De pictura, plastice, statuaria libri duo

발행: 1627년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

aantur.Immo vestibula aedium vulgarium,& pro bylaea eiusmodi columnis insigniuntur. Omnium Darmorum durissimum, ferro contumacisii-lnum est serpentinum viride albo distinctum, Jcaigro. Deinde porphyreticum rubrum maculis albis variegatum. Vidi Florentiae in vestibulo GisS. Ioannis porphyreticam columnam Pisis o delatam, ferro, igni contumacissimam Tamen porphyreticu nascalpro cedit, si saepe cicia ferri igni, laqua reparaueris. Franciscus enim dei Tadda Florentinus e porphyretico lapide stat aspluros vestitas fecit, ita quibus plus est operae, quam in nudis,plura item capita,vultusque. Is primus est ausus diuitiem lapidis porphyretici nostro aeuo vincere, sub Cosmo Medicis I. viro incomparabili Romae in campo S. Georgi prope campum floreum colossus est porphyreticus , capitet tamen aereo. Item propter S. Agnetis aedem cuppa quadrata ingens porphyretica Visitur, extra moenia urbis, quod vulgo Bacchi sepulcrum vocatur. Foris flagellis vitium, ledera corymbiata cum variis auibus intersitis elaborata est. Et in Eccles S. Agnetis plures sunt mensae porphyreticae

parietibus inclusae Ad pantheum Agrippae , quod hodie Rotunda indigetatur , duo vasa sunt ingentia , variis imaginibus scalpta, inter duos leones e marmore Numidico striato, coloris cineret, seu leucophaei , quod non minus ferro contumax

est, quam porphyreticus lapis Lydius item lapis,

quo argentum, durum exploratur, duritie porphyreticum aequat Ex Lydio lapide colossius est Hermaphroditi in palatio S. Georgij. Marinor serpentinum scalpi non potest, ex eo tamen factae

Pi sunt

142쪽

1 o me Pictura, V Statuaria,

sunt mensae, quum metallica quadam specie, quae v .ilgo dicitur Emer in puluerem redacta, crra tentiaisma sensim aliquid ex eo crodcretur. Ita enim serra, Warena minutissima secantur marmora in crustas. Alius lapis est leucophaeus oculis gratus,maculis albis, nigris spartus, inclusus in pulpito S.Mariae Maioris, quem quidam vocat lapidem armaridum , qui duritie non cedit porphyretico Emeri fossile est metallicum e genere chalybis, quo aciem ensium artifices fera expolium,sed prius in puluerem minutissimum terunt. Huius fossilis miror neminem meminisse Veterum Noster Ronsardus meminit, Et meri des times acerees Frane men des fames atherges. Marmoris genus quoddam est,qtaod dicitur granatum, quia in eo sunt grana Calcedoniolum, emerici, Agatharum vari coloris, quibus sparsum est. Eius duo genera sunt alterum, leucophaeum, cuiusmodi sunt tredecim columnae Panthei Romae in porticibus: alterum , rubro granatum , ex

quo facti obelisci, cupa balneares, e quibus una visitur Romae ante palatium S. Marci, pro soribus S. Saluatoris Laurentini. In insula Elbana

maris Hetrusci fodinae sunt marmorum granatorum , Unde concha ingens allata, quae visitur

hodie Florentiae in Palatio Pitti , excipiendae aquae salientis e fonte Nonnulli putant obeliscos Romae factitios esse, non effossos e latomiis, seu lapidicinis. Sed Strabo in Plinius latomias as signant,e quibus exsecti sunt. Maximus obeliscus

erat centum viginti quatuor pedum, minimus

octoginta ocho. Qu9ddam marmor est vulgo dictum

143쪽

Lib. II. Cap. VIII. asi

dictum Gentile, Melegans, ex aequo ubique album e quo multa capita, statuae Romae visuntur, sed scalpro contumax est. Ide statuari libentius utuntur marmore Pario, quod cedit scalpello,& iniuria pluuiae, vel aeris non violatur, sine maculis versicoloribus Florentiae in Ecclesia . Laurenti in sacello Mediceorum Michael Angelus usus est in statuis gentis Mediceae marmore Carrariensi albo , quod nullis maculis versicoloribus sparsum est. Ibidem in crypta subterranea ciuitates , c urbes Hetruriae , quae in ditione

magni Ducis sunt,tanta marmorum varietate, tot emblematum, tessellarum , tamque versicoloribus crustis sunt, vi nihil in toto orbe admirabilius, aut magnificentius videatur Libet hic subij-cere pauca de marmoribus,di gemmis,quae sculpi possunt.

