Auli Persii Flacci satyrae, cum antiquissimis commentariis qui Cornuto tribuuntur, collatis cum veteribus membranis, et auctis. Eliae Vineti praefatio et annotationes in easdem. P. Pithoei IC. variae lectiones et notae ad veteres glossas. Theodori Ma

발행: 1601년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ad it linc aliquis. V erba sunt surgentis de somno,vel vocantis famulos,& quod tarde respondeant, irascentis, & clamantis pueros, & iras .centis, quod tardius respondeant clamanti. Turgescit vitrea bilis. Id est,ira vitro,id est.viridis perspicua,quod iratus intelligitur ex vultu. Ira enim virides & pallidos facit homines. vitrea, quae cito apparet. ac u elut aliquid apparet in vitreo vase ponas,ita qui cholera patitur, cito paretJFindor ut Arcadiae. Hoc dicit. Ita rumpor clamore, ut asinos credas clamare Arradiae pecuaria asinos dicit, qui plurimum in Arcadia nati sunt. Findor id est rumpor. vi existimes Arcadicos asinos rudere,qiu campum nacti,iniane exultant. Iam Liber, m bicolor positis Bicolor id est, una parte croceata capillis demptis. Ea, quae causantur, qui pigre madent, enumerat. de hoc diciti Incassum excusas, quod vacatio alicuius offici i te desidiae tam longae tradidit, cum habeas quod agas,nisi tibi inuentis vanis occasionibus vanas necessitates procures. dum vel crallum, vel nimis remissim causaris atramentum:aut non bonam calami dispositionem accusas,tuo quaerens otio consulere. Ambigua est enim bicotaris membranae ratio. aut

enim bicolor membrana, quia quondam capillos habuit. aut quae bicolor facta est, ut posuit capillos. aut merito bicolor, quod pars crocea. pars glutinata apud antiquos erat. Vel hoc dicit, quod vigi-Ians libi occupationes per desidiam generat,durn aut de calamo intemperato quaeritur, aut de pingui aut aquoso atramento. de notandum foeminino genere membrana. Nigra qvod infusa vanescat. Se ial ro atramento, colore posuit, quamuis non ex ea ut Asei,sed ex se igine caeteri conficiant atramentum. Nigra sepui vanescit ex infusa

lympha, quia ita sepia piscis nigrum habet languinem, ut atrame

tum ex ea conficiatur Dilutas querimur. Id est, dii Iolutas nimia aqua

fistula geminet. ) Fistula pro cannali calamo posuit exquisite. Et eum reprehendit, quod quaerendo hoc & illud tempus perdit, nec proficitio miser, inque dies. O magis atque magis periture desidia qui itam inepte pigres, de ad hanc diliolutionem lapsus es. & hoc dicit.

Solent enim vitia processu temporis minui. cum in te contra accessa temporis augeantur, qui stilliam imitaris mollitiem delicatorum,uel nobilium puerorum, quos ipsa magnarum diuitiarum frangit luxi ria: qui voces mutilas imitaris. de pappare pro comedere,& lassare pro velle dormire. Nam qui paruulas aues nutriunt, cornmanduc tos cibos,diducto earum rostro inserunt. Hoc genere nutrices etiam infantes delicatos instituunt. Palumbos & Columbos melius est vel meros intelligamus,quos quae nutriunt blandientes,columbos pinos, & passeres vocant. Aut cur non eommanducatos cibos poscis aut cura nutrice iussus dormire,ploras Zquq infantibus,ut dormiant,

solent dicere saepe, tilia, za,lata. aut dormi, aut lacte : quod quati

102쪽

irati infantes nolint. An tali studeam calamo ' Eius obiurgati verba sunt scholastici. Tu inquit, calamum causaris. Cui verba Hic poeta dicit. Tanquam fatuus ista loqueris, qui dum aliam rem ex alia ca saris,libi perit tempus.in quo nihil agis. Quid mihi has excusationes succantas suco . Ut concinis, ita succinis,id est. submurmuras Tibi loluditur. id est,te illudis .upuis amens. Id est desidia deceperis,tempore siue actibus trito.Alludit autem , vale vitiato,quod nihil in se conti- neciquemadmodum hic effusis per vitia, nihil sapientiae in se continet: ut Terentius in Eunucho. Plenus rimarum sum, hac atque illae emuo. Efluis amens tempore quo tibi necessarium fuerat te facere albquid.desidia laberis & deceperis.Contempnere. scilicet.ὶ vitiis, relicta virtute: quia virtus in te dc rigiditas mentis & sapientiae, quae vitia expellat, non est. Item contemnere, haec ab Horatio imale transsata, intempestiua j s unt.

