장음표시 사용
41쪽
26 . a Liu. CICEROS tuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis dixisse: Rite vero te, Cyre, beatum serunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est.' mac totur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit, quominus et ceterarum rerum et imprimis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset aeta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatuni sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum Spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse Voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit. Atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus labori minus. 6 Apex est autem senectitiis aὐctoritas. Quanta fuit
in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino in quem illud elogium:
. Hunc unum plurimae consentiunt gentes Populi primarium suiSse virum ...'Νotum est totum carmen incisum in sepulcro. ure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentienS. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum, eodem sacerdotio praeditum, vidimus lQuid de aulo aut Africano loquar aut, ut iam ante, de Maximo quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes: adulescentiae voluptates. Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo effficitur id, quod ego
42쪽
62-6 CATO MAIOR DE SEΝECTUTE. 27 magno quondam cum assensu omnium diri, miseram essehenectutem, quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia at-6sque communia: Salutari, appeti, decedi assurgi, deduci, reduci, consuli quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime obser-Vantur Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo secimentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athsenis ludis quidam in theatrum grandis natu VeniSSet, magno comseSS locum nusquam ei datum a suis civibus cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum SSent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et Senem sessum recepisse. Quibus cum a cuncto μconSeSSu plausus esset multiplex datus, dixisse sex iis quendam Athenienses scire, quae recta essent, Sed sacere
Multa in vestro collegio praeclara, Sed hoc, de quo agitnus, imprimis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita Sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed iis etiam, qui cum imperio sunt, maior natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur voluptates corpori cum auctoritatis praemiis comparandae Quibus
qui splendide usi sunt, ii mihi videntur sabulam aetatis
peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo
43쪽
Μ. IGLiui Cicinos 65-6 65 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, tiam avari; sed haec morum Vitia sunt, non sonectutis. Ac morositas tamen et ea vitia, quae
dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur; contemni Se putant, despici, illudi praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt set moribus bonis et artibus, idque cum in vita, tum in scaena intellegi potest ex iis fratribus, qui in delphis sunt. Quanta in altor diritas, in altero comitas Sic se res
habet ut enim non omne Vinum, Sic non omni natura vetustate coacescit Severitatem in senectute probo, sed 6 eam, sicut alia, modicam, acerbitatem nullo modo. V ritia vero sonitis quid sibi velit, non intellego. Otost enim quidquam esSe absurdius quam, quo Viae minuS restet, eo plus viatici quaerere Θ
19 Quarta restat causa, quae maXime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortiS, quae certe a Senectute non potest esse longe. OmiSerum Senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non Viderit Quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda. si ali-6 quo eum deducit, ubi sit futurus aeternus atqui tertium corte nihil inveniri potest quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam futurus sum Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit inploratum Se ad Vesperum esse victurum Quin etiam aetas illa multo plures quam nostra casus mortis habet:
44쪽
facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideret melius et prudentiu viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus st: qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates suissent. - Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id si videatis cum adulescentia esse commune Sensi 68 ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esseeommunem. At sperat adulescens diu se Victurum, quod Sperare idem Senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro Veris A senex ne quod speret quidem hab0t. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id, quod ille sperat, hic consecutus est ille vult diu vivere, hic diu vixit. Quamquam, o di boni quid est in hominis natura sdiu Da enim summum tempus, exspectemus artesSiorum regis aetateni suit enim, ut scriptum Video organthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaVit annoS, centum viginti vixit : sed mihi ne diuturnum quidem quidquam videtur, in quo est aliquid extremum Cum
enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit tanium remanet, quod virtute et recte acti consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur, nec quid Sequatur, sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus. eque enim histrioni, ut placeat 70peragenda sabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapientibus usque ad Plaudite veniendum est Breus enim tempus aetatis satis longum est ad bene
45쪽
30 I Lis. CICEROS 70-72 honesiteque vivendum; sin processerit longiuS, non magis dolendum est, quam agricolae dolent praeterita verni temporis suaVitate aestatem autumnumque venisse Verenim tamquam adulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora demetendis fructibus tri percipiendis accommodata sunt. Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et
copia. Omnia autem, quae Secundum naturam fiunt, sunt
habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori Quod idem conlingit adul0scentibus adVersante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vi Opprimitur, Sene autem Sic, ut cum Sua sponta nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda Si sunt, vix Velluntur, Si matura et Octa, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, Senibus maturitas quae quidem mihi tam iucundaeSt, ut, quo propiu ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione
et Senectutis autem nullus est certus terminUS, recteque in ea vivitur, quoad munus officii exsequi et tueri possis, sex quo fit, ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et soritor Hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti, qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur: Senectute.
