장음표시 사용
631쪽
et scriptam ipse orationem paulo post Carolum miserit, per quam illius sapientia et moderatione laudata, gratias egit suo et Christianorum Omnium nomine: et ad ea quae pro religione, et concordia, ac libertate Christiani nominis agenda restabant, eum accendere atque incitare conatus est: cuius optatis magna iam ex parte, optimi et fortissimi Imperatoris Virtus pietasque respondit. Fuit enim hic vir incredibili qu0dam in Rempublicam Christiariam studio: ut ego quidem, qui pro diuturno contubernio sensus eius Satis cognitos et perspectos habui, hoc de eo affirmare non dubitem , plus illum doloris semper ex malis hausisse communibus, contraque ex publicis commodis gaudii, quam rebus suis vel secundis laetatus sit, vel adversis doluerit. Idem moribus fuit facillimis, animo aperto ac simplici, natura omnino ad iracundiam proclivior, sed eius comprimendae assidua meditatione tantum profecerat, ut lentus potiuS esse ideretur: ac si quando paulo esset commotior, tum maxime sedata et Voce et Oratione uteretur. Amicitias summa cum fide, et quibuscunque potuit ossiciis coluit: familiam suamea caritate est prosecutus, ut quum de suis minimum, de illius commodis plurimum laboraret. Patrem, iuveniS: matrem , Senex fere Octogenariam amisit: ambos quoad vixerunt summa pietate dilexit et coluit. Fratribus, qui ei complures fuerunt, partem suam primo paternae haereditatis donavit, post aliis quoque eos beneficiis affecit. Adiutor ad regendam Carpent Oractensem ecclesiam, quum iam Senex esset, ut sibi Paulus Sadoletus fratris patruelis filius daretur a Clemente impetravit: idque non tam propinquitati a se datum dicere solitus est, quam adolescentis ingenio, atque Virtuti. In literarum studiis summa industria Versatus est. Lucubrare auctumno ineunte bene mane incipiat, hieme vero multo etiam maturius: id tempus gravioribus studiis aut scriptioni dabat: quod supererat temporis, id totum literarum ritu diis reddebat. Hactenus ea quae de Vita eius memoriae prodenda esse Visa sunt, scripsimus: nunc de eius obitu pauca scribemus: qui quidem vitae eius
632쪽
integerrime atque innocentissime aetae, plane consentaneus fuit. Habitare trans Tyberim coeperat, in pedibus D. Mariae templo adiunctis: ibi auctumni initio in febrem incidit, quae levis primo, ac prope contemnenda esse videbatur: sed quum nunquam plane decederet, morbus ingra Vescere coepit. Tum is statim accersiri saeerdotem iussiu: eo adhibito, rite et summa cum religione, omnia quae divinitus ad expiandos animos et placandum Deumiinstituta sunt, servavit: re quidem divina coram eo facta, antequam Sacrum illud et salutare Domini nostri corpus acciperet, quum Christum Deum ac conservatorem nostrum, Sublevatu S a Suis, Venerari, et supplici quadam oratione assari coepisset: tantam subito lacrimarum vim profudit, ut eam precationem prae sietu ac singultibns absolvere Vix potuerit: Supremis prope Vocibus ac mandatis Paulo Sadoleto, qui ei summa pietate assidebat, ecclesiam suam Commendavit: ac paulo post magno suorum luctu, magno bonorum omnium
maerore ac desiderio, animam Deo reddidit. Doluit eius morte Paulus Pontis. Max.; doluit senatus: a Joanne quidem Petro Carapha Sabinorum episcopo, quo primum die post eius obitum senatus habitus est, ea de illo habita est, magno cum assensu quum reliquorum patrum, tum ipsius Pont. Max. Oratio: ut neque . uberius cuiusquam vita laudari, nec mors dolentius deplorari potuisse videretur. Laudavit eum item luculenta oratione, maxima honestissimorum cuiusque
ordinis hominum frequentia, in aede D. Laurentii, Jacobus Gallus, civis Romanus in primis honestus. Obiit annum agenS Septuagesimum. Sepultus est sine ulla funeris pompa - ita enim ipse praescripserat ,- in aede quae curationisi eius fuerat, Divo Petro in Exquitiis sacra.
