Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

Jac. 8adoleti Card. Vita.

allata erat, iamque inter eos induciae pactae fuerant: tamen

In Sententia permansit. Nec Vero non m OVebatur animo,

quum ab eo Pontifice esset discessurus , quem quum ob eximiam quandam eius humanitatem, tum perpetuam erga se benevolentiam mirifice amabat. Sed quum cogitaret quanto ecclesiae suae ossicii ac necessitudinis Vinculo obstrictus es-Set, quumque Carpentoractensis populi desiderium ferre diutius non posset, longiorisque in urbe Roma commorationis causam ambitionem iam potius, quam ossicium visum iri suspicaretur, Omnino Sibi abeundum esse statuebat: cuius iustae voluntati, ac precibus, ad extremum Clemens cedere coactus est. Comprobavit eius consilium is profecto qui intimos hominum sensus perspicit , neque unquam non Tectis bonorum voluntatibus favet, Deus. Etenim tam Opportuno tempore discessit, ut vix dies viginti ab eius discessu intercesserint, quum urbs Roma, decepto a Caroli Ducibus per inducias Clemente, absente ipso ignaroque, ut opinio fuit, Carolo , capta atque direpta est: ut i is singulari Dei erga se ben6ficio horribili illi cladi substractus fuisse videatur. Tum Vero, quamquam Sero, intellectum est, quam et prudenter sentire Sadoletus, et fideliter monere solitus fuisset. Ille enim et initio dissuasor belli ad-Versus Carolum, et postea deponendorum axmorum assiduus hortator, pacisque quibusvis conditionibus accipiendae auctor Semper exstiterat. Qui quidem quum saepe alias, tum eo tempore, quo Christianis Principibus intestino bello implicatis, bellum a Tarcarum Rege Pannoniae illatum est, quum regnum illud, quod Christianae Reip. firmissimum ad eam diem propugnaculum fuerat, maximo in discrimine Versaretur : honestissime ab ipso Pontifice maximo pacis mentionem fieri, et de deponendis ac potius abiiciendis armis agi p0sse censuit: idque eum admonere non destitit. Sed nimirum Deus nobis ob peccata nostra iratus atque insensus, quum illa urbi Romae ac sacerdotum ordini instigenda plaga, nos ut reSipisceremus, admonere Statuisset: eam illi Pontifici mentem minime dedit: ut tam honestam consti-'

622쪽

Florebelli Narratio De

tiaendae concordiae occasionem arriperet. Clade hac cOPnita, Sadoletus eum querit par erat, dolorem cepit quum urbis longe omnium nobilissimae, direptione et vastitate Vehementer doluit, tiam varii et graves multorum clarorum Virorum, ac sibi amicissimorum hominum caSus, quOS tem-Ρestas illa Oppresserat, in primisque ipsius Pontificis Maximi

calamitas magnum illi maerorem attulit. Non tamen angOribus sese dedidit: sed quum Pontifici Maximo, ac multis praeterea amicis tali corum tempore literas amicissime et prudentissime scriptas misisset: tum ipse doloris sui leVamentum a Deo, et ab iis studiis, iisque actionibus, quae quum Deo in primis gratis, tum etiam animis salutareS Sunt, Petivit: ad sacrarum enim literarum studia toto tum, ut aiunt, pectore incubuit: quae post aliarum literarum et artium cognitionem a se vehementer culta temporibus quibusdam propter occupationes remiserat. Nec Vero legendo solum, sed commentando etiam et scribendo , tum sibi, tum aliis prodeSSe conatus est. Nam quum religionem videret seditiosorum quorundam hominum impietate magnopere ubique perturbatum: tuendae eius studio incensus, Divi Pauli ad Romanos epistolam maxima religionis nostrae mysteria continentem, et obscurissimis quaestionibus refertam, tribus libris non minus pie, quam Ornate et dilucide explicavit. Commissis