Sod vivondi est finis optimus, cum integra mente
certisque sensibus opus ipsa SUUm eadem, quae coagmentavit, natura dissolvit Ut navem, ut aedificium idem
46쪽
destruit acillime, qui construxit, sic hominem eadem optime, quae conglutinavit, natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile divellitur. Ita fit, ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit vetatque Pythago 7. ras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere Solonis quidem sapientis est elogium,
quo Se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamenti Vacare. Volt, credo, Se esse carum Uis Sed haud scio an melius Ennius: ἡ Νem me acrumis decoret neque funera fletu Faxit. μΝon censet lugendam esse mortem, quam immortalitas
Iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad 4 exiguum tempus, praesertim seni post mortem quidem Sensu aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamUS, Sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo poteSt. Moriendum enim certe est, et incertum, an hoc ipso die. Μortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere De qua non ita longa disputa 75tione opus esse videtur, cum recorde non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaVerunt, non . Atilium, qui ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere Voluerunt, non Vum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non . Marcellum, cuius interitumne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere
47쪽
32 M. a Lius Licinos 75-I paSSUS est, Sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ii quidem non solum indocti, sed etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimescent γ 6 omnino, ut mihi quidem videtur, studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae certa studia: num igitur ea desiderant adulescentes Sunt ineuntis 4dulescentiae num ea constans iam requirit aetas, quae modi dicitur Sunt etiam eius aetatis ne ea quidem
quaeruntur in Senectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis affert. i quidem non video, cur, quid ipse Sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi selius Videor, quo ab ea propius absum. Ego veStro patreS, tuum, Scipio, tuumque, Laeli, viros clarissimos mihique amicis- Simos, Vivere arbitror, et eam quidem Vitam, quae est Sola Vita nominanda. am, dum sumus inclusi in his compagibu corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perlangimur est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium. Sed credo deos immortales sparsisse animos in corpora humana, UteSsent, qui terra tuerentur, quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctorit .
48쪽
Audiebam Ρythagoram Pythagoreosque, incola paene is nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati,
numquam dubitasse, qui ex universa mente divina deli: batos animos haberemUS. Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrate S premo vitae die de immortalitate animorum disseruisset is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. Quid multa sic persuasi mihi, sic sentio cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot
inventa, non OSSe eum naturam, quae re ea contineat eSSe mortalem; cumque Semper agitetur animus nec principium motus
habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum eSSe motuS, quia numquam se ipse sit relicturus; et, cum Simplex animi esset natura neque haberet in se quidquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi quod si non posset, non posse interire; magnoque esSe argumento homines scire pleraque ante, quam nati Sint, quod iam pueri, cum artes dissiciles discant, ita celeriter res innumerabiles arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. - Haec Platonis fere. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec ', dicit: Nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram Vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex iis rebus, quas gerebam, intellegebatis. Eundem igitur esse creditote, etiamsi nullum
49쪽
34 Μ ΤΠLLis. CicERos 80-82M e vero clarorum Virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos, dum in corporibu essent mortalibus, Vivere, cum excessiSsent ex iis, emori, nec Ver tum animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepiSSet. tum esse Sapientem. Atque etiam, cum hominis natura mori dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat abeunt enim illuc omnia, unde Orta sunt , animuS autem Solu nec, cum deSt, nec, cum diScedit, apparet. si a vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. Atqui dormiuntium animi maxime declarant divinitatem suam multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt. Ex quo intellegitur, quales suturi sint, cum se plane corpori Vinculis relaxaverint. Quare, si haec ita sunt, sic me colitote inquit, ut deum; in una est interiturus animus cum corpore, Vos tamen deOSVerentes, qui hanc Omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis. Cyrus quidem haec moriens: OS, Si placet, nostra Vi
e Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem
tuum Paulum aut duos avos, Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum aut multos praestante VirOS, quos enumerare non est neceSse, tanta esse conatOS, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem d. Se imo pertinere. An censes, ut de me
50쪽
ipse aliquid more senuit glorier, me tantos labores diumos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si iis-dom finibus gloriam meam, quibus vitam esseIn termina turus 3 onne melius multo fuisset otiosam aetatem et quietam sine ullo labore et contentione traducere3 Sed nescio quomodo animus erigens se posteritatem ita Semper proSpiciebat, quaSi, cum excessisset e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatem et gloriam niteretur. Quid quod sapientissimus quisque aequissim animo 3 moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre 3 Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi, neque Ver eo solo conVenire VeO, UOS pSecognoVi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi si ipso conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit nec tamquam Peliam recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascum et in cunis vagiam, valde recusem nec Ver Velim quasi decurso spatio ad carcere a calce revocari. Quid enim ihabet vita commodi quid non potius laboris Sed habeat sane habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi, et ii docti, Saepe fecerunt, neque me Vixisse paenitet, quoniam ita Visi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo. Commorandi enim natura deversorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac
