De Paradiso voluptatis, quem Scriptura Sacra Genesis secundo et tertio capite describit, commentarius. Fratre Thoma Maluenda ... descriptore

발행: 1605년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE PARADISO

PARTICv. tatem , exemplum poenitendi & recte vivendi cunctis erat propositum .hA, ira ν A. At in dubium neutiquam reuocari apud Catholicos debet particissa illa. RADI svia , in Paradisum, quam a facrato Vulgato Interprete positam, cunctis Latinis A v x H EN- exemplaribus su stragalibus certissimum est: porro cuiuis Orthodoxo quanxie A. to in pretio habenda sit Editio Vulgata, Tridentini Concilii decreto & auctoritate firmata, nemo non nouit. Nec est dubitandum reperiri posse Graecos Codices, ut Feu ardentius annotauit, qui eam ferant. Et ut nulli reperiantur, certum eli, Interpretem siue quod ita in raecis suo tempore legerit i siue quod diuino impulsu hanc esse nouerit mentem Auctoris, illam adiecisis et & perite obseruatum Iansenio, sacrum Interpretum de suo addidisse in ParadisMm, secutum receptam semper in Ecclesia opinionem, qι M. Henoch vivens creditur translatus in Paradisum terrestrem, sicut A: Elias:

S ibi manere ad tempora usque Antichristi. Cernis igitur quanto honsensiucompertum in Ecclesia perpetuo suerit, Henoch in Paradi Q terrestri vivum seruari,quod Interpres Vulgatus id ipsum, explicandi causa,in sua Editione

voluerit expressi Ae s.

re Pererm , Addunt insuper, Paradisi vocem generalem esse , &diffusio significatu ε interdum quoque uniuerse designare hortum vel locum quenauis amoenissi- ' - mum,tranquillitatis & voluptatis plenum, ut Cap. 4. notabamus. Vinde etsi Henoch dicatur translatus in Paradisum, non propterea cogimur intelligere positum in illo Paradiso Voluptatis, in quo fuit Adam: sid in loco quodaterrae secreto, qui propter delitias & amoenitatem recte dictus sit Paradisus. Uerum duo perspicue hanc interpretationem explodunt,Primum, quia vox Paradisi in Scriptura quando generatim hortum quemvis N pomarium significat, semper ponitur cum quibusdam adiunctis , ut Canticorum A. 13. Emissiones tua , paradisus malorum punicorum. Cum vero absolute N per soponitur,non indicat nisi illum per antonomasiam, quem Deus humanae selicitatis locum in Oriente initio rerum consevit: aut illum cuius hic figura gerit,nempe caelestem, & beatorum sedem: at cum Ecclesiasticus dicat Henoch translatum in Paradisum absolute: nec polsmus intelligere in caelestem sedem beatorum et necesse est asserere translatum in Paradisum illum

terrestrem, in quem illatus fuit Adam. Deinde, si uti praediximus, Vulgatus Interpres hoc loco de suo addidit illam particulam, in Paradisum, quod haecess)t Christiani orbis consensio, Henoch in Paradiso vivum commorari: sane vulgata Christiani populi opinio est, in illomet Paradiso ex quo pulsus Adam fuit, ibidem Henoch manere. Tentant adhuc, Paradisum in Scriptura alicubi significare Limbu Patrum

seu Sinum Abrahae,ut Lucae a 3. Vers. 3.Hodis mecum eris in Paradiso.Quod de limbo nonnulli Patrum exponunt. Quocirca posset quis non penitus absurde dicere, Henoch raptum in Paradisum,hoc est, in Limbum Patrum, ubi seruatur ad finem usque mundi. Ceterum Cap. s a. disseremus num eo loco Lucae Paradisus sit Limbus Patrum: utcumq. sit,hactenus Auctorem non reperimus, qui dixerit Henoch asseruari in Limbo Patrum, nisi imperitum Nouatoi em Robertum Stephanum qui in Reg. 2. hoc de Elia commentus

est. Est certe opinio Prorrus abloria ι. Quia locus ille Lbubiterat poenalis,ob: scurus

NON EST RAPTvS IN LIMBUM PATRUM.