Inuidiam placare paras, viriste relicta' , '

Contemnere mise , . 'Sensus est. an ' virtutem paras,qua relicta contemnereὶ Hic quippe uemcaciter.Neque enim ossicia extorquenda sed voluntium peten-ia ni da. sonat uvium. Vt Virgilius piare pa- Nec vox hominem sonat.λ ωπι Ambiguum est,cum non sit vitium sonare,& cum non sit proprium ' fideli e respondere,virum sonat vitium ata percussa maligne respondet. Caeterum & sonat vitium active dicimus. ut nec vo; hominem tonali nec prauenta ij dc mali ne pxo acriter dici potest. Hoc dicit et go. Quomodo vas non bene coctum, non acutum sonum reddit &tinnitum, & prodit vitium suum: ita & homo non bene sapientia politus,vitrum suum tentatus ostendit:& apparet. qualis laturus est, id est, miser. Aucriaco virassi iam, quod sono tam cruda, uuam

habens liuium, id est, amissam. Sed dubium inmm . l. . . . c

Lata

est.an allegoria. Nam & udum & molle transmo. Et reddit ad allestoriam cum ait rota esse essingendum,pro,erudiendum.Ntine nunc perandis. Transsatio est a figulis viam lutum es, id est non bene fictus necdecoctus es sapienua: ide6que acra rara, id est, veloci polita vi doctrina debes omnia, quae in te vitiorum linea mollierati corrisore. Item viam molio lutum, figurate, adhuc crudus es,&assidue exercitatione formandus t fictilia circumacta totae serniantur.sinime. sine interuallii, ince er. Sed rure pMerno. Hic an pophori

usus est. Ied inquies, vel respondebis mihi, esse tibi rem se iliarenmediocri iiugalitatis farre contentam, tibi polle suffeere etiam sonus proficiat: vri x inruxi modicum, Maevium ac patellam

103쪽

quibus rebus in sacrificiis utimur. γων ac vota & spes non improbasse concipere dicit,unde securior sit.& minus timeat in penetralis 2s bus.& quae releuare hominem siligi possint. Purum, σ De labe sal num. Sine lane dicit, sine macula Salinum vas fictile,in quo sal ponitur.Culinaeque fici. quia delibantiae dapes in ea positae ad focum se runtur. Ideo cultrix foci dicitur, squasi integram domum vi, hortor amare focos. secura patella. id est,iecuros ficiens.Item, strixque fori Iecura patella quia in rebus diuinis utuntur & non secura patella. Sea ille quas securiis. & sine dubio hoc satis potest etiam intelligi, tanquam modo anthypophora sit, & ille adhuc respondeat. An deceat

thionent. Id est,innatum esseὶStemmate quod Tusco. Poetica & iami s figura est. Dicit ergo, An oportet te arrogantia inflatum dissilire, quod in aliquo nobili Tusto stemmate, milesinus a magno auctore numereris, & ramum aliquem ac lineam successionis a gene logo in stemmate numeratus obtineas Vel in equitum Romanorum recognitione trabeatum censorem donis militatibus insignis inlutas 3 Cognitio enim Equitum Romanorum Cesoribus erat subiecta, quae nunc consulum est osticij. t rabea erat togae species ex purpura & cocco, qua operti nobiles Romanorum initio praeced bant. Trabea autem dicta, quod in maiori gloria hominem tran bearet hoc est,ultra & in posterum,ampliori dignitate honoris beatum faceret.ὶstemmata dicuntur ramusculi, quos etiam faciunt adu cati in iure,cum cautan partiuntur: ut puta, Ille filius illius ille patet illius. Proprie autem dicuntur stemmata rotundae imagines: quoniam G raece, Latine dicitur coronare. Tufico autem dixit, quoa nobiliter in Etruria natus est. Vel quod Tusci fuerunt nobiles apud oti antiquos. Hoc & Horatius de Maecenate dixit, Urehcna regum progenies tibi. 3o Ad populum phaleras. Ornamenta quae beneficio sertunae habes quae te ornant extrinsecus ius ostende: Ego te intus γ' in cute noui, is est animo de conscientia. quod vitiosus es. Non pudet ad morem. Discii dicit negligentem,&perditum, infra obesum: ut Horatius, Disicin Bu aut perdam nepos. MVel dis cium.Gessim M ventricosum luxuria, qui cingi non possit. Nam ob pinguedinem incaluisse hunc Natam induxit . quod potest ab H oratio videri transsatum,qui ait,

Quo non fraudatis immundus Nata lucranis.