O Via marmora sunt inter lapides c quibus

statuae fiunt, de iis agamus. Marmora dici a splendore, brui μαυυγῆ volunt Strabo bb. s. ν Solidae columnae, daminae magni operis e Luna urbe Hetruria Romam feruntur lib. I a. pag. I97.

πιάζοντες ψ λαζαγιτ λιθω κ' --λιαν. Sinnas par ua urbs est unde columnae magnae ex uno lapide, alabastro varietate similes afferuntur. Cum co I a uincias

144쪽

131 De Pictura, s Statoria,

uincias dispoliant columnas monolit has au runt, ait Laberius, solidum adamantem Maro vocat lib. 6. Eneid. Solido adamante columnae. Qu9 modo marmor paretur ad tectoria, vide Niruuium lib. 7. c. J. Fabium declamat. 9.graues crustae, marmore lucentes columnae.Sidon .m Epithalamio. Hie lapis est de quinque locis, dans quinque colores, tinopm,Phrygiu3,Param, Poenus, Lacedaemon, Purpurem,viradu, maculosim, eburem, lassus.

Statius, Purpura sola cauo phrui quam Θnnados antro se cruentam macul lucentibus Attin. Seneca Numidicas crustas vocat epistol. 86. vet.

Glog. - λισαν ικitis , incrus latam domum, malim

interpretari , tessellis sectilibus pauimentatam. Statius lib. 2. Syl. -- - Hic Graus penitus desecta meiatas Saxa quo Eoae ressersit vena Θenes, Synnade quot moecta Phmgia fodere secures Per obeles lugentia agros, ubi marmore picto Candida purpureo di finguitur area gyro. Hic o Aicia caesi de monte L curgi suo viret, o motis imitatur rupibus herbas

Hic Nomadum lucent fauentia saxa Thasiosi, Et Chios, ct gaudens uti us stentare a fios.

stae marmoris ipsa qua secantur lamina graciliore erant. Ea enim gracilitas quia dissicilis , pretium augebat Plinius lib. 36. cap. a. st 3. Crassus orator sex columnas marmoreas, d Hymetrias in

Palatij

145쪽

alati haedibus posuit Marmora scalpserunt primi ipoenus, Scyllis Cretenses Lapis parius dici-

ur λυχι που quia ad lucernas caederetur Scalpen ii marmoris ars trecentis triginta duobus annis

statuariam licturam superauit, quae sub Phidia

tantum ceperunt Olympiade 83. Versicolores maculae apud Chios inuentae. Secare marmor incrustas Cares docuerunt Crusta marmoris parietes primus operuit Mamurra praefectus fabrum

Caesaris. In vilissimo liminum usu Numidicum

marmor primus posuit Marcus Lepidus anno urbis 666 Marmor sectum est, aut solidis glebis positum. Marmor arena secatur Terra in praetenui linea premente arenas, versandoque tractu ipso secante AEthiopica arena ad id commoda est. Sidonius Epithal. Ruri ij. Polles Chosesithi fulum fulgurat ardor. Murrhina, Sardo ches, Amet nitra,Iberus D fu, Indis, Chalcidicus, Scythicin Berysim, Achates, Attollunt duplices argenti cardine valvas, Per quas inclusi lucem vomit umbra maragdi. Limina crassus onyx crufiat propterique facinthi Caerula concordem faciunt in stagna colorem.

Idem carm. 22.

Cedat puniceo retiosius livor in antro Θnnados, ct Nomadum qui portat eburnea saxa Collis, Ur herbosis qua vernant marmora venis. Candentem iam nolo Paron, iam nolo Car lium, Vilior est rubro qua pendet purpura saxo. Idem lib. estili.Quadrarium vocat marmorarium, ερμογλυ t. Statius lib. i. Θω.

146쪽

Vena mari, rupesque nitent, quis purpuris eoEbatu, o Idri moderator liuet aheni.