302쪽

scurus carcer, & ergastulum piorum: at Henoch, ut etiam aduersarii fatentur,translatus est in locum amoenissimum,lucidissimum , omnifariis delitiis adornatum, qualis reuera non est Limbus. II. Consentiunt omnes, Eliam de Henoch in unum eundemq. locum tranStatos : Elias vero, ut ait Scriptura, Ascendit per turbinem in caelum: at illac iter non est in Limbum r absurdum enim videtur ut quis deportandus in Sinum Abraliae locum subterraneum Δ, di in profundis terrae visceribus occlusum , versius caelum in aera sublatus

ascende ier. III. Particula illa , In Paradisum, si adiecta est a Uulgato e celebri Christianorum opinione: certe nullus hactenus credidit Henoch vivere in Limbo, sed in Adamico illo Paradi . Conantur amplius, & concedunt, ex verbis Ecclesiastici Henoch trans- a P---y. latum in Paradisum illum terrestrem, a quo expulsius fuit Adam: at non prois η V m pterea inde sequi, vel Paradisum nunc existere: vel Henoch in conunc ma nere et nam cum Henoch sexcentis annis ut ex Mose colligi potest ante diluuium translatus Horit in Paradisum: potuit quidem toto illo tempore sexcentorum S: amplius annorum, in Paradiso morari: verum Paradiso Gueii , per diluuium extirpato, non iam ibi mansit, sed in alium locum translatus νο o fuit. Sedenim quod isti se subtiliter & argute excogitasse putarunt ad euer ετε RA IN- tendam vim testimonij Siracidis, iure quam maxime alienum a mente Ecelesiastici videri debet. Nam si Henoch ex Paradiso in alium locum trans Ita, dei,

serendus erat, & destruendus Paradisus, quid erat necesse eum a principio si mei. in Paradiso locari & non potius in eo loco ubi fixe mansurus esset. Rursus, si Henoch quando ipse Iesus scribebat, non erat in Paradiso, quid opus erat eum dicere translatum in Paradisum, ut det gentibus poenitentiam λ quid enim hoc aliud indicat, quam Henoch positum in Paradiso, ut inde tandem in fine saeculi veniat ad dandum, sua praedicatione, gentibus consilia & do.

cumenta poenitentiae ac salutis ut ExplanatoreS omnes perpetuo intellexe runt; unde quoq. acceperunt Henoch reddendum iterum terris in fine mundi , ut praedicet contra Antichristum et neque enim aliunde potissimum didicisse videntur Patres nisi ex isto loco , venturum Henoch ad reuincendum Antichristum . Quocirca duo illi sensus a Iansenio redditi ad locum istiun Ecclesiastici, quos initio huius Capititis retuIimus, ut alieni a mente Vulgati Interpretis, Expositorum , & Patrum, prorsus rei; ciendi sunt. Adhaec, quod saepius inculcamus, si Vulgatus non sine numine, particulam illam, in Paraddum, ex mente Auctoris apposuit, non ob aliud quam ad in- , dicandam peruulgatam opinionem de Henoch existente in Paradiso r equidem ab omnibus semper creditum est,etiamnum hodie Henoch cum Elia interrestri illo Adami Paradiis manere iam satis de Ecclesiastici loco. Verum cerne in quas angustias se conijciant qui Paradisium aquis di vo et hiuli demolitum, & Henoch in illo iam non degere existimarunt. Si ab il- Η ε C NI is quaeras ubinam locorum Henoch, inundante diluuio, terrasque & Pa y radisum obruente, incolumis seruatus fuerit λ Pererius S Viegas aiunt, subuectum in aeris oras, aquis diluui, superiores, & suspensum in aera toto illo eluuionis anno integro pependisse . . At piget istud credere :&nescio an ullus cordatus credat: & res videtur indigna refutatione, ut sane

est indigna & Deo & Henocho eiusmodi liberatio. Λlij dicunt,inter medioso o diluuij

303쪽

diluuii vortices,& inter immanes aquarum moles seruatum illaesum,ut Ionam in ventre ceti . Nonnulli addiderunt, forsan in Arcae Noe aliquo angulo inuisibilem humanis oculis, dei ituisse Henoch ocu statum a Deo, toto illocataclysmi tempore: nam quod S. Petrus asseruit octo tantum animas seruatas in Arca Noe, id quidem de hominibus communem vitam in mundo viventibus intelligi volunt: at Henoch illis non annumeratum,quod extraordinariam vitae sortem ab liumano conuictu & miseriis alienam iam duceret: nec ad aerumnosum hunc mundum pertineret. Nescio an vllus his audiendis delectetur: quo enim fundamento, ratione, auctoritate ista firmantur λ Quanto satius & eruditius fuerit, sacris Scripturis,& Patrum doctrinae consentanee asserere, Henoch in Paradiso construatum: quem amoenissimum hortum aquae diluuij non destruxerunt: in e deinq. loco modo existere ad tempora usque Antichristi.

