq
piose in nostris explicationibus dicemus in lib. de Poet. Arist. Hor
48쪽
U FRANC. R OB XPLIC. tius quoque haec diligenter scripsi in sua Poet. Sciendum vero mores effingi duplici modo,aut aut ut ait Aristoteles in libro de Poet. Si igitur personae inducuntur notae, & eorum quos fuisse vere scimus, mores sunt exprimendi ex necessario. Sin autem personae fuerint nouae, & ab ipso poeta tunc primum effictae, debent in iis exprimi mores ex verisimili; quod ut sciat possitque efficere poeta, necesse est, ut omnium aetatu omnium ordinum mores ob
seruet; sicut docte monet Horatius in Poet. & Aristoteles in Rhet. ad Theod. lib. secundo. neque illud tamen ignorandum; in comoediis omnes effingi personas a poeta; ct quolibet nomine appellari, ut superius etiam diximus, ct id ebeiusmodi poemata recipere tantum γἀιος. quamuis vetus comoedia veram aliquando reciperet personam ;led ego de noua loquor, quae multo laudatior est. In tragoediis secus est;
nam cum res verae earum imitatione exprimantur, nomina etiam vera
retinenda fiant; di mores eXprimendi μάν--ον; quamuiS non omnes personae verae, di notae etiam in tragoediam inducebantur . nam satis est, si aliqua vera nomina retinentur eorum, quibus res acciderunt aduersae. reliqua pro arbitratu possunt a pocla confingiscu ti in comoedia fieri diximus. Atque de moribus hactenus a nobis dictum sit; ex quorum tractatione totum fere comici poematis pendet artificium. Nunc consequitur ut dicamus de sententia. Sententiae virtus est, ut apte exprimat animi sensum. hortetur, incitet, retineat, soletur, irrideat, contemnat: & huiusmodi innumerabilia conficiat; si1-cuti docte scribit Aristoteles in libro de Poct. Oportet autem, cum sermo comicus sit tenuis,& ut Graeci Rhetores vocant, αλλου, sententias
quoq. ipsius minime grandes esse, sed humiles; alioqui enim non dif
ferret a sermone politico, eo scilicet quo utuntur oratores in foro; Ideo Aristides rhetor in libro Σαρελους λογeu verissime rem totam
χην - φν sumpta. praeter hanc disserentiam , quae est inter sermonem oratorium, & comicum est etiam alia, quae sumitur nam in sermone politico, seu oratorio est declaratio quaestionum,& probatio diligens,ut animus auditoriS, attente percipiat, ct credat ea, quae dicuntur; In sermone autem comico, quaestiones non sunt, sed proferuntur omnia tanquam iam Mine/-α & probata Alia quoque est disserentia nam, quae sunt in sermone politico, videntur esse τα α, ελεπ-,&βίαα sic enim scribit idem Ari. stides rhetor) in comico autem, seu αψελει, lassi ἰητη- - ω me sed Gitae in is G sicut enim illa ferinonem efficiunt grandem, & plane πι mitari ita haec ipsum faciunt αλλη, ac plane comicum, cum sint δωτώς, Atque haec de sententia
49쪽
DE COMOEDIA. 69 dixisse satis suerit. Nunc dicamus de dictione. Ea debet esse in sermone comico,pura, facilis,aperta, perspicua, usitata; ex communi denici. vi sumpta; nam, ut idem Aristides rhetor ait: sermo αρελης, qualis comicus eli,dictionem grandem non recipit, cum νοι -- habeat, uti dictum est, tenuia, ct humilia. oratio autem forensis S politica, cum grandis sit, ad eam quoque dictionem grandem accommodari oportet. Atque ideo talis constituitur disserentia inter sermonem comicum,& politicum sumpta ex dictionibus; ut in eo, hoc est, e. τύ ωτε νου λεξις ως αν τυχκ haec enim sunt Aristidae verba)-υά ,ἐμφωνου- ννα ut μειώ- επi Mim. In politico autem, dictio oportet ut sit splendida, ornata ' concinna. Addo etiam aliam disserentiam, quam ibidem
apud Aristidem obseruaui; In sermone politico quicquid voluerit aliquis significare, idipsum separatim singulis dictionibus necesse est, ut
MA RO,. V im color et os c, Nam ex compositione multum sple' ,, doris,& ornamenti accedit: Nunc, postquam de dictione egimus reliquum est, ut agamus de apparatu. Apparatus constat, scena, habitu, δ. vestitu hominum, dicamus igitur singillatim de iis . Scenarum tria genera recenset Vitruvius. Tragicum, Satyricum, Comicum. postremum hoc ita efflagi ait, ut priuatorum aedificia, cum senestriS,ac por- , , til praeseserat, ut etiam nunc fit. Scenam primus Ap. Claudius sui scribit Valerius Max.) varietate colorum adumbrauit; cum anic eX.tabulis confici soleret sine pictura: Scenae ornamenta sunt Aulaea, Peripetasmata, Vela. Siparia. S reliqua eiusmodi. Scena floribus sternebatur,& croco : ut ex versu Horatii in Epist. declarat Crinitus, qui primum recte eum locum poetae explicauit: In scena duas aras extrui Q-litas scribit Donatus: & innuit Terentius, ubi ait, , , Verbenas hic ad aram ponito. Altera erat Libero dicata: altera Deo, Deae ue in cu- is ius honorem ludi celebrabantur: nam ludis aut megalens b. aut circensbus recitabantur comoediae, quas procurare aediles solebant ut ex inscriptionibus Terentianarum fabularum, quae adhuc leguntur, cognosci potest. Scena orchestram habebat, in qua saltatores collocabantur& pulpitum. ubi personae loquentes stabant . ideo Horatius huc respicienSait. is Traxitque vagus per pulpita vestem . Sub scena mactatnae statuebantur ut bronteum, quo exprimebantur tonitrua;& κλιον
in tragoediis,in quo, cum esset in rotae figuram factum; quo facilius volueretur, eminenS ab una parte supra pulpitum scenae; omnia ea, quae sne horrore spectari non poterant pingebantur, ut cerni a spectat Oribus possent, sed de his hactenus. Vestitus, habitusque comicus huius modi narratur li Iulio Polluce fuisse. Senibus candidae attribuebantur vestes, quod is habitus antiquisi. putaretur; Iunioribus purpureus, α
50쪽
FRANC. ROB. EXPLIC. versicolor ; seruis tenuis S pannosus assignabatur.vestitus ad paupertatem significandam. gestabant enim exomidas. Parasiti palliis fuscis induti incedebant; Uiro laeto vestis alba, Aerumnoso,& tristi furva tribuebatur. Lenoni pallium vario colore,et virga,quam manu gestabat: Sacerdotibus oblongae, talarcsq. vestes albae. Uetulis foeminis ac ma tronis Melinae. Calceamenta comica socci erant, sicuti cothrurni,tragica. Barba ut idem scribit Pollux) essingebantur, aut nigrae, aut canae,aut breues, aut promisse. Personati coeperunt aliquando esse histriones, cum ante fecibus ora illinerent: personarum inuentorem Tliespin suisse narrat Horatius in Poct. Arist. id incertum esse ait. De melodia; quae ut plurimum tibiis fiebat; dicerem aliquid, nisi satis omnibus eam notam viderem; quo loco , modove ea in recitatione poematum uterentur, alius erit quaerendi locus; & de hac re tota copiosius in nostris explicationibus in lib. Aristotelis de Poet. Hactenus a me expositae fuerunt partes comoediar, essentiales. Aliae partes, quae ad quantitatem respiciunt, quatuor a Donato enumerantur, qualesq sint, explicantur . Prologus , Prothesis; Epitass; Catastrophe. de his puto scripsisse Aristotelem in lib. secundo de Poet. quem interiisse suspicor; nam libro primo qui extat; tragoediae partes eiusmodi diligenter persequitur. Comoedia quinque actibus absolui debet,ut etiam monet Horatius in Poet. Donatus obseruat personae viai non licere exire in scenam, nisi quinquies; in tragoedia tamen id parcius fit. De choris ellet postremo loco dicendum, nam eos recipiebat vetus comoedia; Sed quia eos reiecit noua comoedia,non est necesse,ut de iis plura dicamus, cum praesertim in nostris explicationibus in librum Arist.de Poct. copiose omniat a nobis suerint declarata,quae ad ch rum spectant,etiam comicum; redditaque ratio; cur posteac noua