Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

proscindebant. Neque vero deerant, quos id minime decebat, iurisconsulti ac vultures togati, qui, Odio bonarum literarum, an Vindictae privatae indulgentes, foverent caussam fratrum fraterrimorum; adeo ut coactus fuerit Palearius pro capite suo dicere: palam enim accusabatur impietatis. Sed et hanc procellam sapienter disiecit Magistratus Senensis auctoritas, atque integritatem Aonii ab amarissimis hostibus sancte vindicavit: Hi autem, mutato consilio, aliam inierunt

rationem, qua everterent inimicum iam toties frustra tentatum. Neque enim fratrum est, aut unquam erit, ignoscere,

etiamsi hic nihil fuit ignoscendum, neque ulla Palearii culpa. Igitur depositis paullisper contentionibus privatis, apud Dominicanae familiae patres invidiosum feceriirit, cui perdendo se golos impares rebantur. Atque haec fuit fatalis illa machina, quae multis post annis, mem0rando apud posteros exemplo, oppressit fidelissimum Christi servum. Nam quum

Aonius, s dissimarum Vexationum pertaesus, post LucenSem stationem, in qua aliquot annos haeserat, Mediolanum esset accersitus. adeo faventes illic sibi invenit Senatores, tantosque suarum Virtutum admiratoreS , ut Supra honorarium satis amplum multas etiam indulserint immunitates, ac foverint

benignissime. Et iam omnia videbantur in portu; quum, ecce, satis functo Pio IV. Pontifice maximo, electus est in demortui locum Michael Gisterius, vulgo dictus Cardinalis Alexandrinus, eo quod ex Boseo exiguo agri Alexandrini oppido ortus esset, familia admodum tenui. Is homo, propter

rei domesticae angustias ab anno aetatis quarto decimo in S. Dominici ordinem allectus, tantum potuit inter sodales suos, opinione continentiae et austeritate Vitae, ut per Varios gradus evectus, ad praecipua munia, Comi tandem in principatu Mediolanensi fuerit tuquisitioni praepositus: Bergomum quoque Venetae ditionis oppidum missus eum eadem potestate. Editis autem utrobique crudelibus horridae cuiusdam atque insolentis severitatis documentis, meruit apud Paulum IV. inquisitioni iusto impensius faventem, ut in Cardinalium collegium cooptaretur. Tandem Pontifex factus, Pius V. ap-

642쪽

Woistenti Vita Palearii.

pellari voluit, atque ipso statim initio magna instituit terribilis severitatis dicam, an saevitiae exempla, auspicatu S a Petro Carneseco, propter causam religionis ad ignem damnato, cuius nos Viri historiam lamentabilem latius aliquando exsequemur, si Deus faverit , in editione operum M. A. Flaminit. Tali Pontifice opus erat sceleratissimis monachis, qui et inquisitionem exerceret rigidissime, et altus fuisset atque educatus in ordine monachali. Ergo renovata lis eSt, conquisitus Mediolani Palearius, Vinctus, et Romam adductus. Crimini dabatur, quod eadem sentiret eum Germanis, quorum multos invidiose atque criminose laudasset; quodque dixisset, Inquisitionem esse sicam districtam in literatos. Et poterat sane utrumque haud dissiculter probari. Nam in vexatione Senensi apologiam pro se ae ') capite suo scripserat, acrem illam ac luculentam, qua retunderet rabiem furiosi cuiusd ni Monachi, qui pro concione in eum Omnium teterrime debacchabatur. Is quum partem istius apologiae legisset, voluit cum Aonio redire in gratiam , seseque purgavit de iniuriis illatis. Composita igitur tum quidam lis