Si Paradisus terrestris adsuc integer exsit , quid caus es quod

ἀ nemine umquam potuit hactenus. reperiri.

p. LXXXIX.

UNDE Cap. si .docuimus Paradisium in aliqua orien- γ talis Indiae,vel Sinarum regione, aut locis orientalissimis futile plantatum: at totus oriens & nauigationibus, &IU peregrinationibus pedestribus, hoc tempore nimium iam

apertus, perlustratusine peruagatus est, Sinarum opulcn- . Τα, tilliinis regnis patefactis,tota India & maritima ex mediterranea adita, ultimo Oriente penetrato, Cambola, Qua-

chinchina, & alijs terris vicinis inuentis & peragratis hominum incredibi. Ii diligentia :& tamen ad hanc usque diem nemo vel vestigia Paradisi se

inuentila iaciauit. lin no & totus orbis vetus & nouuS hac iam a late aperistus praeter Noui orbis intimum Aquilonem,& profundum Austruinpat numquam Paradisus v Ilibi repertus .

Equidem Paradisum non esse locum natura imperuium & inaccessibilem, satis ovendunt Cherubini cum flammeis gladijs ad custodiam eius appositi, ut recte notarunt Tostatiis in I s. Genes. Quaest. 93. & Pererius Lib. 3. in

Genes Quae s L .de Paradiso: nam alioqui loco prorsus inadibi Ii quid opus esset cultodia illa,cum de se fatis esset munitus & occlusus At mirum profecto est cum tam pervicax sit humana curiositas,& perscrutandi libido,n minem hactenus vel accensum ad vestigandum Paradisium: vel si perquisivit, numquam potu illa reperire . Et ut Interim multa omittamus, quae parum apposite dici posse videntur,& a Tostatore feruntur in a 3.Genei. 239 93.le 96. colidiora ex Patribus & Theologis reponamus. S. Chrysostomus haec habet :- Ante enim diluuium , cognoscebant homi- ῆnes & locum & viam quae fiuecret ad Paradisum: post diluuium extra Paradisum esse reperti sunt: di neque Noe,neque posteris eius ultra cognitus est.JHaec Ple. S. Augustinus Lib. 8.de Genesi Cap. 7. inquit: Locus ipse paradisi ii cognitione hominum est remotissimus.Πlieodorcius Q it t. .in Genesim .

304쪽

docens quomodo quatuor illa maxima flumina ex Paradi , non aperto procursu, sed subterraneis meatibus fluant , haec addit et Quod quidem, non frustra omnium Deus ita aispensavit, sed ut amputaret superfluam h minum curiositatem. Nam si paterent eorum omnes meatuS, quidam uti Conaretur, eorum ripas prosequuti, locum Paradisi perlustrare: sed frusr rentur optatis,& longitudine itineris sessi, atq. necestariorum penuria laborantes,modo in aspera loca incidentes, modo in deserta,interdum in manus crudelium & barbarorum hominum deuenirent: Haec igitur praeuidens misericors Deus, ignotos illorum meatus reddidit. 3 Haec Theodoretus. Theologi Schol altici, S quotquot Paradisum adhuc extare affirmant, tria id omnes conueniunt, Paradisum locum esse occulti Isimum & ab hominum notitia remotissimum,quem nullus hominum scit, aut illuc umquam intrauit. S. Thomas. I. Par.Quaest. Ioa. Art. a. hanc ponit obiectionem: Aliqui diligentissime inquisierunt omnia loca terrae habitabilis, qui tamen nullam mentionem faciunt de loco Paradisi. R pondet et Dicendum, quod locus ille seciusus est a nostra habitatione aliquibus impedimentis, vel montium, vel marium, vel alicuius ae stuosae regionis, quae pertransiri non potest: & ideo

Scriptores locorum de hoc loco mentionem non fecerunt.JHaec S. Thomari Et a. Σ.Quaest. Is . Art. E. ad 3.ait: Ille locus Paradisi praecipue videtur esse

inaccessibilis propter vehementiam aestus in locis intermediis , ex propi quitate Solis. Et hoc significatur per flammeum gladium: qui versatilis diacitur propter proprietatem motus circularis huiusmodi aestum causiantis. JHaec ille; ex quibus verbis numquam intellexerim S. Thoma per Flammeum p PMCA gladium Gene,3. et significari voluisse,Torridam Lonam,ut nonnulli puto TVR S THOrunt huius fuisse mentis S. Thomam rcum perspicuum sit Torridam ab ini. Ν i itio rerum creatam a & non post hominis e Paradiso eiectionem impositam a sed voluisse tantum asserere, Deum tunc singulari prouidentia esiacisse regionem aliquam aestuosam, e vehementia Solis valido amatu eam ferientis; cum antea forsan eiusmodi non esset: ad occludendam viam Paradisi: siquidem videmus eas interdum regionum vicissitudines, quae ante temP ratae essent, mox incendio solis reddi aestuosissimas . Pererius eam reddit causam ignorati Paradisi, quod infideles qui Scri- WAR, Agpturae non credunt, reputant fabulosa omnia quae de Paradiso ieruntur, sic c A vs A s oenulla eos cupido capit pervestigandi Paradisum: fideles vero cum norint lO- C v c r Arieum hominibus interdictum,occlusum, nullumq. illuc penetrare posse, Om- PAR AD 1si. nem cura & studium perquirendi deponunt; cum sciant se opera lusuros, Accuncta incassum cessuranino impie locum quaeri, quem Deus Occultu velit. Nos recte iudicamus,prouidentiae diuinae non de Bre plures ac praeci aras artes rationesq. quibus Paradisum abstondere possit, ne ab ulla mortalium diligentia reperiri queat. Ergo cum in Oriente,seu in India, seu in alia eius. modi regione Paradisium consitum tradiderimus,arcent viam vel vastae solitudines,vel siluae densissimae, vel immanitas serpentum, vel crudelitas sera. rum: quae omnia late orientem occupare, ex magnis Auctoribus ostendamus. Q.Curtius Lib. p. haec restri: Amne Hydaspe superato, ad interiora inis

diae processit Alexander. Siluae erant prori in immensum spatium diffuse,

305쪽

Plerique rami instar ingetium stipitum flexi in humum,rursus qua securuauerant,erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. Ceterum hic quoque serpentium magna viS erat, squammis sulgorem auri reddentibus r virus haud ullum magis noxium est, . quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est . Hinc per deserta ventum est ad flumen Hydraotem et iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi inusitatis,agrestiumque pauonum

multitudine frequens. 3 Et inferius: Undecim dierum ultra flumen Hupha- sin per vastas solitudines iter esse cognoscit, excipere deinde Gangem maximmum totius indiae fluminum. J Haec Curtius . ND3 A. De vastis India solitudinibus ista Plinius Lib. 6. Cap. zo. Asiangat tigri se- DL TVDI ra scatentes. Hos includit Indus montiu corona circumdatos & soli diutini εγῆ β bus per sexcenta trigintaquinque millia passuum. Infra solitudines, Dari,Surae et iterum q. solitudines per centum octoginta octo millia passuum, pleruque arenis ambientibus haud alio modo, quam insulas mari. 3 Haec Plinius. Strabo Lib. a v Intellexit Alexander Indiam Australem partim siti vasta, partim fluminibus,& omnino exusta,& best ijs magis quam hominibus conuenientem. J Et Curtius Lib. 9.Peruenit Alexander ad maritimos Indos,desertam vastamq. regionem late tenentes, ac ne cum finitimis quidem ullo commercii iure miscentur. lpis quoque solitudo, natura immitia efferauit ingenia.J Solinus in Polyhistore Cap. 33. Qua ab Scythico Oceano, di mari Caspio in Oceanum Eoum cursus inflectitur, ab cxondio huiusce plagae,profundat niues,mox longa deserta, post Anthropophagi, gens asperrima, dein spatia sevissimis bestiis efferata, serme dimidiam itineris partem impenetrabilem reddiderunt. Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabin Barbari vocant. Post quem adhuc longinquae solitudines . Sic in tractu eius orae, quae spectat aestiuum Orientem, ultra inhuma nos situs, primos hominum Seres cognouimus Haec ille. Pomponius Mela Lib. 3. C. 7 Taprobane aut grandis admodum insula, aut prima pars orbis alterius Hipparcho dicitur, sed quia habitatur, nec quis. quam circum eam esse traditur, prope verum est. Contra inde illa ostia sunt, quae vocant Solis,adeo inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aeris exani. met confestim, & inter ipsa ostia,rara tenet regio ob aestus intolerabiles,alicubi cultoribus egens . lnde ad principia Rubri maris pertinent invia at

deserta humus, & cineri magis fit quam pulueri similis. J Haec Mela. Sed de ingentibus Orientis profundi solitudinibus plura Marcus Paulus Lib. 2. C., 3 6. & alibit quem tu per otium consule -TASTI SER Deserta quoque Indiae alere elephantos, rhinocerotas, tigres, leones, &PENT . alias innumeras ferar,crudelitate & robore insignes ex Scriptoribus notum est:de serpentibus immanis vastitatis pauca subiicimus. Plinius Lib. 8. Camr . Megasthenes scribit, in India serpentes in tantam magnitudinem ado-lascere, ut solidos hauriant ceruos,taurosque. J Solinus Cap. 33. Enormitas in serpentibus tanta est, ut ceruos & animantium alla ad parem π olem , tota hauriant: quin etiam Oceanum Indicum quantus est, penetrent: in su-Iasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque

ipsum palam est potentia amplissimae magnitudinis fieri , ut per tantam salia a. latitu

