장음표시 사용
21쪽
nitate costans ratione ineffabili, cum prouincia sua decederet ut co-fecta & abistula, in caelumque remigraret: comites tamen ipse suos quoquo allegauit gelium nullis enim finibus circunscriptu imperiucaelitus acceperat) legis &ipsos euangelae promulpatores, & tanquam institores aeternae sapientiae, in caelumque tollentis homines. Qui cum multam copiosamque caelestium consiliorum scientiani oculis auribusque hausissent, Christo adhuc ipso inter homines agetae tum eo seblime rapto,mox allapsu numinis spiritalis uberius multo codocefacti, & iam pleniore haustu sapientiς inebriati, interpretes quoque ipsi esse coeperunt,magistrique veritatis. Haec porro doctrina per eoru discipulos, & deinceps per alios atque alios, prodita Christi familit proceres,instar & ipsa iuris habet diuini. Etenim eius
magna pars, ut senillimu veri est, etsi no iure scripto costat, moribus tame recepta est aetatii sanctissimarum, senatusque consultis constituta & confirmata: quoru auctoritas sacrosancta semper fuit cosensu mortalium duntaxat uniuersorum.Verum enimuero in huius philosophiae studio mira admodum voluptate animus hominis asticitur, cum latebris in illis aenigmaticis,in cryptis ut ita loquar)sapientiae, repositam iam olim conditamque veritate,quasi animorum immortalium annonam intueri coeperit,iandiu frustra quaesitam Graecae philosophiae. Omnino enim id futurum est homini philosophiae
amantissimo, qui quidem auspicato initia susceperit hon nem no uatia,ex illo admirabili supplicio seruatoris enata, nobis semper me morabili ac praedicando,animoque versando: si quidem inde lumbeatae vitae pignus habemus lustrico die initi aliqueacceptum,idoneum, certum, opimum. At huius sapientiae & veritatis umbra,philosophi quidam Hellenismi alumni, odorates, ne quicquamque in
ea vestiganda cernentes & sua & aliorum studia esse consumpta,demersam esse veritatem perhibuerut in profundo uniuersi aut in imo adobrutam putei cuiusdam inexhausti,quod Democritus dixit:cum interim non in imo rerum illa,sed in summo naturarum omnium asseruaretur unde est oriunda. Caeterum simulachrum ipsius penes Hebraeos erat,vel apud eos potius,in tabulario clausem,ne custodibus quidem ipsis nisi paucis,aperto aut perspicuo:tametsi eorum olim principes Abrahamus,Isaacus, atque eorum pueri & familia, ea
olim quali scatentem,e puteis quidem illi quoquo foderant modo. Caeterum Christus ipse postea aquam indide vivam suo iure, iamque liquidam hausit & fuditaeaque demum aqua sedare sitim iucun
dissime,atque desiderium implere philosephiae potest, vel discendi
22쪽
studio ardentissimae. Proinde cum ea sit natura praestitatium animorum,ut quemadmodu ignis sine sui alimenti usu, sic illi esse nequeat sine actu sibi peculiari, ingenito de cognato, aut certe cum aetate agnato, quod eorum est pabulum. quonam tandem in pascuo potius animi ipsi,generis sui conscii & memores, pastum sibi deli ere
possunt,quam in ea commentatione mortalitatis quae ad immorta
litatem spectat mortalesque ipsos ad beatam vitam evehit ' Nec vero eam nunc mortis commetationem dico, quam olim philosephia ut inane simulachrum amplexa est,in eaque contemplationem sua fixit ieiunam, frustratricem, & erratica: sedetuli nodi potius qui fructii in no leuiter odoretur immortalitatis beatissimae, qua animi philosophi in tetio, quina uis excelsi atque auidi, alitur prolixe, dc vegetatur in dies. Haec est illa mirabilis, illa beata philosophia, humanitatis viciatae rec5cinnatrix:quae animum conditionis suae prudente cum corpore dissidere docet,a naturaque discedere corrupta de deprauata: neque id quidem modo,sed ipsum etiam a semetipso excedentem, & vero semetipsum exosum, ad summi boni consectationem vergere.totumque in eo esse, quatenus fieri potest citra solutionem corpori exitialem. Quod genus sapientiae ipsis ignotum fuit philosophiae coditoribus, nominisque ipsius sane vendibilis,ac sple-didi proditoribus:quippe qui suo sapienti quem absoluere vel eisingere sexcentis annis non potuerunt, omnia in sese posita esse putarunt, ridendaque cum vaniloquentia atque impia collegerunt.
