Des. Erasmi Roterodami Liber de sarcienda ecclesiae concordia deque sedandis opinionum dissidijs, cum alijs nonnullis lectu dignis

발행: 1533년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE AMABILI

quiscii est opifex,ut ab infimis incipiam,qus in praestanda opera fidelis est,in mercede exigeda squus. Nec enim temere natu est illud uulgo celebre pro uerbium In sua quent artifice arte furem essessam quod omnino genus rem est,quod illi non corrumpant quaestus gratia Quot modis uitiatur triticum ac farina,quot modis uinu ac ceruilla, quot modis pannus reliqua , texta. Omitto nunc in promissis perfidiam, in commercio supercilium ac morosita/tem,ut propemodum comodius sit cum rege quo/piam aut Cardinale agere,eb cum Latomo,qui uix habet domi unde coenet. Qui tales sunt in seruili sordido , opificio,quales probabile est futuros, si ad

eorum dignitatem euehantur,quorum mores serre

non possunt. Vulgus sacris initiatorum incontinentiam incesti sacrilcgri ac uiolati uoti titulis exagge/tant, sibi ut liberis ac solutis blandiuntur. Atqui,nererent,nemo Christianus ad peccandum libcr est, omncs religiosissimo sacramento sunt astricti, nisi sorte ludu esse credunt quod in baptismo prosesii sunt.Si infami cognomine uocantur apostais,qui a Benedicti aut Francisci instituto destileunt, quanto magis eo nomine digni int,qui in baptismo mundi contemptum proscsSi,toto animo seruiunt mundo, & a Christo impcratore transcut ad Satanam.

Iam adulteriu crimen, quod apud ethnicos gladio,

92쪽

dpud Iudaeos lapidatione puniebatur, neuticb leue est,utcunq; nuc pro loco ducitur. Quod si quispropius inspiciat, inueniet fraudibus,rapinis, periuri js

reserta omnia. Vt ne comemore interim, quantam

malom ternam,tegat umbra belli. Nihil attinet hie de magistratibus inferioribus loqui,de hs qui ob nobilitatis titulu sibi uolunt licere omnia,dein principibus. Quocunt uertas oculos heu nimiu multa est querelarum materia. Sed haec est rerum huma narum natura, maris in morem multa secu desereri quae malis abesse.Mutat saepe uitia, ponit nunqua.

Quid igit superest nisi ut se quisl discutiat. & om

nes ad Christi misericordiam confugiamuset mdam uitia leuiora sunt, quam ut expediat asperam admouere medicinam. Qusdam minore reli*ionis incomodo dissimulantur Φ exagitatur.Porro quae grauiora sunt,cb ut oporteat dissimularc,manu doetam 5c artificem requirunt,ne nobis eueniat quod solet imperitis medicis,qui dum parum dextre ad mouent remedia,pro morbo cxtinguunt homine, aut ex leuiore malo reddut immedicabile . Plera paulatim ac per occasionem irrepserui, ea paulatim per occasionem tollenda sunt,si fieri queat absq; graui tumultu:sin minus dissimulanda, donec ipsa dies porrigat occasione comodiorcm. Eade dexto 'titate utcndum est in dogmatibus. Quidam dum