306쪽

latitudinem ad loca permeent destinata. J Tantum ille. Mesa vero Lib 3. C. . immanes di serpentes aliqui, ut elphantes morsu atque ambitu corporis afficiant. JStrabo Lib. i 1. Serpentes vinarum duarum magnitudine, e membranis alas gestantes vespertilionis instar. Hos noctu volare, guttas uri irae effundentes aut sudoris, incautorum corpora tabe iacientes. Ingentis quoque magnitudinis scorpiones volatiles. J Et antea dixerat: Abisari Regis ora in montibus cst, a quo missi legati ad Alexandrum,duos apud ipsum dracones educari renuntiarunt: alterum cubitorum octoginta; alterum centum & quadraginta, ut scriptis Onesicritus prodidit.J Haec Strabo. Aelianus Lib. I 3. Historiae Animalium, Cap ai. rem plane miram prodit his verbis: Alexander cum alia pleraq. animalia apud IndoS inuenit, tum, draconem,quem quia sacrum in antro quodam Indi existimarent, & summa religione colerent,idcirco precibus Alexandrum obsecrarunt, ne illum ipsum inuaderet: quod quidem ipsum ille annuit. At eniin draco cum exercitus strepitum sensit, quod sit animal tum audiendi, tum videndi acerrimo atq. acuti s simo sensu praeditum maximo sibilo,& summo afflatu edito, omnes exterruit & perturbauit. Septuaginta cubitos longus esse existimabatur: - neque enim eis totus apparuit, sed illius solum caput ex antro eminuit. Eius oculi ad magni clypei Macedonici magnitudinem accessisse dicuntur.JHaec Aelianus. Sed de draconibus Indicis miranda narrat Plinius Lib. 8. Cap. I x.

Marcus Paulus Lib. 2. C. 4o. de Orientis serpentibus ista refert: Nascuntur in hac regione Caraiam serpentes maximi,quorum quidam in longitu dine continent decem passus,& in complexu grossitiei decem palmos:aliqui ipsoruna prioribus carent pedibus, quorum loco ungulas habent in modum ungularum leonis aut falconis . Caput ipsorum est magnulis, & oculi praegrandeS,ut duorum panum adaequent quantitatem. Os &rictum habent tam amplum,ut hominem deglutire valeant. Dentes quoq. magni di acerrismi rictui illi tam horrendo non desunt. Nec est homo aliquis, aut aliud animalis quod sine terrorre serpentes illos aspicere,ne dicam adire possit.JHaec Marcus. Similia de Indicis serpentibus recentiores Rerum Indicarum Auctores permulti produnt. Ergo in valle aliqua asperrimorum & altissimorum montium corona cincta, in intimis recessibus alicuius ingentis & vastissimi deserti,seris,serpentibus,& crudelissimis id genus belluis circumsessi: qualia sunt multa in India, & profundo oriente, humanis accessibus impenetrabilem latere Paradisum posse,qui diuinam prouidentiam , ac secreta & in uia mundi in confilium aduocauerit,haud reputabit absurdum. Si in inedia serme Hispania , prouincia cultissima, non ante plurimos annos in profundissimis vallibus,

editissimarum rupium muro conseptis, nouae gentes, antea ignotae, detectae sunt, quas Batuecas, vocant; quae tam longo tempore occuItari potuere: quid

mirum in secretissimis vastissimi Orientis recessibus posse singulari Dei prouidentia,nunc occultum & ignoratum seruari paradisum Quocirca quq de Macario, alijsq. reseruntur, quod ad sores v sq. Paradisi peruenerant, ut fabulosa, nullo auctore graui Minata,explocienda sunt.

Animas

C AE IN

307쪽

Animas piorum, quae nihilpurgandum babent,non detineri in Paradis Voluptatis, Ane Dei clara visone, ad diem urique Iudici'.

SO TERREsTRI: D ETINERI. N N V LLI veterum Patrum in ea videntur fuisse opi- 'nione,animas sanctorum corpore solutas,quae nulla purga, tione egent, non statim admitti ad claram Diumae essen- tue visionem , sed interim detineri in Paradiso Voluptatis, magnis delitijs perfruentes,ad diem usque Iudicij,quoad essentialem gloriam ne Dei claram visionem admitten i tur.Tertullianus Apologetici Cap. 7. ait: Et si Paradisium nominemus, locum diuinae amoenitatis, recipiendis Sanctorum Spiritibus delimatum. J Et Lib.de Anima: Habes etiam de Paradiis a nobis Libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem Domini JHaec ille. Equidem in i sto errore fulse Tertullianum,pluribus ostendunt, Pamelius in Tertulliani Paradoxo u. S in Fragmento Libri de Paradiso Tomo 4. Bellarminus Lib. I. de Beatitudine Sanctorum, p. I. Coccius Tomor. Thesauri Lib. 3. Art. 6. Origenes Lib. 2. Periarchon C. I 1.a it: Puto quod Sancti quiq. discedentes ex hac vita,permaneant in loco aliquo in terra posito, quem Paradisum dicit diuina Scriptura,velut in quodam eruditionis loco,&, ut ita dixerim , auditorio vel schola animarum: in quo de omnibus his, quq in terris vid rant,doceantur. 3i Auctor apud s.Ιustinum Martyrem Qu. ν s. ad orthodoxos, inquit: Post exitum a corpore, cuntur ab Angelis in loca se digna iustorum animae, in Paradisum,ubi congressio est Angelorum & Archangelorum,adde & conspectum Seruatoris Christi. J Et Qu st. γ6. Si ante resurrectionem non es operum remuneratio,quamnam percepit utilitatem Latro,eius anima in Paradisum ducta Praesertim cum Paradissis sit sensibilis,at animae substantia non item. Responsio.Profuit Latroni in Paradisum intrare, quod re didicit fidei utilitatem per quam assequutus est Sanctorum societatem: in qua custodi. A NIM AE tur usque ad diem resurrectionis & remunerationis: habet Paradisi sensum kri: eo sen, qui mentis appellatur, quo vident animae tum se ipsas, tum ea quae s ro As sub ipsis bubt:& praeterea Angelos & damones. JMONEs Aurelius Prudentius Hymno in exequijs Defunctorum: Sed dum resolubile corpus

Reuocas Deus,atque reformas, Quanam regione iubebis Animam requiescere puram

Gremio senis abdita juncti

Reeubabit, τι est Elea dar: -- quem foribus undiques tum Diues procul aspicis ardens.

Sequimur tua icta Redemptori

cuibus

308쪽

cuibus atra morte triumphanx, Tua per Ne Rigia mandas

Fatet ecce fidelibus ampli Via lucida iam Paradisi rLieet O nemus illud adire, Homini quod ademeraι anguis. Theophylactus in Lucae a 3. Sancti tametsi nondum persecte bonis fruantur: iam tamen versantur in locis lucidi B& fragrantibus, S: pulchris taberis naculis,etiamsi nondum distributionem regiorum bonorum assequantur:ita& Latro in Paradisia fuit, etiamsi nondum persecte acceperit, ne absque nobis perfectus sit:& omnes Sancti quotquot participes lacti sunt spiritalium donorum,&arrhabonem habent spiritus, in Paradiso sunt, etiamsi nondum persecti fuerint,& Regnum acceperint. 3 - , Euthymius in Σ3. Lucae: Christus sciens Latronis intentionem , promisit quod iiii optatissimum videtur. Nouerat enina Latm Paradisum edoctrina Mosaica:& tunc quidem dedit ei conuersationem in Paradiso,tamquam arrhabonem Regni sui, quod est fruitio ineffabiliu ac aeternoru bonoru. JMoses Bar-Cepha Lib.de Paradiso C. i8. Sed solent quidam disciplinarum studiosi ouaerere,quis sit vel iam nunc Paradisi usus. His nos respondemus: Ex illo tempore quo Adam & Heua inde pulsi sunt, usque ad Christi aduentum versati sunt in Paradiso Henoch at q. Elias : at vero post Christi Regis aduentum, huic praeterea rei seruit, ut in ipsio habitent animae hominum iustoruln piorum q. at l. eorum qui per corporis sui cruciatus Christi fidem comprobarunt, qui q. fideles Deum amarunt, exutae corporibus usque ad Resurrectionis dient: quod in eo Sermone ostendimus, quem de Anima secimus . Nam Latronis animam eo subvexit Dominus: dicebat enim ad ipsum: Pro