Haec illa est manus Palaestinorum, quam puteos olim Hebraeorum conspurcavisse,& tandem terra congesta solo ςquauisse,legimus. At Christianismi philosephia puteis ab integro refodiendis, non mo. do humum inde egerendam, sed veterem etiam humanitatem homini exuendam suscepit, novamque induenda quasi vernationem. Quo fit,altero ut natali huius homo philosophiae studiosus, humanum exuperet fastigium, tandemque inter superos diuosque allega tur,non nominum quidem ille decreto atque opinione, ut olim diui illi commentitii & poetici, non ut Romani Caesares, aut senatusco- sultis, aut successorum suorum sanctionibus sed caelestis ac diuinae prouidentiae placito praerogativo Haec est illa gratia cς testis, liccbenignitas Dei, quae humano generi caeli commercium obeneficiunobis gloriadum,o compressis decus manibus amplectendumὶ interuentu verbi Dei eiusdemque filii indulse & largita est. Hac eadephilosophia auspice, sanctiores animae,rerum fluxarum contemptrices,Vt nulli du amori pactae, ab externorumque bonorum desideriis
23쪽
intactae, Christo se dei filio despondere solitae sunt, conditori sapientiae , hominumque assertorie mancipio teterrimi tenebrarum tyranni, atque e seruitute sensuum corporis satellitum, qui in fide sunt illius. Ita aute se despondent tanto vindici animae, suavi omnia
doti dicant sponsilium gratia, suumque arbitrium, quod suum habent: illae maxime tametsi obnoxium in si quicquam sui habent:
sponsus autem vicissim semet ut ipsum, quantus est ille cumque,vicissitudine admirabili dedat, commemoranda conditione ac praedicanda instaurativae humanitatis. Atque huiusce quidem seu philosephiae, seu vitae per theoriam agendae,parens, conditor, praeses&moderator est Iesus Christus, unigenus dei filius, ut dictum est:omniumque naturarii primigenius, cui a patre omni u principio omnia sunt credita, omnia libere, summoque cum imperio commendata atque permissa. Qui cum caelo delapsus esset seruandi hominum causa, caelum etiam terrae,caelestemque naturam & immortalem, terrenae&caducae conciliandi, atque etiam coniungendi necessitudine beatifica de sempiterna: humanitatis amictu tectus, inter hominestantisper egit caetera quidem ille omnia humaniter,caeterum inculpate de innoceter diuinitatis priuilegio quoad uniuersa vatum prς- dicta, omnia patris mandata placitaque exhausit ad unum,& peregit. A quo quidem ipso de primo dc ultimo,vir sapiens idem atque
in nocens, numeris omnibus absolutus rationis rectae atque integrae, ad unguem insormatus est . tum autem eius informatio nobis ad
exemplum vitae prodita,literisque consecrata est fide rata subnixis, atque axiomatis instar obtinentibus consensu tot aetatum, & vero auctoritate caelitus saepiusque confirmata. Ad huiusce igitur sapientis, niagistrique immortalitatis adipiscendae praecepta,monita, praescripta homine sapientiae cupidissimum, assim gere mores suos oportet, tenoremque vitae mortalis afformare, quam fieri licet proxime per naturae ob laesae conditionem,qui quidem ex hominum ordine mortalitat que coditione, ad diuos iam & immortales transeribi sese in perpetuum cupiat,id quod non minus plebeiis & officinariis, quam equitibus & palatinis licet,& patriciis ac primoribus, quanquam quid dico non minus' clina sertis tam expetedae competitores, conditionisque beatorum cupidos de ambientes, exuere & abiicere praetextam fastus ac silperbiae necesse sit, pro eaque candidam induere simplicitatis Se charitatis,ciuilis ac popularisὶ affectu etiam
habituque demita esse oporteat, minoribusque submisse, no modo aequalibus Z & vero iure suo dc loco decedere plerumque, I com-
24쪽
petitoribus maiora tribuere:omnibus denique aequo animo concedere3 & quidem haec omnia non sine captione modo, sed etiam optima fiunt conditione. Illud vero vehementer incommodum accidit philosophari hac uia auspicantibus, idque vitio iuris gentium
euenit, quod pene iuris naturalis vim obtinuit ante seruatoris aduentum, nec magnopere postea exoleuit. Nam cum in artibus ac disciplinis humanis,inter enunciata rata atque consessa censeantur ea quae Aginitae dicuntur, id est primae & communes animi notiones, mentibus humanis suapte euidentia anticipatae:e c5trario cum philosophiae, tum vero Christianismi praecipua dictata, sensui comuni
sunt paradoxa,prudentiae eo amplius urbanae a primoribusque cultae,omnino antidoxa:cuiusmodi illa sunt apophthegmata,ex ipsius euangeli & seruatoris doctrina oriunda,& sapientia caelesti. Amorem sui ununquenque deponere oportere: Quaerendi studium abiicere: Gloriae odium suscipere, luntaxat populo se &scenae vendi tantis: A charitate cognationis,astinitatis,ciuilisque necessitudinis cuiuscunque abdicare se,quae quidem coniunctam causam non habeat cum praeceptis &interdictis huius philosophiae: Suae sortis neminem poenitere, etiam iudicio hominum calamitosissimae:AErunnosam conditionem commodiorem censere,e reque & salute hominis philosophi magis esse, quam rerum secundarum atque assiuentium tenorem inoffensum: Genio suo ac cupidini eorum nihil imdulgere, quibus homo carere citra noxam valetudinis possit: Alie-
iam vicem pro sua iniuria dolere:Inimico quan libet capitali & infesto placidum & beneuolentem sese praebere:& vero philotesam illi,non in epulo modo seruatoris, quod plerique ad dieculam, di defunctorie facimus sed ubicunque & costanter propinare,& semper optima fide,quenlibet sacris iisdem initiatum, non tantum propinquum sibi atque necessarium, sed ipsum mel etiam alterum esse ducere: Nihil pro suo iure agere:Nihil suum esse dicere & propriu,
omnia precaria existimare,omnia profectitia & herilia, praeter nudam voluntatem,in utraque partem ipsam certo quodam modo liberam, nec tamen ingenuam:quin & eandem ipsam egere adminiculo caelitus aduentitio, ac praecurrente Domini comiteque indulgentia & aspiratu uni quod longe dissicillimu,&tamen in prima & summa cera tabularum diuinarum, insignite,& coceptis imperiose verbis conscriptu,id omni ope facere, Dei ut amorem summum sic homo suscipiat,nullum ut locum ulli alii desiderio, ne sivi quidem charitati relinquat in praecordiis suis:quo minus totus esse
25쪽
ineo amore, hemioliusque conetur: Omnium aliarum rerum amorem,voluptatem,ambitum,cupiditatem, lorarios ii monis spiritus, lictoresque esse credere: Denique cruce seruatoris,cruce inquam)&supplicium Domini,cultu, &reuerentiae causa nobis saepe nomina
dum & praedicandum, Pythii illius & Croesi diuitiis, Persarumque
opibus celebratis ante serre: Ob ipsius admirationem &cultum nihil in numerato,in spe omnia habere velle:Praesetia Deo eidemque Domino foenerari:pro iis futura ab eo stipulari,quae cetuplicato redeat, quaeque optimo iure atque inusitato apud homines, in caeso possideantur olim, quod genus eos demum manet,Vt oraculis testatum est:aut eos quidem certe,certissime & copiosissime, qui tolerantia philosophicam fixa fide nitentem,per omnes vitae actus approbauerint ipsi Domino huius sectae auctori,praem5stratori,& praeitori quique ante extremum ultimi actus plaudite, nec lassescere coeperint ipsi, nec animo labascere. Huiusmodi dictata sui antistitis ipsius coelestis sapientiae,ex cuius unius officina homines iusti & sapietes e cunt: talisque erat eiusdem sapientiae subantistes, qui Colossensibus scribens,acquiescere sese ait cum laetitia in vexationibus quas perpetiebatur: cum reliquias oppressionum Christi ecclesiae capitis in carne sua exhauriret,pro ipsius corpore, quam Ecclesiam vocat. id
quod pro modo gratiae ipsi Paulo datae eum fecisse intelligimus
Neque enim Dominus in sua ipsius tantum carne,sed etiam in electorum suorum passus est,& ad extremum usque passurus,in quibus regnum suuru constitutum voluit. sinquitὶ mi, seis,
verbis significat, ut Photius auctor est, nos omnes' eo nomine d
bitores esse Iesu Christo,oportereque singulos, pro captu sui quenque moduli, & uniuersos eodem genere id debitu dissoluere. tam etsi persolui non potest aes tantum alienum, quod ne Ecclesia quidem uniuersa soluendo est, id est corpus suo capiti. quodυς ερώι lavo cabulum significat. Natura enim humana suapte origine rea & obnoxia quamlibet oppressa, quare tamen non potest supplicium domini insontis usquequaque. Quod igitur de sigillatim & uniuersim
patitur, passa est, passuraque est electorum uniuersitas, -- est passelionis Domini, ut Photius 1ntellexit. Verum haec atque alia eiuscemodi paradoxa, Christiana constituit pbilosophia: ut parens ipsa hominum renascentium,ita sensus & prudentiae communis in diuersum innovatrix. Quae nisi plena fuisset numinis praesentissimi, nunquam haec certe aliaque eorum consequen