633쪽
-yna, inquit Fabius, virtus est, res, de quesbus Io-quimur , clare , utque ut cerni videantur, enunciare s itaque, ut in pictura eos deligimus artifices, qui velut vivos et spirantes vultus ducere et exprimere norunt: sic in eloquentia illi sequendi sunt duces, qui rerum speciem figu- Tamque et Sensa animorum persPicua, pura, Plena partibusque omnibus apta et cohaerente Oratione possint assequi. Olim inter experientiae initia infantes erant artes et rudiora in iis fere omnia: at nunc, ut ait idem scriptor, cuius verbis loqui sumus orsi, tot nos maeceptoribus, tot exemplis
634쪽
6i. Praelatio Editionis Bremensis.
instruaeli antiquitus, ut possurideri nulla sorte nascendi aelus felicior, quam nostra. Sed duo quaedam sunt, quae satis quoque eam officiunt infelicem; ingrata discendi incuria, et, quum aliquid supra iners vulgus didiceris, maledica invidia, eademque, ubi potest, malefica cum rabie: usitatae hodie bonorum,
et cum Veritate pacis amantium virorum mercedes. ViVum
hac in re nobis et bene dicendi vivendique et mala patiendi exemplum est hic ipse Aonius Palearius: quem aliquandiu in tenebris detentum tum literariae luci magno merito suo restituimus : elegantissimi et integerrimi virum ingenii, felicissimum Tullii in re oratoria et Lucretii in poetica imitatorem : sed, etiam in scholastico Vitae genere per se innocuo et quotidianis docendi laboribus satis occupato quam acerbas et Varias expertum calumniast ab iis fere prosectas auctoribus, quos et titulus et pro sessio sua ad perpetuam dicendae veritatis, et mansuetudinis colendae atque caritatis
curam instituere debuissent; si iidem esse, qui dici voluis-
Sent. Inter alias autem obtrectationeS, mendaces Omnes, Una admodum mira est, sumpta ex commendatione quadam
plitudinis et efficacitatis perpessionum Christi; qua nonnullorum, a Deo nomen sed a Diabolo mores mutuantium hominum, τω ογκω laborantium , in se Odia, ad Periculum usque, exasperavit; eorum, qui honorari satisse non putabant, nisi pro numinibus adorarentur. Atque
ita hi ipsi libelli, Christiane lector, non inanes tibi Verborum sonos subministrabunt ad augendam loquacitatem, qua nonnulli in tenui licet doctrina tamen ad coelos Volunt: sed res quoque suppeditabunt Optimas amoenissimae dictionis colore illuminatas, quae legentem allicere, detinere et Sine fastidio possint satiare. Pauca tamen etiam quaedam Sunt, quibus imitationis honorem penitus ademptum et negatum Volumus. Vui enim unum Deum immortalem credimus; neque deos, neque Diumsidium, neque Herculem, aut Similia gentilis Vanitatis portenta, nisi cum aVersationis Sensu, nominabimus. Si qui in dogmatibus errores Oecurrunt, vitio locorum et temporum, quibus vixit Palearius: COS
635쪽
in tam clara evangelii ab humanis superstitionibus repurgati luce etiam pueri facile hodie animadvertent et vitabunt. Vale, memor apostolicarum illarum admonitionum: Omnia explorate, quod bonum est, retinete. Ab omni specie mali abstinete. Scrip. Bremae ann. I 6 19. d. 27. Aug.
636쪽
Aonius Palearius Italus , vir doctissimus es martyr beatus , iussu Pii V. Pupiae , propter et eritatem Erangelii , Romae anno MDLXVI isne exustus est.