secto dico tibi, Hodie mecum eris in Paradiis. JHaec Moses. Fuere praeterea alij Patres qui etsi animas sanctas nunc in Paradisi, alti. st L I VIneri mani seste non scripserint: at eas non frui visione Dei, ad diem v . fu - 1Nxv rdicij,visi sent asseruisse:qui fuit error Graecorum,di Armenorum. At de era A NI M Asrore isto eiusq. valida confutatione, quia nec otii nec instituti nostri ratio P IO RVM patitur in his stylum immittere, consule Gennadium Scholarium in Desen--VI-hone Quarti Capituli Florentini Concilii, Alsonium de Castro Libr. ad- VM Li,

uers. Heres verbo Beatitudo. Sixtum Senensem Lib. 6. Biblioth. Annm. 34 . Dis M vs Bartholomaeum Medinam r. 2. 4. Art. . Robert m Bellarminum Lib. a. de QVE IUDI Sanctorum Beatitudine Cap. r. & seqq. Iodoccum Coccium Tomo t. The- Cit lauri Catholici Lib. . Art. 6.Constat damnatum in Concilio Florentino, & -I i

Quod vero attinet ad Patres quos nuper citauimus afferentes, animas ' . piorum in Paradisia sine Dei visione interim manere ad finem.vsque mundi, 'Tertullianus , & origenes fuere palam iuxhetici, atq. hoc etiam errore tincti Auctor ille S. Iustini nomine, non est lustinus Philosophus di Martyr, i sed longe diuersus,ut non ignorant eruditi, & videtur hoc loco Graecatrico

etiam errore conspersus.Conatur eum in rectum senim Bellarminus rediscere L sed aegre bonam mentem admittitia Euthymio di Bar. Cephas ni - ,

309쪽

niseste eodem Graecorum errore tenentur. prudentius & Theophylactus reduci solent ad sanam intelligentiam, eos nomine Paradisi allegorice intellexisse statum beatificum di gloriosum quem habet anima videns Deum clare in caelo,quamdiu est sine corporei qui est essentialis beatitudo: quae tamen non est absolute plena , di persecte consummata,nisi quando & anima & corpus in Resurrectione erunt beata Zegloriosa, iam simul reunita. Et quia fautores i stius erroris, Animas pias sine Dei visione in Paradiso manere,verba Christi ad Latronem Lucae as. v. 63. in rem suam torquebant, age iam, locum elucidemus.

Exponitur verbum Chrisi ad Latronem in cruce pendentem: Amen dico tibi:Hodie mecum eris in Paradiso. Luca 2 3. 43. p. X C I.

HEOPHYLACTUS duas aliorum huius loci interpretationes resert ac resellit, Prima est, Promissum Laer i ni eanum, sed dandum post uniuersale iudicium e & illud. su Hodie litum propter rei certitudinem, ut 'pe solent Pr phetae praesentibus pro futuris uti. At explodunt istam omnes, nam illud, Hodie, respondet ei quod Latro dixerat,

cum veneris in regnum tuum. q. d. Quandocumq. veneri ,

non curo de tempore,dummodo sim securus de re sed Christus plus promittit,quam ille postulat, Hodie,nolo differri preces tuas, hoc ipso die eris in regno meo. Ob eande rationem reijcitur Origenis explicatio Tomo a. inta Ioan n. ad finem,HOdie,sumi pro praesenti saeculo . Secunda interpretatio e Hodie, iungatur antecedentibus, non sequentibus; Amen dico tibi hodie,sicq. interiecto commate sequatur, Mecum eris in Paradiso.Sed est ridicula elusio,indigna confutatione, sine graui ullo verbo rum sensuaut emphasi. Quo magis miror Nicolaum Leggenim in Notis ea

Origenes Tomo r. in Ioann. Auctor apud Iustinum, Euthymius, Moses Bar-Cepha, quos Capite so.retulimus, Nicephorus Lib. i. Hist. Eccle Cain 3 I. intelligunt,eodem die quo Christus expirauit,ductum Latronem a Christo in Paradisium illum terrestrem,ubi Adam positus suerat. At est id falsum S ineptum,quid enim animae Latronis reserebat duci in locum illum terrestrem Vide Cap. 86. Ioannes Maldonatus in a . Matth. Cap. versu . putat Paradisum hoc loco intelligi Sinum Abrahae,uci Limbum Patrum, ubi Christus eo die cum anima Latronis fuit.Citat pro hac sententia Iustinum Quae si. 6. ad orthodoxomat Auctor ille euius verba C.9mposuimus, satis diserte intelligit Paradisum terrestrem.Citat & S. Athanasium Epistola ad Epicietum. At nihil in ea quod ad rem faciar,reperio. Ipse quidem S. Athanasius in Expositione Fidei,ait: Ingressumq. in Paradisum christus consediti ex qua Adam eiectus fuit,inquam rursus Adam intrauit per Latronem, ut inquit Dontinus: Hodie mecum eris in Paradiso. 9 Haec ille.Sed allegorice per ilium terrenum

