Auli Persii Flacci satyrae, cum antiquissimis commentariis qui Cornuto tribuuntur, collatis cum veteribus membranis, et auctis. Eliae Vineti praefatio et annotationes in easdem. P. Pithoei IC. variae lectiones et notae ad veteres glossas. Theodori Ma

발행: 1601년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

mancte excludere visa est, merito eam, quasi turpem amorem re pueris, contemnis: si vero te solita oblectatione illiciat, sine dubio tecum tacitus dices, Quidnam igitur faciam φ Si ad eam exclusus accedere non valui, neque vocatus accedam. Sit totiu Cr integer. Hoc est: Si autem turpi amore postposito, etiam de omnibus vitiis emergas, tunc te Lapientem pronuncio. Totus cy' iniecer dixit, ut ipso exeunte, ne vel animo quidem apud meretricem remaneat. Quem quaerimuς.

hoc est sapientem. Non in festuca lictori Sensus est. Ille, qui manumittitur, non in ea virga, qua a lictore percutitur , ius libertatis certissimum acceperit, cum in animo liber non sit, sed viiijs trali tur. Palpo proprium nonaen. praecipuὸ tamen ei blanditur J Creta ambitio. quasi pulchra. & a superficie illita, ut largiendo, honores a populo mereatur: quibus honoribus innotescat. vigila,m eiceringere. Sparge igitur inquit populo cicer. Hoc enim in ludis Floralibus inter caetera munera iactabatur, quando terrae ludos colebant, & omnia semina super populum spargebant, ut tellus veluti 'visceralibus suis placaretur. Et hoc dicit. Perfice ista omnia, ut sic in memoria hominum sint, ut etiam a senibus memorentur. Apricos fener dixit, ad solem sedere consuetos. Quid pulchrius ' scilicet quam hoc facere ' At cum Herodis venere dies. De superstitionibus tractat, ostendens etiam, qui superstitionibus sit deditus, seruire. Hieri rodes apud ludaeos regnauit temporibus Augusti Imperatoris in partibus Syriae. Herodis ergo diem natalem Herodiani obseruant, ut etiam sabbathi: quo die lucernas accensas, de violis coronatas in senestris ponebant. Rubrumque amplexa catinum. Rubrum catinum fictile, quod thynni cauda amplectitur. Amplexa dixit, aut breuitatem catini, aut magnitudinem thynni ostendens. Thynnum autem genus piscis est, quod ad templum diebus festis portare solebant, ut ibi pro die festo epulis vescerentur. Thmet alba fidelia Yino. Id est, plena vino est, hoc est, grande vas. Alba dicit, aut a coloris proprietate, aut certe arpentea. Labra moves tacitus. Ordo. Tunc quando haec celebras, labra moves tacitus. J Tacite enim, vel murmurantes Iudaei praeces effundunt. Recutitάque Sabbata. Instituta fudaeorum significat propter circuncisionem, quam auctores suos secuti faciunt. Id est, times sabbata recutita, ideo palles, quia Iudaei eo die non manducant. Tunc nigri lemures. Non dicit tunc,cum hanc religionem obseruas: sed hoc dicit, Diuersi generis superstitio te versat. Lemures autem dicuntur dii manes, quos Graeci A. Mum vocant, velut umbras quasdam diuinitatem habentes Lemures autem dicuntur di vel umbrae: quae apparent) quando manes placantur. Ouoque pericula rupto. Sacerdotes, qui exploraridis periculis sacra iaciebant. obseruare solebant, ouum igni impo-

132쪽

s A TYRAM VI. 6

situm virum in capite cid ust, in summitate) an in latere insudaret. Si

autem ruptum emaxerat periculum ei portendebat. pro quo factum fuerat, vel rei familiari eius. Tum grandes Gan. mini sui scilicet matris deum, erodes, id est, pingues sacrificiis. Et cum sitiro lusca. Sistrum sacerdotes Isidis portabant. Lusca autem, quod omnes ' nobiles aut deformes cum maritos non inuenerint, ad ministeria deorum se conferant. f Vel quod AEgypti j tam Deos quam Sacerdotes demonstris habeant: Ordo autem praedictorum versuum hic est,