Apud utrunque tamen Nata nomen fictum est. Alij putant Natanasiisse quendam lux iosum, qui patrimonium suum perdiderit, nobilitatem male vivendo extulauerit. sed stupet Iuc visio. Sed hic incalluit, & tam crassi cordis est, ut peccare se non tenuat, α lameloda

. Ser.

104쪽

s A TYRAM III. 39

mersiis nesciat euadere,id est a malis ibis ad bona verti non possit: ' mi& miserabilis magis quam reprehςndendus .ft alto demersius. Hoc diis gere. cit quod licvvij.quos vorago coenosa ablorbet.nec rursus ab alta via dariam fauce ebulliunt: ita hos quoque, quos magnitudo criminum mersit, neces Ic est vitiorum mole grauatos Iaelcire quomodo virtutem agnoscant : vel qua arte sceleribus careant. Masse pater diuum. IVt ostendat, quid mali patiuntur, qui cum cognoscant & videant bonam vitam, malam tamen sequuntur: hic precatur Iouem. ut tyrannos hostes publicos hac poena deiiciat, cum vindicat, ut faciat eos videre bona vitam Sc gloriae probitatem, nec tamen sequantur,

postessi actibus prauis. Ergo haud alia ratione , non dissimili poenarum conditione, quam ut virtutem cognoscant, de cognitam des rant.Cum dira libido. Id ei cum malignitas eorum de cupiditas oratia surrexerit. Feruenti tincta veneno. Nunc animi venenum ait: ideo feruenti vel prona voluntas circa quamlibet rem. - Metaphora a lana quae corrupta ad pristinum colorem reuerti non potest, Anne magis Suculi. An maiora tormenta passi lant ii, quos Phalaris Agrigentin rum tyrannus tauro aeneo torquebat inclusos : an grauior sellicituado Democritum Philo phum torsit, que Dionysius tyrannus opes& felicitatem mirantem, inuitauit ad coenam,appositoque apparatu omni eum magnis epulis frui iussit,sed ita,ut gladius ligatus feta ex laquearibus, supra ceruices eius penderet, quam torquerentur ii iustilodi suis cogitationibus, cum se decipi intelligunt,neque tamen corrigunt, de apud se ita murmurant, ut nec uxori credant, vis re

tum eorum ea nesciat, quae scire debeat. f item Quod prox. nsciae or: Uxor inquit quae est proxima. i. corpore adi uncta J Imus imus praecipites. Quomodo ille, qui sibi seli dicit vitia sta, & ne culpetur.

non ea pandere:ita, ut uxori hoc secretum abscondat, dc tamen tormentum inani animi silentio sustinet. Quam si sibi dicturi non surore compulsus,sed interna conscientia sertim obmurmuret. po oculos memini. Sentus est.T u autem, cuius desidiam & inertiam culpo, non potes tua crimina pueritiae venia refiigere. Omnes quidem sapienatiae, propter aetatis ignorantiam pueriles ludos praeponimus:tu vero iam potes dc vitia morum corripere,& sapientiam cognoscere,& vitae viam meliorem indagare. Et enumerat,quae puer fecit ne ad scholam iret. Merito, inqui mihi lippitudinem accersebam, ne Catonis

deliberauuam orationem recitarent, v trum moreretur,an nonraut 'quibus verbis vii potuit, cum se destinaret interficere. Oculi autem oleo tacti perturbantur ad tempus: dc tamen tormentum hoc nimici silentio sustinebat,ut turbatis oculis ad scholam non iret. Quasi diuisus sensus a Dperioribus est Sed eo respondet a pueritia nos aue tali ab eruditione habere animum. Poetico autem more finxit hunc