310쪽

Paradisum,Dei loriam an imbrat.ψSermone contra onmest Uaefeses, inquit: Hodie mecum eris in Paradiso. O miraculum ingens maledictionis cruci lixae Aperuit Paradisui in promissione Latronis.1 o beatum latronem Arapuisti in mundo latrocinanda, rapuisti item regnum caelorum istiusmodi consessione. J Cernis ut hie Paradisum,regnum caelorum intelligat. Citat in super Maldonatus prudentium in verbis quae praecedenti Capite descripsimus. at, nimis aperte Prudentius poetico more, per allegoriam,sinum Abra

hae, & ParadisuimNoluptatis intelligit locum aeternat beatitudinis in quo quiescunt animae s metie,corporibus ςxum. Citat quo . S. Augustinum Librar a. de Genesi Cam cultis haec sunt verba: Ilost hanc vitam etiam Sinus il νle Abrahae Paraduus dici potest. Quapropter animai illius Latronis cui duxit Hodie mecum eris in Paradisor non utiq; inseros praestitit, ubi poenae sunt peccatorum: sed aut illam requiem Sinus Abrahae,aut illum Paradisum siue in tertio caelo, siue ubicumq. alibi est raptus Aponolus.JHaec ille . Verum quam paru firme huic. de Sinu Abrahae interpretationi inhaeserit S. Augustinus, quantum in ea haesitauerit ex Epistola eius at .ad Dardanum facile intelligi potest, ubi inter alia scribit: Restat igitur ut si secundum hominem dictuni est, Hodie mecum ero in Paradiso: in inferno intelligatur esse Paradisus, ubi erat ea die futurus secundum humanam animam Christus. Vtrum autem Sinus ille Abrahae , vel Paradisi censendus vocabulo, vel ad inferos pertinere existimandus sit,non facile dixerim. JHaec S.Augustinus.&Chrysostomus Homilia de Lazaro&diuite ait : .Paradisus Pauperis, sinus erat Abrahati Dicat mihi aliquisan inferno est Paradisus λ Ego hoc dico, quia Sinus Abrahς Paradisi veritas est .sed & sanctissimu Paradisum fateor.3 Haec ille. Indicat Sinum Abrahae utcumq. posse Paradisum vocari, quia illum adumbrabat,eratq. ad illum parasceve. Potuisset quoq. in suam lenten. tiam Maldonatus adducere Petrum Comestorem in Historia Euangelicatas Cap. 3 3. qui istud videtur innuere et & Tertullianum illis verbis quae initio Cap. 9 o. retulinius: na Cu dixisset,in Paradiso detineri animas,adiecit,apud

inferos sequestrari.

At quod induci nequeam , ut assentiar hoc loco Dominum locutum do Sinu Abrahae, perspicuae rationes emciunt Primo Limbus Patrum in Scriptura & apud Patres dicitur carcer, ergastulum, lacus sine aqua : &Sancti qui ibi detinebantur , dicuntur vincti, captiui, idie. at eiusmodi loco parum conuenit Paradisi appellatio, quae tota est a voluptate , delitus ,.amoenitate . Secundo, Voces Testamenti noui cum ambiguae sunt, non sime distrahendae ab eo significatu quo alias semper in eodem Test mento ponuntur: at vox Paradisus alibi in toto nouo Instrumento non sumitur nisi pro spiritali Paradiso , nempe gloria Beatorum; cur igitur hic significabit Sinum Abrahat Tertio , Latro hic orat Regnum Christi , sed quid magnum illi Christus offerret, futurum illum eadem die cum is ipso in Sinu Abrahae Liberare enim animas Patrum e carcere illo Christius descendit, idque pro magno beneficio et cur igitur polliceretur La. noni, se eum in Limbum inducturum Prosecto maius beneficium erat educi de Iacu in quo non erat aqua , quam ibi esse : nonne fatius est inter- . Pretari,Hodie te in gloriam meam inducam

NON PROMISIT CHRISTUS LATRONI

SEARCH

MENU NAVIGATION