fuit arbitrio optimorum Virorum, et exempla apologiae omnia coniecta in ignem, uno tantum apud auctorem relicto, alteroque quod habebat Petrus Victorius; tertium erat apud adversarium. In ea dixerat, multa esse ab hominibus Germanis accurate et sincere scripta , dissua prorsus Omniloude , repetita vel eae patribus litis primis, rei eae commentationibus Graecorum et Lutinorum , etc. Nominatim Vero laudaverat Oecolampadium, Erasinum, Melanthonem, Lutherum, Pomeranium, Lucerum. Locus autem, ubi In quisitionis crudelitas perstringitur, ita habet: Ouod nisi indiaeto concilio spes bonis iniecta esset, nessotium felix et salutare a Pontisicibus, a Cuesare , a Restibus rana SHSce tum D i, Ni magnis concursibus omnium sentium, omnium nationum celeberrimi conventus perussantur , demerreremuSOmnino tantarum perturbationiam sinem ullum Nnquum fu-

Ea nunc tertio loco legitur inter Orationes, tametSi niinqu3m est habita.

643쪽

turum I desperaremus posse fieri , MI sica ista districta in omnes scriptores de manibus eoruin extorqueretur, qui vel Ierissimis de caussis crudelissime ferire didicerunt; a quibus umetitus fuit aliquando vir omnium sanctissimus et intesterrimus, Sadoletus meus, qua re nihil multis annis solet idit indisnius. His paria scripserat ad Petrum Franciscium Riccitim Lib. 3. Epist. 1. Igitur damnatus a rigidissimo Pontifice, atque ignominioso pariter ac crudeli supplicio vivus est in ignem coniectus aeternae Veritatis fidelissimus testis. Haec gesta sunt anno MDLXVI. ut rectissime notavit Historicorum princeps Jac. Augustus Thuanus Lib. XXXIX. ΕΡ-rant enim qui aliter referunt: id quod clarissime evincitur ex tempore creationis Pii V. et ex ipsis immunitatibus urbis Mediolanensis, annos ipsos septem ante hoc martyrium datis; neque id tantum: sed et Ma ipso genere mortis decepti sunt viri clarissimi. Certe Ioachimus Camerarius crudeli

supplicio affectum dicit; additurus haud dubie aliquid singularius, si modo scivisset. Si interus autem capite multiatum

scribit , idque Aia. MDLXX. is qui primus Actionem in

Pontisices Romanos lucem protulit, crematum dicit circiter An. MDLVIII. Unde tot hallucinationes in re eadem Z Nimirum tam terribile est Inquisitionis tribunal, ut istic damnati uno eodemque numero habeantur cum iis qui nunquam nati fuerunt, et simul cum corpore deleatur funditus omnis eorum memoria, atque ex imis radicibus exstirpetur. Post fulmen tam dirum Vaticani Jovis, facile colligitur foedissimae ruinae involutam fuisse totam Aonii domum;

atque innocentes liberos - nam mater iam exempta erat rebus humanis- tanquam et purgamenta luStralia, Omnibus exsecrationibus devotos in extrema rerum omnium inopia damnatum spiritum exhalavisse. Hic enim finis esse solet eorum, qui amictissimos reos adeo propinquo sanguinis gradu contingunt. Inde notum fuit, ut tot pra clava dixini ingenii monumenta interierint sine ulla spe recuperandi: Commenturii videlicet in orationes Ciceronis ; Diutosis Osiue s Commentationes Theolossicae; Laudationes, Versibus scriptae;

644쪽

6 a 4 Wetstenti Vita Palearii.

Fabellae, idiomate TLAc0; et denique liber ille, quem n0s

unum magno redemptum Velimus, de meritis mortis Ies/ι

Christis sermone itidem Vulgari conceptus. Quocirca debita merito gratia habenda est Viris optimis, qui, ne perirent omnes et singuli elegantissimi labores scriptoris infelicissimi,

sedula cura providerunt. Et nos fortasse aliquid meruimus, accessione nova pulcherrimarum epistolarum. Visum quoque fuit ea adiicere carmina, quae JO. Matthaeus Toscanus A. MDLXXVII. Lutetiae Vulgaverat; una cum fragmento Consolationis heroicis versibus conscriptae, quod inter cimelia sua chartacea servabat, in editum hactenus, non indiligens harum lautitiarum aestimator. Actio quoque ipsa in Pontifices, semel tantum typis exscripta, ideoque in Ventu. rara, caVimus ne intercideret. Tu pruere, Lector, et honestis typographi praeclare de te merentis conatibus favere perge.

645쪽

Quum Excell. Senatus litterae ad preces facundissimi Oratoris Poetaeque celeberrimi Aonii Palearii allatae fuissent multum Magnis. Octaviano Cusano Jureconsulto Vic. et duodecim Decurionibus provisionum inclitae huius Urbis Mediolani, huiuscemodi tenoris.

PHILIPPUs Hispaniarum etc. Reae , Mediolani suae etc.. Dilecti nostri. Sublevandus est auctoritate nostra egregius Orator Aonius Palearius et caeteris anteferendus, qui ex Hetruria evocatus ad erudiendam in bonis literis iuventutem gravissimo Reipublicae tempore, magno cum incommodo huc venit, et nostram Urbem suae patriae antetulit. Quamobrem ut aliqua grati animi signa a Vobis sentiat, praesertim quum uxorem et liberos huc adduxerit, in magna rerum fere omnium caritate: damus Vobis facultatem qua ipsi Aonio eam ab oneribus extraordinariis immunitatem possitis dare atque concedere, quae pro eius Virtutibus et meritis danda vobis videbitur et concedenda, ita ut quae hac in re feceritis et concesseritis, firma sint semper et rata. Dat. Mediol. die octavo Martii MDLIX. Sisnata Franciscus Petranistra, et styillula solito sistillo in cera riabere ut moris eSt, a Dryo rEgregio dureconsulto ac Nobilibus Viris Dn. Vicario et duodecim provisionum Mediol. nostris dilectis etc.

646쪽

Testimonia Palearii.

Aonii Palearii ad Decuriones medioI. pro immuniaate. Aonius Palearius superioribus annis ad instituendam iuventutem Mediolanensium accersitus, quum Solus Cum SerVulo apud hospitem viveret, diplomate de immunitatibus uti noluit, ne, quum minime sibi prodesset, Deipublicae obesset. Nunc quum domum conduxerit, et familiam ex Hetruria magno quum sumptu et incommodo adductam alat , in Summa annonae caritate, Rogat ac supplicat, ut immunitates, quae non petenti datae sunt, flagitanti firmiores certi'resque concedantur. Et quoniam is singulari amore in civitatem Vestram adductus, ut communi iuventutis Mediolanensis bono serviret, domum et bona patria, et stipendium honoriscum in Hetruria sibi in annos constitutum, reliquit, et dissicillimo tempore apud Vos est, et esse Vult: sperat aedilem et Decuriones , humanissimos et aequissimos Viros, eius rei rationem habituros, curaturosquq ut Reipublicae vestrae liberalitate sublevetur. Ad eam rem conficiendam opus est gratia et auxilio Vestro, Patres conscripti, ut a Vobis potestate Vel data Vel aucta Magistratui, quem vicariatum proVisionum 3Ρ-

pellant: quod eius Magistratus Praefectus cum Collegis in immunitatibus Aonio dandis, fecit, fecerit, id Senatus consulto tam firmum rarumque sit, quam quod optimo iure datum

est et conceSSum.