Prudent.

. Et qua fixa paros strat, ct qua punica rupes, sua viridu Lacedaemon habet, maculosei Θnnas. Statius, Non huc admissa Tasu, aut undos Gonos, Adorret Delonge, querituri exclusu ophites. Sola nitet sau Nomadum decisa metallis Purpura,sola cauo h gia quam Θnnados antro se cruentauit maculis lucentibin Ait s. Quis Tyrium ineas secat,in Sidonia rupes: Vix loci Eurota viridi,cum regula longo Θnnada distinctu variat. Lampridius in Alexandro Seuero: Marmor porphy reticum,& Lacedaemonium Isidorus tib. i5. origimi Lacedaemonium marmor viride cunistis est hilarius Ophites serpentium maculis similis est. Augustaeum ,& Tiberinum in AEgypto Purpurites βα--, alabastrites. Statius: Mons Dbia, Iliacusi nitent, ct multa Siene, Et Chios, glauca certantia Doride saxa.

Cassiodorus lib. r. ar. Discolore crusta marmorum gratissima picturarum varietate texantur.' lib. 1 Sidonius Non illic quidem Paros, Carystos, Proconiisos, Phryges , Numidae, Spartiatae rupium variatarum posuere crustas , neque

per scopulos AEthiopicos, abrupta purpurae genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. Prudentius lib. 2.in Θmmachum: tiuum nemo scopuli mihi dedicet serum. Signis e marmore , gemmisque etiam poliendis Naxium diu placuit ante alia. Ita vocantur cotes in

147쪽

in Cypro insula genitae. Vicere postea ex Armenia vectae. Pretiosissimi generis Lacedaemonium viride,cunctisque hilarius. Olim non suit auctoritas

maculoso marmori. Primum versii colores istas macula Chiorum lapidicinae ostenderunt. Augustum, vel Ahi gusteum undatim crispum in vertices, Tiberium sparsiim conuo ita canitie Ophites ephrias a colore cineris dictus, quit Memphites dicitur. Est in AEgypto porphyrites λουι- κοπύγ candidis inter striacius punctis. Est ia- saltes in thiopia ferres coloris, atque duritiae. Vide Plinium libri .cap. 7.Strabonem l b. II. Agricola putat murrhina vasa fieri ex onyche Arabiae. Male. Onyches Germaniae sudines dicti ,ex quibus potoria vasa Praxiteles marmoris gloria superauit etiam semetipsum Lygdini in Tauro reperti, Alabandici ad purpuram magis inclinant Lucullium

marmor in atrio Scauri collocatum, aut potius

marmoris Lucullei columnae duo dc quadragenum p dum Hym citi iii armoris colurninae sic in L. Crassi oratoris Palatina domo. Plinius lib. 6. V. s. putat scalpendi marmoris artem cum Olympiadibus coepisse , longe antiquiorem pictura,

statuari , quarum utraque cum Phidia coeperit

Olympiade octogesima tertia, quod ab eo criptum miror,cum idem scribat,in Chio intula Malam sculptorem in filium eius Micciadem fuisse Hipponachis state, quem certum est vixisse Olympiade o. Idem ait proauum alae sculptorem floruisse Olympiade prima ineunte Sculptores

marmoris .ii. foeditatem vultus in marmore Ex

presserint, iidem scalptores fuere in statuam j. Non ulli hodie reperti qui marmora proxime imi-I tentur.

148쪽

rentur. In mensa enim plana illinunt gluten figulorum, deinde glutini aspergunt gypsum contritum in puluerem. Surda colia iis sent ne couch de planire puluerit e, dc variis coloribus imbuunt;deinde in mensa cadem illinunt gluten alterum, gypsum friatum variis coloribus tinctum aspergunt. Idem tertio faciunt, quod eminet in superlicie dedolant laeuant. Exaequat id opus marmoris pulcritudinem dc duritiem.