Vero sibi populis ita praefuit, ut nullum in eos, fortis et diligentis episcopi munus piaetermiserit: quos quidem quanti faceret, nulla re potuit apertius declarare , quam quod eorum causa , amplissimi et 'potentissimi viri simultatem , qui eo tempore legatus, Avenionem, et finitima illi urbi oppida, quae in fide ecclesiae Romanae sunt, regebat homo in iniuriis perferendis quae ipsi fierent, incredibili lenitate,

ac nimia prope patientia, suscipere Veritus non est. Multas enim ecclesiae suae iniurias inservi, multa tum a legato, tum ab eius magistratibus ac ministris inique decerni atqueBgi, Pro munere ac pro persona quam Sustinebat, minime sibi ferendum existimavit. Ac primo quidem illum ab eis institutis, hortando et amice saepius monendo, deterrere co-

623쪽

Jac. Sadoleti Card. Vita.

natus est: sed quum nihil hac ratione proficeret, quumque eius, quanquam absentis, Romae magna apud Clementem Ponti f. Max. esset auctoritas, brevi tempore persecit, ut legatus sese colligeret, et eos quibus praeerat populos, magna in posterum sequitate et diligentia regeret. Qua in re Sadoleti ossicium ac pietatem potius adeo is aliquanto Ρ0st

amaVit, ut non modo cum eo in gratiam redierit, sed ex eo tempore illum et Vereri maxime, et patrem etiam appellare solitus fuerit. Recreatis hac eius actione Carpentoraetensibus et reliquis illis populis, altera ab eo aCtio non minus pia nec minus illis grata ac salutaris Suscepta eSt. Maxima iam diu Hebraeorum multitudo apud eos con ederat: ii Christianos homines imperitos et incallidos circum- Venire, et quibus pecunias credidissent, eos scenoris graVitate, et renovandis multiplicandisque usuris, ad extremum

fortunis omnibus evertere solebant. Eorum quoque a Varitiam et fraudes, suscepta miserorum Populorum cauS3, eaque diligenter apud Potitis. Max. et magistratus urbanOS per literas et procuratores acta, magna ex parte repressit tandem ac coercuit. Quin etiam orationem in eos pro Christianis composuit, et eam quidem Omnium, quae ab eqscriptae sunt, disertissimam. Αlia praeterea multa Variis temporibus in Carpentoractenses et rem eorum publicam Officia contulit: quibus plane declaravit, numquam Unum cuiquam cariorem fuisse, quam ipsi fuerit universa eius ecclesia. Usu saepissime venit, ut illi aut Pontifici Maximo , aut Gallorum Regi, aut iis qui plurimum apud eos poterant, commendandi fuerint: non dici potest: quo animi studio,

ac potius qua sollicitudine .id egerit, prorsus ut multo Vehementius , quam si ipsius ageretur res laborare eorum CauSaVideretur. Eorum liberi parum idoneis antea doctoribus usi fuerant: hoc quoque ad ossicium suum pertinere existiman9, ut illi optimis et moribus et disciplinis imbuerentur: cura-Vit, ut doctores semper egregii ad eos instituendos conducerentur, quibus ipse quo diligentius ossicio fungerentur, Praeter eam Inercedem quae eis publice dabatur, non exiguam

624쪽

ωέ Florebelli Narratio De

pecuniam contulit. In eo vero longe maximam euram ac

diligentiam adhibuit: ut tam turbulentis temporibus, ecclesiam suam in fide, et recta erga Deum religione contineret. Itaque si quos in ervi orem impulsos, a recto itinere declinasse cognoverat, paternis eos admonitionibus in viam reducere Studebat. Si cuiuspiam concio natoris fides et disciplina illi suspecta erat, is ne quem aut publicis concionibus, aut privatis disputationibus corrumpere posset, pro Videbat: denique eiusmodi concionandi munus illis mandabat, quorum pietas explorata ipsi esset et cognita: quos ipsos etiam attente audiebat. Non continebat tamen illos homines in ossicio tantopere haec eius diligentia, quam ipsius