93쪽

N4. DE AMABILI 4mpotenter uociferatur,haeresis,haerem,ad ignem,

ad ignem,in peiore partem interpretantes quae di/octa lunt ambigue, per calumniam deprauantes, de quae pie dicta sunt,plurimu fauoris conciliarunt qs quos exitio dignos iudicabat.Rursus qui sub Euangeli j plausibili titulo moliuntur ea, quae ex diame tro pugnant cum Euangelio, uehementer adiuue runt partes eorum quos oppressos uolebant. Ita dum illi nihil omnino patiuntur innovari, hi nihil sinunt relinqui,tempestas orta est pene insedabilis, de dum utrinq; nimium tenditur funiculus contemtionis, fit, ut utraq; pars rupto lane in tergu cadat. Non quod ecclesia concidat,quae nixa saxo immo bili Christo,nullis turbinibus cocutitur, sed de qui busdam hominibus loquor,qui causam ecclesis tu entur,magno quidem zelo,non enim dicam malo, sed non secundum scientiam. Nondum eo processit hoc morbi,ut sit immedicabile. Extingui potest hoc incendiu,si materiam igni subtrahamus. Prae/cipuus autem huius tumultus sons sunt imprj mo tes hominum. Non est quod ath in alios culpa re ηciamus. Primu hoc humani generis exemptu est, sed ut per se prauu,ita nobis infelix:Mulier decepit me,serpens decepit me.omnes iram domini prouocauimus, restat ut omncs ad illu simul synccro corade conuertamunille ut est exorabilis, uicissim con

uertetur

94쪽

v cc LESIAE eo Neo RDIA 'ς uertetur ad nos atq; hos inconditos rerum motus uertet in traquillitate,nobis eo de pro nostraquam. tu lacuqa portione annitetibus. Quo pacto inquis,

id fiet Sit unusquisq; quod esse debet: Sint ponti

fices,pontifices Christi uicari j syncero corde gregis dominici cura agetes.Sint principe principes diui/ nae iusticuae ministri, tanΦ dco reddituri rationem. que hoc magis oportet ab illis timeri, quo liberio . res sunt a timore hominu . Magistratus bona fide remp.administret.Monachi perfectione qua titula profitetur,moribus praestent.Sacerdotes noctes ac dies meditetur in lege domini, quo possint es c sal populi.Qui laici sunt,sint quod dicuntur, no praee

ant,sed reuereter obtemperent sacerdotibus,rideligi

ter pareat principum legibus,in suo quis opifici probet suam costientiam summo illi καρδuογινωS Nam beati Lucs uerbo libeter utimur. Qui negoci .ator est bona fide negotietur:qui molitor est, bona fide sit molitor: qui pistor est, bona fide sit pistor: qui faber est,bona fide sit faberi qui uestiarius e bona fide sit uestiarius fiducia habens in eo qui n5 deserit rectos corde: atq; ite de Alcris dicendu est Nemo suis uitiis hoc nomine blandiat Ita mos est, sic nemo no facit. Ne circumspicias o bone quid alii Dciant, sed quid abs te fieri uelit supremus ille iii deae,cuius oculos nemo fallit,ad cuius tribunal omnes

95쪽

4 ' AMABILInes sistendi sumus siue reges,siue inopes erimus eorioni.Ibi no ualebit hare tergiversatio:Ita mos est,sic nemo non facitiInterim ponatur ambitio, d peribnax uincendi studium, lacessant seuores cum primutis odisss,cosilescat dementis rixae surda uociferatio,. ita demu elucescet ueritas illa pacifica. Accedat illa γη 'βαπις, ut utraq; pars alteri sese nonnihil accomodet,sine qua nulla costat cocordia. Sed ha/ctenus obsecundetur, ut ne moueatur πιιινητα,

ec hactenus seratur hominum infirmitas,u aula tim invitetur ad persectiora. Illud autem omnibus penitus infixum esse oportet,nec tutum esse,nec ad fouendam concordia utile, temere desciscere ab iisquς maiorum autoritate tradita sunt,quaeq3 longo seculoru usu cosensuq; cofirmata. Nec quic* om nino novandum est, nisi huc aut cogat necestitas, aut insignis invitet utilitas.De libero arbitrio,spinosa est uerius quam frugifera disputatio. Et si quid de hoc quaerendum est,in Theologicis diatribis so/brie discutiatur. Interim inter nos illud couenire istis est,homine ex suis uiribus nihil posse, di si quid

ulla in re potest totum eius dcberi gratiar,cuius munere sumus quicquid sumus, ut in omnibus agno scamus imbecillitatem nostram & glorificemus domini misericordiam.Conueniat inter nos fidei plu/ .rimum esse tribuenta, modo fateamur de hoc essem peculix