Litterisque ipsis et precibus lectis, diligenterque et mature consideratis, certoque certius esse compertum Sit, non mediocrem utilitatem, decoremque et ornamentum praedictum Aonium Palearium in tradenda humanarum litterarum tam graecae quam latinae linguae eruditione attulisse, in futurumque non minuS allaturum esse, ex quo non immerito omni onere et incommodo sublevari, omnique gratia et honore

decorari dignus sit, patefacta iam diu eius virtute, doctrinaque singulari et frequenti studio, quibus iuventutem MediOlanensem in dies enixe instruit, ornatamque et n0biliorem reddit. Proinde igitur praedicti Magnis. D. Vic. et Decuriones petilioni ipsius Aonii Palearii de Republica Mediolaneusi

647쪽

Testimonia Palearii. 627

benemeriti annuendum censentes. Hisce praesentibuS accedente et praedicta Excell. Senatus sanctione, eorum omnium extraordinariorum immunitatem quovis modo per ipsam Magnificam communitatem hucusque impositorum, et imponendorum ipsi Aonio Paleario concesserunt, et concedunt, decernuntque immunitatem ipsam suum sortiri debere robura Hal. Januarii proxime praeteriti citra ; utque haec grata concessio, et si praeclarae Virtutes, optimique mores, et bene- merita in iuventutem Mediolanensem collata, uberiorem requirerent, Suum quamprimum sortiantur essectum. Ordinant et mandant expediendum esse in praesentiarum Opportunum iuxta morem mandatum Nob. D. Jo. Francisco Homato ipsius Magnificos Communitatis quaestori, ut eidem Aonio Paleario eam respondeat et exsolvat pecuniarum Summam, quae Pro Per-SOniS Septem, tam ratione iliacinae frumenti quam Vini et carnis, factis iuxta consuetudinem calculis quolibet anno hisce extraordinariis oneribus permanentibus esse percipietur.

Dat. Mediol die Jovis sext. Aprilis. MDLIX.

Reyistrato net libro deir Essentione. Pro Nob. V Aonio Paleario Immunitatis ordinatio.

TESTIMONIA ERUDITORUM VIRORUM DE AONIO PALEARIO, PRAETERITIS IIS QUAE PASSIM IN EPISTOLIS OCCURRUNT.

Sebastianus Corradus Commentario in M. T. Ciceronis

Brutum.

Quare nos poetas imitati aetatem illam, in qua tot oratores , id est viri boni fuerunt, auream possumuS appellare, quemadmodum summus poeta illam voluit significare, quum cecinit:

648쪽

6I8 Testimonia Palearii.

Ultima Cumaei renit iam carminis aetaS. Et sane aetas illa vere fuit aurea, in qua tot viri docti sο-

ruerunt: ut, quae secuta est, argentea dici potest usque ad Traianum: tertia Vero aerea sub ceteris Imperatoribus: quartavere ferrea Gothorum et Longobardorum temporibus, uS-que ad maiorum nostrorum memoriam, quum iterum Ultima Cumaei renit iam carminis aetaS.

Tunc enim multi viri docti sorere coeperunt, et hodie multi ut quum maxime florent, ut Ioannes Baptista Egnatius, Lilius Gregorius Gyraldus, Petrus Victorius, Paulus Manutius, Carolus Sigonius, Aonius Palearius, etc. et alii, quOS longum esset referre: qui tamen omnes iam cum Veteribus Videntur esse Comparandi.

Ioannes Michael Brutus in epist. ad Franciscum Luiει-

num.

Mediolani Aonium Palearium conveni, a quo homine doctissimo atque amantissimo tui earum literarum exemplaraecepi, quas ad te ille in Hispaniam. Puto autem, reSΡOndent iis, quibus tu ad illum multa de Andrea Marino etc. Ioachimus Cinerarius in Narrationibus de M. Antonio Flaminio. Inter eos quos Flaminius dilexit et magni fecit, quique ipsum coluerunt et sunt admirati, fuit principe loco Aonius Palearius Matthaei F. Verulanus , a quo acerbisSime est deplorata mors Flaminii Romae obita, Viro Optimo doctissimoque, et Christianae pietatis studiosissimo: Atque hunc quum

haec scribente me nuntius advenisset, arreptum fuisse tanquam desertorem sanctae fidei, quod quorundam piorum et bonorum Virorum honorificam mentionem fecisset, et crudeli supplicio affectum, senem admodum, et innocentissimum hominem et recordati fuimus quarundam sententiarum positarum