Tum nigri lemures ouoque pericula rupto:

Tum trandes Casti m cum sistro lusca sacerdos. JInculpere Deos instantes corpora. id est, terentes homines. dc malum suturum denuntiantes, nisi hoc, mane gustato allio, expiassent. Nam& hoc dicunt. si allium ieiuni gustaverint, contra artem magicam remedium esse. Dixeris haec inter varicosos. Si haec ante stultos milites dicas, qui solent etiam de sapientibus ridere, quantum cacti innis indulgebunt, dicentes, centum philosophos nummos centum non valeret Centi spe poetica licentia abusus est. Nam cum sit cen- iso tum nomen monoptotum indeclinabile, tamquam si percasus declinate posset, & faceret nominatiuo casu centus, genitivo centus sis ita quasi ablativum casum posuit dum dicit centusse Centusse emo

curto, tanquam diceret, nonaginta novem. varices sunt venae mistae neruis in pedibus,nimio labore tumentes. Inde varicosos centutionerdicit absolute milites.Crassum ridet. Stultorum risus exprimit. Licetur.

Liceri enim est licitare, hoc est pretium ponere.

IN s A TYRAM SEXTAM.

D M o v I T iam bruma. Hanc Satyram scribit Persius ad Caesium Ballum poetam lyricum, 'quem fama est in praedijs suis positum ardente ' ' ' Vesunio monte Campaniae , & late ignibus abundante, cum villa sua ustum esse. Hic ergo 'M. M dum viveret, de Roma ad Sabinos necessario m β. - . transibat, ubi ' brumali tempore in callido loco carmina scribebat. Hunc ergo Persius dicit, quod iam propter hiemem soco caleret, & ut daret operam carminibus , quae scriberet, laudans grauitatem librorum, & tenorem versuum eius. sed eum dicit Persius apud Liguriam fuisse, in loco ubi portus naturali flexu curuatus, fiuctus in se recipit: qui propter curuationem portus Lunae vocatur. Cuius etiam Ennius in principio annalium suorum meminit hoc versu: quem etiam Petuus carminibus

133쪽

suis iunxit, de refert ab Ennio ablatum. J Scribit vero Persius in hac fatyrade ijs, qui haeredibus tem suam auctam reliquerunt, inedia se, de labore in vita conficientes. Se autem dicit in eo loco, id est, in Liguria, ubi postus erat, neque ambitione, neque iniuria, neque desiderijs, neque auaritia laborare, & in nullo se eis similare, quod culpat. Iamne bra. Eundem Bassum interrogat, qui de Urbe ad Sabinos secesserat, si iam scriberet Tetrico pectine, Id est, gravi stylo ac seuero, id est, graui carmine. Mire opi ex numeris.

Sensus est, O mirande opifex varietate numerorum, quam de in tris Graecis excerpis, & masculos sonos Latinis aptas carminibus. Numeris. id est, metris. Marem strepitum. masculum 5e sortem sonitum, non quomodo solent quidam velut muliebri voce de molli, cantare. Fidis, genus citharae, Vel chordae, quod tam singularit

quam pluraliter dicitur. ut Horatius

Et fide Tria dices Laborantes in unum,dec.