96쪽

peculiare spiritus sancti donum, id multo latius

patere uulgus hominu credit,nec omnibus adesse qui dicunt, Credo Christu pro me passum esse. Concedamus fide iustificari,hoc est, purificari corada credentium,modo fateamur ad consequendam silutem necessaria charitatis opera. Neq; enim ue

ra fides potest esse ociosa, quu sit sons & seminari

um Omnium bonoru operum. Quin potius distin/guamus iustitiam repurgante mentis nosti domi cilium, quam rcete dixeris innocentia, dc iustitiam ornantem ac locupletante eam bonis operibus.De proprie nulli debitor est,nisi forsitan ex gratuito promisso,quan di hoc ipsum ut praestemus pro missi conditionem illius es h munificentiae: non ta men reissciedum cst mercedis aut meriti uocabulu, quod deus quae in nobis, aut per nos operatur pro sua bonitate acceptat ac pensat. De uerbis nulla sit digladiatio,inodo de re c5ueniat,nec interim ingrarantur auribus imperitae multitudinis illa παρμ:Nihil resert qualia sint nostra opera,tantu habeto fidem & seruaberis: Et homo quicquid agit ni hil aliud ui peccat:quae ut in aliquo sensia uera sint, tamen ab imperitis alio rapiutur Φ expedit. Quemadmodum dc ills uoces,Christus pro nostris peccatis dependit . An ille pro nobis mortuus est,ut nos

uiuamus in peccatis: an potius ut semel illius san/o guine

97쪽

guine Iqti,abstineamus ab omnib. inquinamentis

mortuus est de resurrexit, ut ipsum imitantes, in riamur peccatis,& inutis nouitate resurgamus.pro

nobis cruce gestauit,sed idem clamat: Qui no tollit crucem suam quotidie,non est me dignus. Caeterii qui dominu suis sceleribus quotidie, quod in ipsis est crucifigunt, iis mors illius adeo nihil profutura iest,ut cessura sit in grauem supplicii accessione. Pi cuiusdam affectus est credere, prece& ac bona opora uiuentiu prodesse defunctis,praesertim si haec illidum uiuerent facienda curarui. Tantu admoneam tur, qui funebres pompas ac missas glori. ae causa instituunt,perdere mercedem sua: ac ccrtius esse lu/crum,si quod morientes legant, uiui ac sani in pios usus erogent. At quibus hoc nondu persuasum est, 'ne obstrepant alioru simplicitati, sed ipsi tanto bonignius subleuent pauperu inopia, tanto p seruemtius incumbat bonis operibus, quo minus credunt desunctos,uiuoru benefactis iuuari.Religiosi item affectus est, credcre sanctos ac sanctas quos deus adhuc mortali corpore grauatos tanti fecit,ut ad iblorum preces,daemones expulerit, mortuos ad ui tam reuocarit, nuc quoq; nonihil apud eum posse. At quibus diuersa sedit opinio, pura mente,syncetra p fide invocet patrem,filium εἰ spiritu sanctum, ne obturbent odiose iis, qui citra superstitione i

98쪽

Ee eLEsIAll eoueolin Iat Norant diuorum sussragia. Superstitio quam satoor in inuocatione cultu divorsi csse plurima,coaraguenda est, pius ac simplex affectus interdu tolerrandus est,etiam si sit cum aliquo coniunctus erro/re.Vt nostra uota no sentiatdiui,sentit tamen Christus qui dc amat simplices animos, si minus per sanctos, certe pro sanctis dabit nobis quae petimus. Qui tauierunt in Diuorum imagines, non prorsiis

abs re cocitati sunt ad eum etclum,licet immodicum mea quidem sententia. Nam horribile crimen est, Idololatria,hoc est,simulachroru cultus:qui tam et si iam olim seblatus est e motibus hominia, tamen