quas varie sculpere ars sculptina docet. Nemo est tam sordidae, ,himae ora , qui non Ventilet asimum dissitis sudantibus aurum. Video uniones no singulos si gulis auribus com

paratos. Iam enim exercitatae aures oneri feren

do sunt. Iunguntur inter se insuper alij binis superpon latur. Non satis muliebris insania viros subiecerat, nisi bina ac trina patrimonia singulis auribus pependissent, ait Seneca Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit 3 Sed a corruptis moribus, ad Naturae miracula diuertamus. Quprumdam lapi Sum inexpugnabilis duritia est, nec secari adamas , aut caedi, vel teri potest, sed incurrentia ultro rotundit. In gemmis sales sunt, verrucaeque non eminentes a sesiles. Crystallis subinde occulta subest vomica praeduro centro salem vocant. Aliae gemmae ferro sunt con

tumaces,

149쪽

Lib. II. cap. IX. IJ T

vinaces, aliae retundunt Prima statim scalptura in quibusdam capillamentum videas, in aliis laeuor laterum mucrone gratior est. Clemens lib. 2. Pada- logi, cap. II. Lapillos insectatur liuidos , pallidos, maris inhospitalis eiectamenta,aut terrae ramenta,

ceraunitae, iaspides,& topassius,& smaragdus.

merx pretiosissima, margarita pretiosa nascitur in ostreo timili pinnis,magnitudine, piscis oculus ingens.Tertullianus de Genesi Prasi rus huic nomen est, ilii carbunculus ardens. Lib. 2. in Iortionem : Lygurius, onychinus, chry-ioprasus. Petronius: Carchedonios ignes lapideos. Tertullianus lib. de anima merauneis gemmis non substantia ignita est,qubd coruscant rutilato rubore; irecberyllis ideo aquosa materia est,qubdfluctuant colato nitore Liber Thobith: φει , φ- ω , sapphirum, carbuculum vocat. Carbunculus decuplo pretiosior est adamante,quia maxime Sole in rubrum excoctus Dionysius de situ orbi, Ad Egeum, inquit,mare sunt Thraces.

Vbi ad speculas Pallenem altricis apium lapis Asterius nascitur,pulcher sideris more fulgens, flammae ignis, quae in lucernis micat, persimilis. Idem ad Riphaeos inquit, Electrum siuauiter lucem augetur, qualis Luna splendor incipientis Sapphirum Ioui Saturno sa-Li crum

150쪽

138 De Pictura,s Statuaria,

crum esse aiut,imperiumque,& sacerdotium significarea ideo in sacris literis sub pedibus Dei quasi opus lapidis sapphyrini.Smaragdus Vrani virginis acer virginitate indicat, iaspis gratiam. Viigilius:

Ensis erat. Tertullianus Gemmae tarde teruntur, ut niteant;

subdole substruuntur , ut floreant anxie forantur, ut pendzant Hesychius : μυζάς λιεις , ἔς ςαζου v O MO Gύεθ. Mem eiu lapu,qui si assem atur aqua,incenditur. Ita lacrymae Mariae Magdalenae cor eius lapideum incenderunt.Androdamasse pis es, Margentum ad se trahit. Corallium in mari planta est, aere contactum lapis. In Silaro

ligna lapidescunt Plinius, lausanias In Troade Perperenis fluuius lapidibus agros conserit. Aiunt eos , qui ferunt cylindrum in Sypilo intemplo Cybeles, fieri φιλο- τορα, amantes patum.

Debuerat Ptolemaeus Philopator cylindrum illum tuliste, ne parricida eslsit Caristius lapis texitur, igne purgatur Mardobaeus: Gemmis a gummi nomen fuere priores, uod trans flenderent gummi lylendentu ad innar De lapidibus vide Solinum cap. I i. Plinium lib.

37. cap. q. 'S. 29. 9 IO. lib. 6.ca 8. 19. lib. 32. cap. r. Dioscoridem hb. F. Solinum cap. . 6 s. s. I 2. 1. o. 8 Isidorum lib. 6. cap. i s. Orphium lib. de lapidibus Taetetem chil. 6. cap.68.4 Mardobarum. Lapidum genera, nomina plura Adamas, Ac ha-tos Alectorias, Amethvstus, Androdamas, Abim-thcs, Asbestos Alabandina, Berylliis, Carbunculus, Chrysolithus, Chrysoprasus , Chryso patriis, Chelidonius, Corneolus,Chalcophonos, C hi so- lectros,

SEARCH

MENU NAVIGATION