105쪽

sensum. Merito mihi accersebam lippitudinem. Id enim mihi pol

si num erat talis ludere, &vim v muscuiusque casus nosse: dein colutum orcae nuces iactare, α turbines flagellare. & hinc dicit quibus modis pueritia euitabat studia. Di ano magistro. id est nimis sano,ut est illud Virgilij:insanam vatem,aspicies: pro valde sanam. Aut certe in sano, qui discipulorum suorum carmina laudabat, cum aliorum d buerant iudicio comprobari. Quae parer Iudans.id est, sollicitus de spe filii recitantis. lure remim ad summum. Hoc erat, inquit, mihi potissimum talis ludere, id est . velleris,& vim ciatilicunque casus nolis. Dextrum simonem dicit propicium: quia in iactura talorum semper

tellerat stant. numerum impressum tenentes in alea. Semo autem dccanacula & Venus. propria nomina iactus telleratum sunC Verbi gratia. Dum tres leni P uenium Isiactus temo est: in quo notat dum, quia interdum etiam est linister: Dum vero trcs una, canicula. Venus autem dum iactus iuxta rationem numeri optime conectum tur: Quam connexionem umo. i canicula in fine tabulae essi cete si

let. J Damnosia canicula. Canicula pro Cane, quae in calculis ex omni iactu talorum quinq; detrahit, excepta Venere.in qua sola prodest. Canicula enim genus est aleae, quod de numero quinque subtraha tur. Angustae collo non. Collo amphorae ex distanti loco ait nuces mi tere ut manus non erretaqvi ludus ubique celebratur,& ita praestat, ut extra collum missae nuces non colliganturritudo nucum s circa o cae collum ponitur: & qui certo iactu iacit in eodem scollo, victor existit. Orca est Amphorae species, cuius minore vocabulo orcius, diminutivo orculus est. Buxum torauere flagello. Id est, turbine buxeo

ludere potior flagello. Vt Virgilius,

Darit animos pelago. JHaud tibi inexpertum curuos. Interrogatiue legendum, tanquam si duxisset: ignotum tibi non est. corrupti mores qui sunt, intelligere, id

est praui 3 certe degustasti philosophiam 3 l Item interrogatiue aut

pronunciatiue legendum dicens, Non illi esse incognitum prauos de turpes de peccantes mores quos curuos appellauit, Ergo ne vidisti dextrum litterae Pythagoricae JAut magis pronunciatiue, Certe degustasti philosophiam Quaeque docet sapiens Athenientium porticum' dicton qua picta erat pugna Atheniensium eorum,qui cum ' Xcue Petia at oppugnandam Graeciam venerant, gusta apud Marath nios campos quam porticum sapientem dixit quoniam lapientes in ea philolophabantur: ex qua etiam S toici dicti. Graece enim portiscus me dicitur,quam & ipsi taxeno vocant in somnu, quibus cir detonsa iuumtus. Id est, nosti iam de illa praecepta, quibus inuigilat iuuentus

106쪽

uentus intonia, id est, philosophi, qui non tondebantur. Siligas Cr ueraηῶ pasta polenta ad est,naturalibus cibis vivere contenta,id est,teguminibus & farte: vel victit facili esuriem suam implens: aut quia philosophi non utantur carne, dicentes animas animabus non debere dati. unde O uidius, Heu quantum scelus est, in viscere viscera condi: Lib. I s. Me

Congestoque auidum pinguescere corpore corpus: ram. Alteriusique animam animantis vivere letol i. --.

Et titi quae Samios. Haud tibi inexpertum est, quae Pythagoras sanio insula ortus praecepit: qui literam Y 'invenit ad modum humana seis. D. vitae: quae in infantia vel in initio monitionum paedagogi.& paterno ra-ι. metu sectamon est. Nam postquam in adolescentiam quis venerit, diuidit. Et in sinistra parte rami, velut vitia sunt, quae deuexioribus facilem ad se praestat ascensum. Et altera dextera,in qua virtutis opera celebrantur arduum ac dissicilem limitem pandit: qua qui euaserit, quieta sede excipitiataquas parteis quisque ab anno sextodecimo

obtinebiti In iis fueris staturus: de qua similitudine dicebat pueritiam ad perniciem cito tendere ac peruenire: ad felicitatem per virtutem tarde veniri. Aliter. Litera Y, quam Samius PIthagoras inue- . lnit instar humanae vitae,quae in dexteram partem angustiorem ascensum praebeat, habens in uunmitate planitiem:in sinistra vero facilem ascensum sed nullum cacuminis retentaculum, qua per vitia eudum esset.&ideo eos praecipitari necesse est, qui illuc ascendunt& perueniunt. Altera in qua virtutis opera celebrantur, arduum & dissicialem habet limitem: quem qui euasiissent, experirentur quietissimas sedes quem utrunque limitem quisquis ab anno sextodecimo obiatinebit,in hoc staturus erit. Qua umilitudine docebat,ut dictum est, per vitia ad perniciem cito tendi: per virtutem ad felicitatem tarde