periculu est,ne technis daemonia eodem reuoluam

nar incauti. Sed quum statuaria dc pustura olim in ter .liberales artes habita sittacita poclis,plus inter dum rep*sentans affectibus hominum quam ho mo quamuis secundus possit uerbis exprimere, Plato agnoscens poesim plurimu habere momen ut ad Remp.bene sectisuc instituendam, no omnes poetas submouerit ex illa quam fingit ciuitate, sed Homerum tantum aut Homcti similem, qui dijs, ac deorum filijs attribuit adulteria,puerorum amoreS,furta,mendacia,impotentes iras, dissidia alia buitia, quae nemo bonus Reip. gubernator serret in

suis ciuibus,aut fiugi paterfamilias in uxore, liberis aut famulis: milendum erat, quod per imagines

99쪽

εω DE ANABIMirrepserat superstitionis,utilitas erat seruanda. Vinam omnes omnium aedium parietes haberent uis tam Iesu Christi decenter expressam.In templis autem quemadmodum in Aphricano concilio decretum luit,ne quid recitaretur praeter scripturas canonicas,ita coueniret nullam esic picturam, nisi cuius argumentum in canonicis scripturis cotineretur. Inperistyliis, porticibus di ambulachris possent de alia pingi ex humanis histor is desumpta,modo tacerent ad bonos mores.Stultas uero aut obscoenas

aut seditiosas tabulas oportuit no solum e templis uerumetia ex omni ciuitate sublatas esse. Et quem/admodum blasphemiae genus est, sacras literas ad ineptos ac prophanos dctorquere iocos, ita graui poena digni stant,qui dum pingunt canonicam scabpturarum argumenta,de suo capite miscent ridici la quςda,ac sanctis indigna.Si libet ineptire,a Philostrato potius petant argumenta. Quanq; sunt dein ethnicoru annalibus multa argumenta,quq idio tarum oculis utilitcr exponi possent . Ergo cui per/suasum est, diuoru imaginibus,quoniam no sentiunt,nihil habendum honori fruatur suo scnsu: ne tamen obstrepat isss,qui citra superstitioncm sic u

nerantur imagines eoru amore qum repraesentant,

quemadmodum noua nupta sponsi absentis amore exosculatur anulu aut strophium ab illo relictu

100쪽

aut missum. Hic assectus deo non potest ingratus esse, qui no e superstitione,sed ab adundantia quadam amoris prosi scitur. Idem sentiendum est de iis, qui simili affectu exosculantur ossa aliasue reli/quias sanctorum. In his Paulus opinor cocederet, ut in seo quisl sensu acquiescat. Novi Theologinqui cum uideret quendam per coemitertia euntem, nam erat iter publicu, no aperire caput ad sisnum

crucifixi, haud quide studio, sed intentum tabulis

comitum,quibuscum deambulauerat,miro zelo dis xit ad suos confabulones,ausim iurare illa esse Lu/teranum.Illud prosecto no reddi: quemadmodum altera pam peccat,odiose obstrepens, no superstiti

oni, sed simplici religioso affectui nonihil tribu/entium imaginibus.Illud citra noxam omnibus potest inculcari, diuos ac diuas optime coli imitando uitam illorum. Itidem quibus nondum persuasum

est horum temporu sacramentalem confessionem, fuisse ab ipso Christo institutaseruent eam ut rem salutarem multiscp comendabilem utilitatibus, ac multorum seculorum usu coprobatam. Ut autem illa tum tutior fit,ium minus grauis,magna eX par te in nobis situ est. Videlicet si delisamus integria, eruditum,ac sicuti j tenacem saceraotem, nec eum ambiguis ac perplexis sermonibus remoremur,ut percontando cogatur uelut expiscari crimina, seda n 3 simpli

SEARCH

MENU NAVIGATION