649쪽

Testimonia Palearii. 629

in epistolis ipsius, inter quas et haec esset: Christiarimm hominem eSSH me, atque eum, qui, si tisu τeniat, pro Christo emori possim. Pontificiae itaque horum temporum immanitatis in Aonio quoque adversus Jesum Christum, ut in uno membro corporis huius , Vesania suam Vim potestatemque exercuit. Fuisse autem Aonii disciplinam domesticam qu0que ad pietatem Christian, fidei accommodatam, declarat Epigramma ab ipso factum, quo mortuae coniugis memoriam cum tristi quidem desiderio, sed mentione religiosissima prosequitur, idque et ipsum adscribendum putavimus:

Ni mihi spem Christus fecerit, etc. legitur id L. 4.

Ep. 25. Iosias Simurus in Bibliotheca. Aonius Palearius Verulanus, scripsit de Animorum immortalitate libros tres Versibus heroicis , Epistolarum libros quatuor, orationes duodecim. Senex, propter confessionem Christianae Religionis, Romae anno MDLXX. capite multatus dicituΓa Matthias Flaccius ΙΠyricus in appendice ad Catalogum testium veritatis , sub sinem. Hunc Pium IV.) excepit Pius V. qui septem annis sedit. Acerbissimus eorum inimicus qui iugum Papale excutere Vel minimum nitebantur: ita ut aliquot insigni pietate Viros igni comburendos commiserit; inter quos merito nominandi Julius Zoannetus, Petrus Carnesecus, Bartholom. Darmccius, Aonius Palearius Verulanus, Vir doctissimus, qui dixerat, Inquisitionem papalem et Hispanicam, esse Sicam districtam in iugula eruditorum. Iulius Caesar Scalfer in Hypereritico.

Aonii materia illustris, eademque difficilis. Quare stilum quoque sui ipsius dissimilem fuisse par est. Assurgit ergo interdum, neque negligit figuras: alias serpit humi, dο-

650쪽

cere contentus. Adeo vero fuit superstitiosus, ut etiam hemistichia quaedam reliquerit ἰmperfecta quae qnia neglexit ipse facere integra, ne nobis quidem in hisce est satagendum: ac neque in caeteris: quum ipsum constet ad Lucretii

amussim Omne opus suum direxisse.

Gerardus Mannes P ossius L. 2. de Arte Grammatica C. M. Verum est, palus produci ab Horatio in Arte, quem et imitatus Aonius Palearius lib. 2 divini, eoque immortalis carminis, quod secit de Animorum immortalitate. Daniel morsius Morhosius L. I. Polyhist. literar. C. 23.

Vixit circa id tempus Aonius Palearius , cuius editae Sunt Orationes et Epistolae, quae feliciter adeo exprimunt Ciceronem, tum qua dictionem tum qua numeros, ut dubitem, an praeferendus illi aliquis sit. Paucis, quod miror, etiam Viris doctis et acerrimis Latinitatis censoribus cognitus iste auctor fuit; sed meretur profecto inter praecipuos numerari. Hic mihi quis discrimen imitationis videat: nam longe aliter SO-uat, quod Palearius scribit, quam Longolius, et alii inepti Ciceronis imitatoreS.

Aonius Palearius, vir graece et latine ita doctus, ut merito ei eximius locus inter eruditissimos viros eosque praecipue , qui cultum latinae linguae genuinum ac solidum instaurarunt, debeatur. Sedulo imitatus est Ciceronem; meliorem autem imitationis huius rationem tenuit, quam Denabus, Longo lius aliique, hinc et felicior stili Tulliani exstitit artifex sibique maiorem romanae linsuae laudem atque exiStimationem comparavit. Quocirca Dan. mors. Morhosius do conscribendurum mistolarum ratione, lib. I. c. 12. de eo merito

SEARCH

MENU NAVIGATION