veniri. surrentem dextro monstrauit limite callem. arduum ac dissicilem,

sed florioium & certum. Stertis adhuc. CHius aetas apta est sapientiae.& philosophicis praeceptis. caput compage soluta. Id est,crapula marcidus, vix caput sustinens iunctum maxillarum extensis in rectum,& vehementer patefactis. cimit he ieroum. Crapulam tigni

ficat. t Vt est illud Virgili j

Hest o venas ut semper Iaccho lEst aliquid, quo tendis Interrogantis est. Proposuistine tibi aliquod genus vitae, quod sequi debeas, & in quo neruos animi extendas An vagus ine proposito vitae rectioris peragrans, ut libuit, omnia facis de coruos lapidibus insectaris, quod est inertiam ct stultorum iudicium. Corui enim instabiles lunt, huc illuc transvolantes, dc non curant aut in alta arbore sedere, aut in palustribus, in aquaticisque locis:& adulteros figurandὶ Lx tempore visu. Hoc est,non quo te sa-

107쪽

pientia,sed quo vitiorum impetus duxerit,traheris. Atque ex tempore Y uis. Cum tua nihil putes interesse,quo te pedes ferant.ad horam,&nihil de crastino cogites: f Habes, inquit, iam propositum rectioris

vitae,an adhuc titubans nondum inuenis firmiorem sententiam quae te non cogat aliquod remedij genus quaerere,ut tuae vitae victus iam

turpitudine non subueniast Helleborum sistra cum iam. Stulti quidam

solent membris inueteratis in se vitiis, medendi remedia implorare: cum utique primo cauendum sit,nequis sanis membris morbus irrepat. Aa medicis tractus intellectus. sic hominibus captis turpitudine subueniri non posse, sicut a medicis non potest valet dine diutina victis subueniri. Helleborum autem medicaminis genus

est quod hydropici sepe bibunt: quod si nimium sumpserint, necat.

Magnos promittere montes. In prouerbio est, montes aureos. Grandia

enim promittunt, qui in periculo sunt. Antequam morbus veniat, cavete. Satius est ipsis venientibus morbis occurrere. Vt qu enim prodest,post morbos sera remedia quaerere,& Cratero medico muti ta promittere λHic Craterus Augusti temporibus nobilis fuit: de quo Horatius dicit, Tib.I. Ser. Non est cardiacus:Craterum Lxise putato.' Per hunc vult omnem medicum accipi. Distite, σὸ=m m. cosse' .ld est philosophiam. Dicit unum quemque debere discere omnium rerum rationem, ut sciat, quid ipse est, de ob quam causam natus est. Sed& finem vitae debet intueri, Ela quae fugiat, quae exoptet, quemadmodum in cupiditate teneat se: quod bonum, quod asperum nummus habeat, vel quantum suis parentibus largiri oportet:

unde est, Vog. 1. Ge. Felix qui pol is rerum cognostere causu.

Saetentem ergo de selicem esse dixit, qui rerum potuit cognoscere

caullam J Discite ergo aut naturalem philosopluam aut moralem. Naturalis est,quae tractat de rerum naturis. Moralis quae de moribus nostris.& hoc dicit, Discite in quem usum nascimur victuri,aut qualiter victuri,& quid futuri.Quid fumus,aut quidnam. Quia mortales rationis capaces: de a caeteris animantibus sola ratione discernimur, quam nosse quemque decet. Nam ideo facti sumus ut cum hac vivamus,quae ratio ossiciorum,& quae finis beatae vitae: vel si facilis vitae finis,uel quam cito vita nostra terminetur,quam debemus virtute protendere.JOrdo quis datus, ut metae. Id est, unde & ubi vertamurivel quem ordinem vivendi natura constitueri quia decet sapientem, ut

in bono vitae proposito constitutus, si necesse est inflecti, ad meliora flectatur. Quis modus argento. Quis habendi diuitias modus sit. Quid 7o fas optare. Quid maxime optandum sit: quia solent stulti optare sibi saepc contrari in id aster Hile nummus habet. Hoc est, quid in se utilia

108쪽

tatis diuitiae habeant: quia ille bene possidet diuitias, qui eis non

abutitur,sed cum honestate daspensat. Assire nummus, aut male parcus, aut criminosus .PMme carisique propinquit. Quomodo patriae vel propinquis sit largiendum. siquidem largitatem remuneratio, tenacitatem poena subsequitur.vt V irgilius hoc volens ostendere,ait, . qui diuitiis sob incubuere repertu, Aen.c. N ec partem posuere suis. de Horatius, Cur eget indignus quissuam te diuite '

Lib. 2. Ser.