Pluraliter,ut Virgilius, Threicia fretus cithara fidibussue canoris. Js Mox iuuenes agitare iocos. Id est, iuueniles iocos: ideo,quod Lyricum carmen de iuuenum sit amore compositum. Et pollice honesto. Quia citharizantes non solum plectro, verum etiam digito de chordissonos educunt. ut Virgilius, Iamque eadem digitis e. p. p. e. Mihi nunc Ligur ora. Seipsum Persius significat secessisse in Liguriae fines, videlicet propter Fuluiam Sisenniam matrem suam, quae post mortem prioris viri ibi nupta erat: vel quia in brumali frigore te- pidum caelum praebeat. Ligur ora, ac si diceret, Liguria ora. Hiber nat. saeuit, vela nauigijs vacat, sicut enim naues hibernare dicimus, quum non nauigant, D Sic dc mare hibernare dicimus dum non nauigatur. Qua latus ingens dant scopuli. Vbi scopuli ingens latus ponto obiiciunt: &inclusis inter se aquis, naturalem efficiunt portum. Lundi portum est operae. Ordo est, O ciues, Operaepretium est, id est, delectabile est, portum in modum Lunae iactum, co gnoscere. Lunai autem secundum antiquam Oclinationem dixit, ut Virgilius, Furit intus aquai. Jio Cor iubet hoc Enni. Hunc versum ad suum carmen de Ennij carminibus transtulit. Merito ergo ait,

Cor iubet hoc Enna , po Lluum desterruit esse. Sic enim ait Ennius in annalium suorum principio: v bise dicit vidisse in somnis Homerum dicentem suisse se quondam pauonem, A ex eo translatam in se animam esse, secundum Pythagorae phil sophi dis linitionem, qui dicit animas humanas per UM irino, id est,per iteratam generationem exeuntes de corporibus, in alia posse

134쪽

corpora introire. Ideo dixit, propter eam opinionem, quae dicit animam Pythagorae in pauonem translataim de pauone vero ad Euphorbum, de Euphorbo ad Homerum, de Homero autem ad Ennium. Hic ego fecurus vulgi. H ic,id est,apud Liguriam. Securus vulgi. de vulgari existimatione non solicitus,quicquid de me populus sentiat: quia nec corum laudibus sublevor,nec vituperatione demittor Et quid praeparet Auster.Nec illud timeo,si auster morbidus, pecori noceat: id est,nec damno pecoris nec detrimento rei familiaris frangor. Et avulus ille vicini. Nec angor inuidia, si vicini mei ager necandus sit,cum mihi sit ager sterilis .Etsi adeo omnes ditescant. Sensus est: Nec si a shumilitim nati,steterant locupletiores, idcirco D minui J senectutem desiderem. Solent enim sibi optare mortem,lii qui minorum substatiam augmentari vident,ne quos oderunt,selices videant. sine uncto. sne delitiis. Solent enim frugalitati indulgere nati,ut opes maiorum sequantur,si se eis aequare non potiunt. Horum ergo ait Persius se neutrum efficere. Et hnum in vapida. Solent aiori signum in vasis vianariis ponere,& sic diligenter aspicere,ut oculos propius admouendo,naso tangant. Vapida dicit acetoia J Discrepet his alius. I d est,essi

sentiat his rebus a me,qui volo mediocriter vivere: cum alius prodige alius tenuiter vivat. Geminos horoscope varo. Senius est. Licet horoscope sub una hora geminos producas,dissimilibus tamen satis de voluntatibus eos in vitam trahis .Horoscopus autem est,qui horas natiuitatis hominum speculatur. Varo genio, id est, dissimili & diuerso salo. Solis natalibus. Auarum significat, qui tantum modo in diebus festis caules oleo unctos putans delitias . comedit. Muria dicitur li- aoquamen malum, vel liquaminis is ces,vel, quod proprium est, aquamista cum fale. In calice emptu. Miseram parcitatem ostendit, dum sibi in calice modicum liquaminis miserit dicit comparasse. Ipse sacrum irrorans. Quod parcitate ita sacrum existimat. Hic bona dente. Hic aliue contrario prodigum significat, & dicit: Alius vero a pueritia bona sua consumit Vtaruo tar. De se hoc poeta dicit, tur ego utar, id est, mediocritate: nec maiores delitias clientibus meis apponam: nec adeo in hac re callidus sum,ut turdorum sapores discernam. Solent enim gulae quidam dediti, tantae subtilitatis habere palatiam,vt co gnoscant turdos, an cellarius, ' an tetrarius sit: &si masculus sit, 'mi. aan foemina : quos velut peritia procacis gulae, iacit in hac re at tentos. Turdarum abusive posuit, cum turdorum dicere debuerit, si ut Horatius ponit,

Pene macros, arsit, dum turdos at in igni. Lib. i. ser. I.

Rhombus autem genus est piscis,qui non priuatis, sed diuitum mensis inseruit. Messe tenus propria Ῥiue. Incertum est, an se hortetur, an a salium quemlibet dicens ad modum redituum, vive. Fas enim est,

I iij

135쪽

quod in terra nascitur,consium ete omnino, cum sit cultura reparabi te: vel cum iam alter fructus in terra sit, & succrescat. Occare autem est. cum rustici,satione facta bobus dimissis, grandes glebas caedunt. ac ligonibus frangunt. Dicta occatio, quasi occaecatio:) quod quasi cooperiat semina. Ast vocat osticium. Id est, humanitatis lex,aut certe philosophiae, quae hoc praecipit: de magno cum sumptu dicit egenti vel naufrago debere succurrere, qui substantiam suam una cum v 30 tis naufragio perdidit. Intentes de puppe Dei. Navium tutelam dicit, quam quasi in puppibus habent vel pingant. Iamque obura me N.Iam

illius pars naufragae ratis, mergis occurrit. Mergi,aues marinae sunt,

quibus Virgilius,

Lib.1.2Eis. ω pricu statio gratissima mergis. De restite vivo funre. Hoc est, de patrimonio tuo minue aliquid; quod tribuas nauseago. Ne pictus oberret. Quia solebant naufragi casus suos in tabula pingere .per quod ad misericordiam videntes in uerent,ut eorum miseriis subuenirent: ut idem superius,Cantas, infracta te in trabe pictum. Sed comam funebris haeres. Verba auari,vel rubsericordis ad Persium: Hoc non faciam, ne haeres meus mihi irasse tur, quod largendo haereditatem diminuam:aut funeri meo, ut solet fieri,nec coenam, impendat. Nam in funeribus coenam delitiosam apparare solebant, quae ad rogum allata, cum ipsis corporibus cromebatur:quod de Virgilius commemorat dicens,

G. s. u. - congesta cremantur Turea dona, dapes, fuso crateres oltuo.

Vrnae ossa innodora dabit. Id est sine odore hoc est sine unguentis. Aut inhodora, id est mortis honore carentia, sine sepultura seu spirent cinnama furiam. Hoc est, siue bonis, siue corruptis unguentis corpus meum dealbetur, haeres tanquam offensus diminuta haereditate, negliget. Surdum spirent cinnama. acutum odorem non reddant. seu cerac so peccent casiae. Solent pigmentarij, ceraso casiam admiscere, sicut Malias merces adulterant.& emptoribus vendunt. Time bona incolumis

minuasi Uerba auati quae sibi a suo haerede dicta fingit. Tune rem mmiliarem ad ine morte defluxuram minuasὶ sed bestius Ῥ et do Aorograios. Id est philosophos, bestiarum more ferocibus animis culpat auarus eo, quod ipn praecipiant largiendum esse amicis egentibus. ita fit postquam flere. Verba haeredis auari: & hoc dicit. Eo modo contigit, ut externam sapientiam pariter cum peregrinis mercibris

emeremus. sapere hoc nostrum, nostra sapientia.M aris expers. Quae o

40 uigij ante ignara,ad nos per mare vel per philosophos transiuit. Foenisecae crasso vitiarunt. Rusticorum vitam dicit, quod edunt haec, quis um secant. Crasio, uine. Quia cum rusticis oleum desecerit,adipem pecudum in pultes missum pro oleo accipiunt. Ergo haec tam

136쪽

dura vita, qua etiam philosophi utuntur, in largitatem nostrae vitae murmurat te mutauit. ' Haec cinere ulterior metuast v erba Persi ad au rum,qui se de verbis sui haeredis, ne largiretur inopi, excusabat: &hoc dicit. N unquid postquam sepultus fueris, timeas, ne sine od ribus haeres tibi faciat sepulturam Z Cinere ulterior. Id est, postquam sectus fueris cinis. At tu meis haeres. Verba poetae ad suum haeredem futurum dicentis: Tu meus haeres, quicunque eris, semotusa luesba audi. id est, dissimilis esto ab istius cupidi haeredis sententia. O bone num it norast Volens ostendere Persius,&probare largitatem suam a quolibet haerede nullo modo posse impediri, sic ei, qui naufrago non est largitus, haeredi suo dicit: O mi haeres, ne te scire dis simules : cognoscere Caesaris grandem de Germanis triumphum. Donis arae & victimis ab omnibus cumulantur. Et ego in honorem deorum vel principis geni j sacrificus J praeparo omnia centena mactare, hoc est, centum tauros dc centum oues. Et aris frigidus excintitur cinis. I d est, ad sacrificium arae parentur, ut Virgilius, Impositum cinerem in sopitos se citat ignes. Ac iam postibus .mna. subaudi Caesonia locat.Nam captiuorum arma, ob indicium victoriae, in postibus figebantur. Virgilius.

Captiui pendent currus,curuaeque secures. AEn.7.

Iam Ala dis regum. Et hic subaudi,iam Caesonia parat. Ad splendorem triumphi, vestes nobiles ipsius uxor principis parat Caesonia. Iam lutea gausapa. Gausapa genus est pilei, quo captiuorum capita induebantur. Eis L. Vehiculorum genera sunt. svi Virgilius Belgica vel motu melius f. e. c JIngentesique locat. Quia eaptiuos in conspectu triumphantis incederesaciebat in ordine. i Vnde Virgilius ait

Incedunt vicitae longa ordine gentes. Qitis Venat i aude. ut sciat se malum habiturum,si de largitate quaeratur. Hoc dicit. Habeto audaciam in hac re obstare mihi. Vae, nisi con-hiues. Id est si illi auaro consentis, & eo modo me non prohibes largiri ut ille suum testatorem ne largiatur,prohibet. Oleum artocria que popella. Omnia populo expendam..Hoc ait,volens ostendere haereditatem restatoris non haeredis dominio subiacere. An prohibes'Haeredem interrogat. Non audeo .inquis. Exossatus. Verba haeredis, quem dialogice secum poeta loqui inducit: & hoc dicit. Non te audeo prohibere,quicquid velis, de haereditate tua ut non facias: quia aget plenus lapidibΗs longe non est, quo me contradicentem obruas.

Nam Gol tin,lapidibus plenus,secundum eos, qui diffiniunt lapiades esse ossa terrae:vnde Ovidius, i. --- lapides in corpore terrae

137쪽

Age,si mihi nuta. Hic poeta tangit haeredipetas, qui quamuis nulla

cognatione testatoribus adhaerent, tamen propinquos vel haeredesse videri volunti Amita est soror patris. patruelis, fisa patrui: Patruus frater patris. Proneptu, filia nepotis. Matertera patrui, hoc est, soror auiae maternae J soror matris. Auia de patris & matris mater. Accedo Bouillas. Bouillae sunt vicus ad undecimum lapidem Appiae viae: quia aliquando in Albano monte ab ara fugiens taurus iam consecratris, ibi comprehensus est,inde Bouilla dictae. Clivumque ad virbi. Quatuor

milibus ab Urbe est Virbij clivus, qua iter est ad Ariciam & ad ne mus Diane,ubi Virbius colitur,id est,Hippolytus,quod bis in vitam prolatus sit. Nam cum Hippobtus 1 Phaedra nouerca ob pulchritudinem corporis amaretur, eam spreuit, patrios thalamos nolens violare:&ne Hippolytus patri suo narraret, eum nouerca verso crimine

ultro apud Theseum maritum accusauit, quo agnito Hippolytus su-giti de dum curru in littore exerceretur,petiit a N eptuno Theseus, ut ei phocas, id est vitulos marinos immitteret quo facto equi eius expauescentes,eum iactauerunt,& mortuus est. Dolens Diana speciosum venatorem amississe, Asculapium auctorem medicinae petiit, pium, ut siua arte ad vitam reuocaret: quo facto' AEsculapius eum vivum m= AEd ' Dianae restituit:& acceptum in luco suo ociose ut viveret, consecrauit,& virbium vocavit merito,quod bis in vitam prolatus esset. Praesto est mihi Mannius. Ergo huc cum processero, aut ad Bouillas, aut adclivum Virbij, continuo mihi Mannius occurrit, qui se haeredem meum esse dicat,cum eum nesciam. Aut certe Mannium dicit deformem de ignotum hominem, eo, quod Mannij dicuntur in i cori vultus personae, quibus pueri terrentur. Progenies terrae. Hoc dicit, Hic Mannius tam longe ante nascitur, ut terrae filius videatur. Q aere ex me,quis mihi quartus. Hoc dicit. Si proaui nomen a me inquiris,non facile dicam. Quartum enim patrem dicit abavum, quia primus, Pater. secundus, Avus. inde Pro auus,deinde Abauus.Tamen ad

de etiam unum, num etiam. Deest,ut dicam: Ic est sensus. Pone me ses- re Atauum, pone de Trita uiam: hunc tamen Mannium ignoro. Terrae

autem est iam sibus.Non secundum cognationis ordinem, sed secum Q dum humanitatis legem nulli propinquus est,cum sit terrae filius. Et . n. . mihi ritu Mannius hiegen. Hic Mannius tam grandis natu est,ut ' san .E ὸ. guine proximus parens sit, secundum generis ritum, auunculus est

mihi maior. Maior autem auunculus, auiae frater. Qui prior es,cur me.

Apud Athenas ludi celebrabantur, in quibus cursu iuuenes cert bant: de qui victor primus erat, facem tollebat: deinde sequenti se tradebat, & secundus tertio. similiter omnes faciebant, & tibi inuticem tradebant,donec currentium numerus compleretur. δί est sei

sus: Cum tu aetate me antecedas, cur haereditatem meam tradi tibi me

138쪽

a me expectas 3 sum tibi Mercumtur, venio. Id est, cum lucro venio ad te. Mercurium enim Deum lucri dicebant. Vt ille pingitur. quia eum cum sacello pleno pecuniae pingebant. An renus An forte ea, quae tibi offero , spernis vin tu laudere relictis ' Vis etiam tagratis accipere,& gaudere ad ea quae tibi dimitto Deest aliquid fum, mae. Hoc dicit: Accipe quod sero, nec rationem exegeris diminuti patrimonii: quia huic aliquid minuitur, cuius fuerit iure integrum. Si quid cos uini si di meo fractum est: at quod superest,tibi totum 67. IVbi sit, iue quaerere. Id est, quicquid mihi quondam , tedeiotario per

legatum dimissum est, ne requiras. Neu dicta repone paterna. Ne me de more paterno discutias. Fornoris accedat merces. Tractum est hoc

a patribus,qui dicunt filiis suis: Hoc quod vobis lucri de scenore accessit, ad fructum , id est , ad usum vitae vobis proficiat: reliquum

vero pecuniae reseruate integrum. Reliquum Nunc, nunc impensius.

Quia induxerat haeredem computantem, quid dereliquisset : ipse velut indignatus, hoc verbum repetit dicens , reliquum t Deinde velut exardescat ira, lautius se & sumtuosius vivere minatur, α multo magis abuti suis rebus :& praecipit lautiores escas sibi iam parari. Vnge puer caules. quod dixit, quia auarus prae nimia parcitate impensiores epulas putauit caules unctos oleo, comedere. Mihi fe- rosa luce coquatur urtica. Sensus est, An ego fame moriar,& festis diebus urtica vescar, de sinciput fumosium, quod est dimidium caput porcinum , ut dum ego parce uiuo: tuus nepos, id est, tuus filius perditus haec omnia, quae seruo, impensius uiuenda abliguriat λ& saturatus anserum iecinoribus, in patriciarum turpibus stupris bona mea consumat,cum in eo libido exarserit Z Mihi trama figurae. Hoc diacit : Ego ad summam maciem, & tenuitatem deducar, ut ille deliciis pinguescat. Trama figurae, tractum est a muliebribus telis, quae sine stamine inanes videntur. Tremat omento. Omento dicit pinguedine. Popa venter, pinguis: qnia popeana, genera sunt panis, quibus sacerdotes & eorum ministri vescebantur, quibus assidue pasti pii gues fiebant. Merito popa venter, pinguis significat. Vende animam pylucro. Verba sunt poetae ad illum, qui ut multum haeredi derelin- ueret. ipse se in lucrorum desiderio atterit. Aut certe periculis obiice te lucri causa, vi gladiatores faciunt, qui studio lucrandi animas suas morti opponunt.-Mercare, atque excute solos. Mercis mutandae gratia, ac pecuniae complicandae, uniuersos mundi recelliis . percurre: ne sit te mercatorum quis ditior. Cappadocis rigida pin- es. Gladiatores significat. Nam apud antiquos. gladiatores venales limatasa ponebantur, ut in eis possent omnia membra conspici Vel quia Cappadocas dicerent habere studium naturale ad falsa testimonia proferenda: qui nutriti a pueritia in tormentis,

139쪽

equuleum sibi iacere dicuntur , ut in eo se inuicem torquerent: de cum in poena perdurarent, ad ista testimonia se bene venundarent. Legitur & plausisse: quoniam venales ante, quam in catasta imponantur, cantant uniuersi pariter more gentis suae. Feci. Iam triplex. Feci, & rem meam duplicaui, iam in triplo, iam in quadruplo. Ecce iam duplex mihi res familiatis iacta est. In rugam. dixit, a vestibus. quod ad rugam plicentur. Depinge, bi sistam. Id est , pone modum cremento 1.bstantiae : de dic, quousque substantiam augeam. Inu-- Ch sine. Chrysippus philosophus Stoicus, syllogismum me eis posuit de Vocavit : quem per adiectionem de detractionem, ex acerui frumentaris similitudine ostendit. Ergo poeta hoc dicit: Qitantumcunque auaro abundantia crescit substantiae, non satiatur: δ: sic in infinitum, cupiditatis desiderium extendit,ut qui ei auaritiae finem voluerit imponere, tacite videatur etiam si stogisinon Chrysippi dissinire.

IV, habuit in nostris exemplaribus, antiquissimi gram

matici enarratio: siue Cornutus is sit, quem Gellius de Macrobius inter alios Virgilij commentatores celebrant, siue alius quispiam Cornutus, siue aliquis alius veterum

grammaticorum,nominis alterius. Me namque non fugit, quae extant in Persium & Iuuenalem vetusta commentataria,Hermolao Barbaro, Georgio Vallis, Antonio Marici nello,& quibusdam aliis placuisse,Probi esse,non Cornuti cuiusquam sed antiqui codices, & quem B erna noster habet alium Iuvenalis interpretem non poenitendae antiquitatis, Cornuto commentaria illa ascribunt. Et ea qui Probuesse contendunt,videant, quem Probum esse hunc velint Aulus Gellius, Suetonius, Eusebij chronicorum interpres Hieronymus, Marcum Valerium Probum, Berytium illum grammati cum,seniorem,Vt arbitror, esse estendunt, quam qui in Persium de Iuvenalem commentaria potuerit fa

cere.

140쪽

INDEX COMMENTARIORVM COR.

dice,notae Latinae,sa rarum ordinem: Barbaricae, numerum versuum cuiusque fa-tyrae significant. Abacus I. 14s Aretium opp. I.

Acerra II.

es, oe aerarium Romanum II. Articularis morbus ri

Aesopus fabulator Imao Atines Celer poeta I. I s uaso C. 7s Atramentum III.

Alcibiades IV. 1 Balanus IV.

i 8s Balbutire I.

Antitheta I. Ioo Bela III.

penninus I. ios Bidental II.

.Arcadici a fini III s Brise Srisere, Brisaeus I.

SEARCH

MENU NAVIGATION