637쪽
LECTORI S. Aonii Palearii, disertissimi ac laudatissimi Viri Iucubrationes , quas quidem temporum malorum iniuria studiosis reliquas fecit, novo tibi cultu, Lector, iterum producimus, sed et novis accessionibus luculenter adauctas. Quod cur faciendum duxerimus, multiplex caussa erat. Neque
eius te rei nunc commonefacere, admodum necesse arbitramur. Praeiverat exemplo suo Vir insignis Matthias Martinius, qui Bremae, anno huius saeculi XIX. in lucem, atque adeo alteram quasi vitam, revocavit nobilissimum Scriptorem. quamvis enim iam bis prodiisset beneficio typographorum Basiliensium, satis etiam nitide atque eleganter: tamen adeo neglectus habebatur, adeoque exili in pretio erat, ut hominibus etiam doctis, et a peritia sermonis Latini commendatis, plane foret ignobilis. Contra in sinu gestabantur nescio qui Mercurii ac Suadae; Vacuorum capitum infelices partus; quaeque id genus plura obtrusit miserae iuventuti ν ι Scholasticorum natio madens pingui Iussula rore non Achaico turba.
638쪽
Nimirum antiquum illud verum est, Multos habere famam, paucos mereri. uotus enim quisque nostrum de rebus
Palearii unquam inaudivit 3 parentes eius quis novit Z quis Vitae genus, et qualescunque fortunas 3 frustra horum omnium ulla quaesiveris vestigia apud tot scriptores Elogiorum: in quibus tamen multorum sunt nomina, quae, nisi istic, leguntur nusquam; quique ipsi vivi ac videntes libris suis exequias iverunt. Unde haec famae malignitas in virum nullo suo merito pessime afflictum, quemque propius nosci intererat rei literariae, breviter aperiemus; ubi prius paucula quaedam - nam plura scire non licuit - de studiis deque crudeli supplicio innocentissimi capitis delibaverimus. Natus est Aonius Verulis oppidunti id est Latii Episcopalis, in
Hernicis, apud Cosam fluvium- ex antiqua et apud suos nobili prosapia , parentibus Matthaeo Paleario et Clara Janaxilla, circa initia, ut vero est simile, saeculi proxime Superioris. Nam de anno ipso nihil constat. Eos autem amisit valde adolescens: sed memoriam, Vir factus, renoVavit in restituto magnifico sepulcro, quod improborum hominum rabies collabefactaverat, egregio sane pietatis testimonio. Graecis et Latinis literis mature imbutus ac fideliter, haudquaquam satis sibi esse duxit ad gloriam verumque animi
cultum, Si intra sola eloquentiae spatia consisteret; neque etiam adiiceret, Ciceronis sui exemplo, uberem rerum pulcrarum ac sublimium cognitionem. Itaque incensus amore
incredibili philosophiae; non scholasticae istius argutatricis, Sed germanae ac solidae, et qualem se olim in Lycei ambulacris explicabat; id unum toto agebat animo, id unum
toto Pectore studebat, ut naturae latentes vias aperiret sibi ac recluderet, inprimis autem ut emendatam morum hau-xiret disciplinam. Neque Theologiae negligebat arcana, raro quidem studio tempestate ista, et, quod docuit eVentus, periculosO. Tam excellentium artium pulcerrimo inflammatus ardore, Varias suscepit peregrinationes per Italiam paens universam: et iis se maxime doctoribus percoquendum dedit, quorum tunc eruditio et nominis gloria maxime flore-
639쪽
bat. Solidum quoque sexennium eius rei gratia haesit Boviae, clarus ipse in illa luce clarorum ingeniorum. Quod
vitae iter ne deserere cogeretur deflexo alio vorsum curSu,
maluit iis rebus destitui, quas homines praecipuas putant: coeptamque perrexit viam, divenditis totius patrimonii sa- cultatibus , quas satis lautas a parentibus acceperat. Pertinacis atque inusitati laboris fructus suit poema luculentissimum' de Animorum Immortalitate; quod publico favore
ex ptum, Suo certatim plausu, ut quisque erat doctissimus, cohonestabant. Vix enim sperabant homines horum mysteriorum non imperiti, posse tam ardui argumenti maiestatem
Versibus satis digne exponi. Itaque summo in honore fuit Palearius apud viros aetatis istius principes; Petrum Bembum, Jacobum Sadoletum, Franciscum Standratum, Ennium Philonardum, Ecclesiae Romanae Cardinales; Ianum Benedictum Lampridium, Marcum Antonium Flaminium, Andream Alciatum. In Oibus profecto singulis inerat eius saeculi haud mediocre ornamentum. Turbatis paullo post Latii rebus, in Etruriam secessit Aonius, captus eius regionis deliciis, et linguae lepore, ipsaque adeo Tuscorum ingeniorum elegantia ac festivitate. Sedem Vero fortunarum suarum Senas Etruriae delegit: quanquam neque istic Omnia invenit satis tranquilla, scissa in partes ac d visa civitate. Hic propositis a Bep. honestis praemiis, factus est
Latinarum ac Graecarum Literarum doctor publicus, ea n Ominis fama et studiosorum iuvenum celebritate, quam vix
ipse potuisset optare. Ut autem per dies feriatos mollius et securius incumberet studio scribendi, emit sibi in agro Senensi Cecinianum, villam A. illius Cecinae Volaterrani,
cuius causam Olim defendit M. Tullius. In eo amoenissimo seceSSu multa novavit, multa restituit Vetustate collapsa, satis nemoribus, fontibus excitatis, erectis marmoribus, et inscriptionum argutiis Romanum in morem elegantissime fictis. Interea 'nimum ad rem uxoriam adiecit, quum haberet iam annos quatuor supra triginta, duxitque domum Virginem adolescentulam, honesto loco et bonis parcntibus
640쪽
Prognatam, quam per omne deinceps vitae spatium ardentissime dilectam, nec post ipsos quidem cineres potuit ob-'livisci. Ex ea quattuor liberos sustulit, utriusque sexus binos; Aspasiam, Sophonisbam; Lampridium, et Phaedrum; et hunc quidem iuris civilis studio, illum autem Philosophiae literisque Graecis destinaverat amantissimus pater. Sed fatalis fuit urbs Senarum viro sanctissimo: nam hic primum exagitari coepit insanis contentionibus nescio cuius proseSSO-ris ipse Machvm Blateronem vocat, - qui putabat tantum decedere de suo honore, quantum Aonii virtutibus et meritis dabatur. I quanquam hunc morionem ignobilem brevi compescuit mordax ingenium Petri Aretini, qui stolidum pecus omnium ludibriis sannisque exposuit in fabula quadam Vulgari idiomate conscripta, et Venetiis publico spectaculo exhibita. Atque utinam intra hos fines stetisset rabies, quam in caput. innocuum viri omnium Optimi exercebant belluae immanesi Antonius Bellantes, homo nobilis et copiosus, magnisque factionibus implicitus, litem habebat apud iudices Reip. Senensis contra adversarios quosdam improbos ac praeferoces. In ea operam utilem naVaVit Palearius, atque ex praesente periculo Bellantem subduxit, qui tamen ipse non longe post coactus fuit diem dicere fratribus Franciscanis strictioris, ut Vocant, observantiae, propter expilatas aVise suae sarcinas turpi furto. Hi autem dato iureiurando suos auferunt iudices. quum vero in eo iudicio Bellanti adfuisset Palearius, incredibile dictu est quantopere hoc ipso facto commoverit haram istam omnem Pecudurn funigerarum. Acrius etiam inertissima pectora accendebat odium , quod Aonius ausus esset res sacraS ti BClare stilo puro ac Latino; quodque e Sanctis Patribus ac Vetustis Christianae religionis monumentis multa depromeret, quae ipsi extare in rerum natura omnino ignorabant; quod aperte Ostenderet, se non favere stolidissimis superstitionibus; denique quod non ita pridem librum scripsisset de meritis mortis Jesu Christi. Itaque omnibus eum contumeliis exabant, et Passim pro concione publica Venenato rictu