Quem te Deus esse. Hoc est, rationabilem, & disciplinae capacem. Et a. humana qua parte locatus es in re. Id est, in humana re, ad quos usus constitutus sis scilicet,ut sepientiam consequaris. Vel, quod regnum teneas inter omnia animalia.Disce.subaudi philosophiam,& non initideas diuitibus, quae sapientia non estuti quorum cellariis tanta est dapium abundantia, ut etiam putrescant epulae, quae consumi prae multitudine non possimi: quae cellaria muneribus pinguium Umbrorum vel clientum referta sunt, qu ibus defensionem patrocinando praebet Persius. Pingues autem .Vmbros dixit nobiles, populos Tusciae V mbria enim Tuscia est ut Virgilius.

Toiaque turiferis Panchaia pinguis harenis . Geer. 2. Et bene peno dixit non penore,ut virgilius, Quinquaginta intus famula quibus ordine longo i in ii. AmNLI Cura penum limere.

quia ab eo quod est penus,facit huius penoris ab hoc penore ab eo, quod est penum, huius peni, ab hoc peno. Ergo quas tibi partes imiunxerit Deus invictu, qui cum hominibus est , summa illarum par- ntium omnium est philosophatimec te abstrahat admiratio abundantiae de potentiae causidicorum a sapientia, quod plerisque iuuenibus

accidit. Et piper Crimis. subaudi putent. Monumenta sunt munera, quae memoriam essiciunt, eo, quod memoriae haereant, qui ea dant: aut quia mentem morarint. Maenaque quod prima. Maena salsamenti

genus est ex pisce minuto:quae locupleti oblata est prius, quam finiret illa,quae in cellario primum habuerat. Hic aliquis degente hircosa. Hircosa dixit aut ab odore corporis, quia ex multo labore & cisio& somno foetidum sudant: aut ad mores barbaros retulit,ut quidam eorum dici putidi solent. Et hoc poeta dicit, ne de philosophia tractantem si quidam militum audiat,hoc dicat quod satis est pio mihi, hoc est, iussicit in hi naturalis sensus,nullaque de philosophia eruditione delector. Eo cum Esse quod Arcesilas. Non curo esse hoc. quod Arcesilas philosophus, aut Solon, qui & apud Athenienses philosophus &Iegissator erat,qui duas tabulas legibus addidit. Solones aute sane more Romano dixit, ut Catones, Camillos, Drusos.

109쪽

autem, quia stugalitas philosephorum misera videtur li xuriossis & prodigis eo quod animum coletes,corporis cultum abiiciant. Arcelitas Scythi filius Pitanos scirenaticus J philosophus peritissimus sitit, qui Academiam primus inuenit. Ob Epo capite. quod tacita & intenta cogitatione quasi obstupidi videantur. Ohi po,id est,inclinato,& grauitatem simulante, & cum obliquitate fixo. Et Dentes lumine terram. Id est, luminibus immobiliter in terram Mxis, ut Virgilius, Dbtutuque haeret defaeus in uno.& alibi, Diva solo fixos oculos aduers aenebat. Murmura cum secum, ' rabiosa silentia rodunt. Id est, cogitationes, a que inuentiones suas susurro immurmurantes,& disputationes suas minutas &sensim prolatas. Atque exporrecto trutinantur. Id est,dies ctico more verba examinantes, quorum dispiriatio talis est, ut quasi

diu aegrotantium hominum soninia videantur, hoc disputantes, de nihilo nihil, in nihilum nil. Prima Physicorum quaestio est,& de qua inter omnes conueuit, Nihilum de nihilo nasci, dc nihil in nihilum solui: & Mundus de nihilo factus est. & in nihilum redigitur. ideo autem Mundum nihil esse dixerunt, non quod hoc est, sed eo quod erit: quia ex nihilo est,in nihilum vadit: quae omnia negat Centurio . velle se discere: de dicit ita. Philosophi tibi oculis formant, de qui bus scripturi sunt, ut scilicet diuturna infirmitate homines, quibus siccitate febrium & in somnietate, diuersorum imagines, oculis eorum formantur. Stoici asleuerant non poste ad nihilum aliquid re uerti,& aliquid non in nihilum dissolui. Nam corpus atomis constat. quod cum decidit,inatomos dissbluitur. Et ad utrumque respondet. posse gigni de nihilo nihilum, ad nihilum nil posse reuerti. Hoc quod palles. I ple adhuc loquitur. Ex tali studio palles. Ecce ieiunij frumis: quia tam diutuma cogitatio tanquam lucubratio vel inedia pallorem corporibus inlicit. His populus ridet. Verba poetae. Id est de

talibus verbis. Multumque torosa iuuentus. Istra ergo diiputationibus ridet populus,& torosa iuuentus. Aut inultum ridet, aut multum c chinnos ingeminat,aut multum tremulos,aut multum nato crispar te. In picein cio quad. De iis nunc dicit, qui infirmitate inualidi, viti, cupiditatum suarum superare non possunt & ebrietate aut aliis viatiotis desideriis tracti, in maius aegritudinem tuam corroborant, ut etiam usque ad mortem perueniant Et iunt verba aegri loquentis impatienter. quod salutem suam negligit. Item noste, escio q4id. Adi superioris senius vim redat. l, γ Hellaborum fui .cum iam clitis aegra tumebit, Poscentis pideus - . . ui: col

110쪽

& in eos inuehitur, qui non opus sibi medicinam esse dicunt,dant de poenas huius contumaciae. Grauis halitus. Id est mael olens,ut Virsit.

Inspice sodes.Sodes,id est sodalis aut antiquae alsectionis est,adeo, ut soluto eo quidam usi sint, ut Plautus, qui per solutionem sic ait, Dic mihi si audes quae est ruam ducere vis uxorem Iussus requiescere. postquam. Hoc poetassicit, Postquam ille aeger a medico iussissest requiescere:& tertia dies eum sanum inuenit .rogat famulos,ut de nobili apotheca, lagana Surrentino plena vino sibi antequam lati et prius adducatur.Surrentinum, oppidum Campaniae, quod bona vina

mittit, id est electa. J lema. Vel vina Surrentina, quia sunt fortissima, dixerit lenia in funde de Horatius

Surrentina vafer qui miscet fece Falereri Moάice sitiente tuae . Id est,non valde plena: quia non impleatur nisivsque ad collum. M odice sitiente. Id est, minus plena: vel quod vetustate decoquatur: ac per hoc sese tanquam sitiens ebibat. Heus bone tu palus. Verba ad aegrotum medici,quae ostendunt non laborem ense finitum. Et introducuntur moriens & monitor loquentes: quorum alterna responsio est. Nihil est. Verba aegri curam spernentis. de medicus videas tamen istud quicquid id est. At tu deterius pallas. Item aegrotus incandescit,& dicit, inlid me monesὶNe sis mihi tutor . ego iampridem tutorem meum extuli, id est, obrui. Surgit tacite tibi lutea pellis. Id est, tumescit. Hydropicis enim luteus color est, id est,subcroceus.Tu restas.Id est resistis:aut certe, tu alter tutor es, aut ille, quem sepeliui.Perge,tacebo. Et medicus, Quia perseueras non curari,sileo,&discedo.Turgidus hic epulis. Ostendites le hoc, dum impatientia gulae tantos cibos sumit, quos digerere dissicile sit. Turgidum dicit cru dum indigestum, ut Iuvenalis, Turgidus Cr crudum pauonem in balnea portas. sat .LAlbo venti hydrope pallido. Gutture seulphureas. Id est. non coctum cibum luctans.Sulphureas mephites, a loco foetido dixit, qui in Italia grauiter spirat, ut Virgiliu , coamque exhalat opaca mephitis, Am. 7. id es indigestionem' gemitus stillaret.Vel sulfureas,indigestas,cor. 'mi vom λIuptum ructans,aut putidas.Catidumaue triental excutit. Triental dicit caucem talem, qui tertiam partem sextaris capit, aut: tres heminas. φφ' Hinc tuba candelae. Quia sepultura tubis apud antiquos celebrabatur:

ut Virgilius,

It caelo clamorque virum, clavorque tubarum. Am ri. Candelae etiam insepulturis ante mortuos praecedebant: ut idem. Vissilius,

SEARCH

MENU NAVIGATION