innocentia, liberalitas, continentia. Non modo enim neminem ulla umquam assecit iniuria: sed multorum ipse iniurias ita pei tulit, ut eos patientia et lenitate sua ad extremum sibi amicissimos reddiderit. Duriore annona magnum hominum egentium numerum alebat. Patebat eius domus semper honestis illius praefecturae ac vicinitatis hominibus. In alios praeterea honestos ac pios sumptus, Vectigalia sua sic Solebat impendere , ut Vertente anno par ratio esset accepti et impensi: neque enim quicquam tantopere detestari solitus erat, quam in sacerdotibus Studium cogendae et coacer- Vandae pecuniae. Erant ei Omnino modica vel exigua potius vectigalia : sed frugalitate et temperantia in victu cultu lite domestico, assequebatur, ut eius liberalitati suincerent. Hoc

eius vitae genere, hisque ossiciis fiebat, ut illi eum populi

incredibili pietate et cultu prosequerentur, ac Summam, Uti parenti , fidem rerum suarum Omnium haberent. Delecti quidem, hoc communis eorum consilii nomen est, ad eum de rebus omnibus publicis referre, eius sententiam imprimis Sciscitari, et exquirere solebant: eius denique unius monitis et consiliis nitebantur. Nec vero illis modo populis tantο- Pere carus et probatus erat, sed omni fere Gallia magnum eius erat nomen, magna virtutis et integritatis opinio. Itaque Franciscus Rex quum Lugdunum quodam temPore VeniS-set: atque ibi officii causa a Sadoleto conventus fuisset: eum

625쪽

Jac. Sadoleti Card. Vita.

et comiter admodum atque honorifice excepit, et ex collO-cutionibus aliquot, gravitate hominis prudentiaque perspecta, si manere apud se vellet, honestissimum illi in amicitia sua locum, et amplissima praemia detulit. At is quum Regi gratias egisset de tam propensa erga Se Voluntate, exΡΟ-suit quo consilio res Romanas reliquisset, petiitque ab eo, ut se ad officium et munus suum redire pateretur: cuius consilio animoque collaudato, Rex eum amantissime dimisit. Discessit autem illinc quum Regis iudicio probatissimus, tum collecta multorum ex amicis et purpuratis Begis gratia,

quorum studia et benevolentiam erga se, Variis postea ecclesiae suae temporibus expertu S est: Ielut eo tempore, quo

Franciscus Allobrogum regulo bellum intulit: ea autem res ita se habuit: Per Carpentoractensem agrum Regis exerciatus iter faciebat: in eo exercitu Gulielmus quidam erat, qui magnam Germanorum manum ad regem adduxerat, homo iracundius et praeceps. Accidit, ut quum aliquot eius milites Carpentoracte ingressi petulantius sese gererent,

eorum contumeliis et insolentia accensi commoverentur primo nonnulli opifices, deinde tota sere, ut fit, civitas concitaretur: quo in tumultu uno alterove ex Gulielmi militibus occiso, reliqui ex oppido expulsi, se ad ducem suum

receperunt. Eam ille suorum caedem et iniuriam ulturus, quum ira exarsisset, copias suas continuo una cum aliquot tormentis bellicis, Carpentoracte adducere parabat. Hac re cognita Sadoletus, quum forte tum extra oppidum esSet, Suorum periculo exanimatus, paratusque eandem quam illi fortunam subire, propere accurrit, Ad eum Statim concursus factus est, illum omnes intuebantur, quid agerent, quo se verterent nesciebant: Germanorum enim cohortes iamiam affuturas esse nuntiabatur. Is nuntios statim et literas ad praesectum regium pro ea quae inter eos erat notitia, mittit, civitatis periculum exponit, auxilium implorat. Pipe sectus auctoritate hominis et precibus aclductus, Guillelmum accersit. Eum aegre ac vix placatum incepto cogit desistere.

Ita Carpentoractenses quum iam prope de salute et fortunis

626쪽

suis desperarent, episcopi sui benescio ox ingenti periculo erepti sunt. Gesta autem ea res est mortuo iam Clemente Ponti f. Max. quum Paulus ei tertius successisset. Huius quoque Pontificis accersitu Romam Sadoletus redire coactus est. Etenim is sui Pontificatus initio spem atque exspectationem Omnium mirabiliter erexit; ostendit enim sibi in animo esse, novis legibus solutam sacerdotum disciplinam astringere: et sublatis eis, quae a superioribus Pontificibus Romanis instituta , minus probarentur , sanctiorem gerendi summi Pontificatus rationem instituere. Eius rei perficiendae causa e longinquis locis accersivit, quos doctrinae, integritatis, et prudentiae maximam opinionem habere intelligebat: ut cum eis, cumque aliis praeterea quibusdam, quos

ex amplissimo ordine adhibiturus erat, tantarum rerum Consilia communicaret: eorumque admonitu ea quae aut abroganda essent, aut sancienda , cognosceret. Hi autem qui accersiti sunt Omnino sex fuerunt, in quibus Jacobus Sa- doletus fuit, qui tam gravem ob. causam Pontificis maximiliteris e Vocatus, paruit ei, ut debuit. Agitata ea res fuit complures dies, Sadoleto et reliquis gravissimis viris nihil earum rerum obticentibus, quae ad sedandam Sacerdotum, imprimisque summi illius sacerdotii invidiam, pertinere videbantur: quo quidem tempore Sadoletus etiam eis de rebus aliquot orationes scripsit, quo Pontificis Maximi animum ad rem tam praeclaram, tamque Reipublicae salutarem, Perficiendam acrius accenderet. Verum quum tota ea res POStea ob multas et magnas difficultates, et impedimenta quae obiici videbantur, vel refrixisset, vel dilyta in aliud tempus fuisset. Sadoletus non amplius Romae sibi terendum tempus existimans, de reditu cogitabat: quum repente una cum quibusdam optimis et praestantissimis viris in senatum Romanae ecclesiae a Pontifice Maximo cunctis illius ordinis suffragiis, magna bonorum omnium laetitia et gratulatione delectus est. Tum is Carpentoracte spectans, et ad ecclesiam Suam redire cupiens, quum pristinam Vitae Suae rationem ea

dignitatis amplificatione obturbatum iri intelligeret, eum

627쪽

Jac. Sadoleti Card. Vita. 607

honorem recusare in animo habuit: iamque hac de re epi- Stolam composuerat, quom ad Pontificem Maximum mittere c0gitabat. Sed quum in eo aceipiendo honore amicorum consilio auctoritatique cessisset, ita in Repub. Versatus est, ut nihil praeter ipsius Reipublicae commodum, et sedis Apostolicae dignitatem, propositum umquam habuerit: ac Sententiam suam ea qua decuit libertate et constantia semper dixerit. Huius adeo animi ac libertatis suae magnum Reipubl. piguus dedit, quo primum die sententiam in senatu dixit: plane enim declaravit, nihil sibi unquam sancta illa

maiorum nostrorum disciplina, mihi fide sua et officio futurum antiquius. Forte eo die agebatur de amplissimi et nobilissimi cuiusdam hominis honore et commodo: evat autem Sadolestus non collega eius recens solum, sed Vetus etiam amicus. Itaque non poterat non invitus homini, quem multis de causis plurimi faciebat, refragari: tamen quum cauSaesset eiusmodi, ut illum honeste, salvis sanctissimis legibus, Sententia sua adiuvare non posset: illud, quod boni et constantis senatoris fuit, fecit, ut legibus ipsis potius et religioni suae consuleret. Nec Vero non eadem libertate et con- Stantia usus est, quotiescunque accidit, ut de ipsius Pontis c. Maximi commodis, aut etiam honore ageretur. Libertate autem uti sic solebat, ut neminem ea iure posset Offendere: leniebat enim illam eiusmodi Orationis modestia, quae cogebat eos ipsos, quibus adversaretur, in optimam partem ea, quae is dixisset, accipere. Sed ut amicitiae et gratiae nihil dabat, quum id fieri eius fides minime patiebatur: ita

quum e Republ. esse censebat quempiam in amplissimum Ordinem ascisci, aut alio quopiam ornamento atque honore affici, cupidissime ei ac studiosissime favebat. Itaque Complures egregios et virtute ingenioque praestantes virOS, quo in senatum legerentur, aut aliis sacerdotiis ornarentur,

Pontifici Maximo partim coram, partim absens per literas commendavit: idque illis saepe inscientibus: non enim hoc ambitione adductus faciebat, se a studio Reipubl. Nec Vero

silendum de illis officiis, quas in quosdam Germaniae Prin-

628쪽

cipes ipsorum quidem etiam, sed multo magis Reip. et communis religionis causa contulit: semper enim illa tot Germaniae populorum et principum dcfectione, ecclesiae luctuosa, ipsis pestifera, gravissime doluit, semper ut ii, qui et

poterant et debebant, tanto illi vulneri mederentur Optavit. Sed quum sedulitate sua iis qui tum ab ecclesia et Pontifice Romano penitus alienati erant, prodesse nihil posset, enixe id operam dedit, ut eos saltem qui sua sponte in recta religione permanserant, et sedi Apostolicae amici erant, officiisque suis aliquanto etiam amiciti Oros et firmiores redderet. Itaque Georgium in primis, Gulielmum, hunc Bavariae, illum Saxoniae ducem, Omni suo studio officioque complexus est: quaecunque ab eo proficisci potuerunt ad

illos Ornandos, et cohonestandos profecta sunt: in eorum negotiis de quibus cum Pontifice Maximo agendum esset, ipsorum procuratores, et legatos, opera, consilio, auctoritate sua semper adiuvit. Eius porro Officia adeo grata illis fuerunt, ut et amicissime ei scribere soliti fuerint, et gratias agere, et procuratoribus suis, ut eius potissimum opera et consilio uterentur, praescribere. In gravissimum postea morbum incidit, ex quo nondum plane sese confirmaverat, quum proficiscentem Paulum Pontificem Maximum ad reconciliandos Carolum Romanorum Imperatorem, et Franciscum Gallorum Regem, grave inter se et diuturnum bellum gerentes, secutus est: quo in itinere quum Placentiam venisset, de integro aegrotavit. Ibi quum aliquot dies

curandi sui causa substituisset, ut Primum conVAleseeΓe Coepit, festinans properansque optatissimae illi de pace actioni interesse , itineri se commisit, neque destitit, quin Nicae am,

quo conventuri illi erant Principes, perveniret. Tum Vero tempus illud ratus esse , quo bonos omnes Pacem Urgere oporteret, uti ea fieret pro sua parte vehementer enixu S eSt. Deinde quum ea minime convenire poluisset, pactis Pontificis Maximi opera decem annorum induciis, quum is Pontis ex Romam Te Verteretur, ipse concessu eius Carpento Pacte, reficiendi et confirmandi sui , ac revisendae ecclesiae causa Se recePit.

629쪽

Jac. Sadoleti Card. Vita. 609

Comm0ratus ibi eri, ut rem familiarem plane constitueret; aliquanto diutius, quam se facturum Ostenderat: ne tamen operam suam interea Reipublicae navare desineret , Opus praeclarum sane, et Reipublicae temporibus aptum aggressus est, de exstructione Catholicae - ita enim inscribebat - Ecclesiae: quod opus Ioanni Salviato collegae suo desponderat, quum Propter Veterem eorum inter se necessitudinem, tum ob excellentem eius viri in sacris literis et caeteris disciplinis, quae magno viro dignae sunt, scientiam. Verum Propter itinera et occupationes, quae illum aliae ex aliis postea impeditum tenuerunt, nec tres, quos iam confecerat eiuSoperis libros, perpolire, nec quartum, quem illi tanquam fastigium addere in animo habebat, instituere potuit. Re- Vocatus enim Romam, vix dum ibi constiterat, quum, reΠο-Vato quibusdam de causis inter Carolum et Franciscum bello, et ob eorum discordias Republica Christiana iterum in maximum discrimen adducta, quippe quum Turcicum bellum impendere Videretur: Paulus Pontifex Maximus per legatos

cum utroque eorum de pace agendum esse existimavit. Itaque delectus ipse est, qui legatus ad Galliae regem iret: qui

quanquam assecta iam aetate esset, tamen nullum pro Be- publica laborem, aut periculum recusans, legationem eam suscepit: adhibitaque diligentia, quantam maximam ferre Senile corpus poterat, mature in Galliam pervenit. Talis xiri auctoritate regem permotum esse res postea declaraVit. Nam quum ei Sadoletus Pontificis maximi mandata ac monita exposuisset, post aliquot congressus , animum eiuS , quanquam armati et viribus suis fidentis, ad pacem flexit. Itaque ex magna desperatione concordiae, subito in spem compositionis Ventum erat, si modo alterius legati, qui in Hispaniam ad Carolum missus fuerat, felicior fuisset legatio. Non est autem omittenda illa an legatione singularis eius abstinentia: nam quum legatorum, qui a Romanis Pontificibus. mitti solent, quamdiu extra urbem Romam sunt, Varia et multiplex sit potestas, et eam ob causam facultatum habeanumagnae conficiendae pecuniae, neque id propter inveteratam

630쪽

Florebelli Narratio De

aliorum consuetudinem turpe habeatur: ea tamen potestate

ipse ad quaestum abuti minime sustinuit, neque nisi gravi

ex causa uSus est: ae ne comites quidem suos quicquam,

praeter mercedes pro scriptura , aut huiusmodi quapiam opera debitas, quas ipsas etiam imminuit, accipere Passus est. Ut a Rege autem discessit, Carpentoracte Venit, qu0 reliquam ibi hiemem maneret, seque ex assiduis laboribus reficeret: id enim et Pont. Maximus, aetati hominis et Valetudini parcens, permiserat. Hoc quoque Sadoleti integritatis exemplum sit, quod quum extremo legationis tempore

integri mensis sumptum accepisset, atque ante eX3Ctum mensem Carpentoracte pervenisset: decem dierum Sumptum,

- tot enim dies reliqui fuerant referri utique ad quaestorem Pontificis Maximi, quanquam dissuadentibus amicis, et nimiam eius religionem accusantibus, iussit. Eodem tempore clientes domesticos, quorum opera strenua et fideli in legatione usus fuerat, alium alio praemio, et quidem. supra

facultates Suas remuneratus est. Insequenti aestate in Italiam non sine magno Carpentoractensium dolore discessit.

Εο quum Venisset, interfuit colloquio Pauli Pontificis Max. et Caroli Romani Imperatoris, qui in agro Parmensi congressi sunt. Iter tum ex Hispania Carolus in Germaniam habebat: oblata ea occasione, Sadoletus magnum laborum quos in legatione pertulerat fructum captum iri a se existimavit, si illum quoque ad pacem hortatus esset. Redierat enim ex legatione Gallica animumque eius regis ad concordiam propensum cognoverat, vel ipse potius effecerat. Verum adeo Carolus dolore iraque exarserat, quod a nege Galliae bellum renovatum fuisset, ut neque accurata Sadoleti oratio, neque ipsius Pontific. Max. auctoritas quicquam profecerit. Is tamen postea, lenita videlicet ira, post victum et in deditionem acceptum Sicambrorum ducem, qui regiSPartes Secutus fuerat, ct cxpugnata nonnulla Galliae oppida, pacem cum eo rege fecit: qua ex re Sadoletus tantum laetitiae ac Voluptatis cepit, ut Deo bonorum omnium auctori, ab ecclesia sua incritum continuo honorem haberi iusserit,

SEARCH

MENU NAVIGATION