장음표시 사용
261쪽
milis me in ea principiisu messe,
eipiantur ;haneque philosophiam non es novam, sed maxime antiquam edi vulga
218 PRINCIPIORUM PHILOs OPHIAE qualitatum, vel etiam sormarum substantialium nominibus indigitamus , quicquam aliud esse quam istorum objectorum varias dispositiones, quae efficiunt ut nervos nostros variis modis movere possint. Atque ita facili enumeratione colligitur, nulla naturae phaen mana suisse a me in hac tractatione praetermissa. Nihil cnim inter naturae phaenomena est recensendum, nisi quod sensu deprehenditur. Atque exceptis magnitudine , figura& motu, quae qualia sint in unoquoque corpore explicui, nihil extra nos positum sentitur, nisi lumen, color, odor, sapor, sonus, & tactiles qualitates ; quae nihil aliud esse , vel saltem a nobis non deprehendi quicquam aliud esse in objectis, quam dispositiones quasdam in magnitudine, figura & motu consistentes, hactenus est demonstratula .
Sed velim etiam notari, me hie universam rerum materialium naturam ita conatum esse explicare, ut nullo plane principio ad hoc usus sim, quod non ab Aristotele, omnibusque aliis omnium seculorum Philosophis fuerit admissum : adeo ut haec Philosophia non sit nova , sed omnium maxime antiqua & vulgaris . Nempe figuras 3c motus, & magnitudines corporum confideravi, atque secundum leges Mechanicae , certis & quotidianis ex . perimentis confirmatas , quidnam ex illorum corporum mutuo concursu sequi debeat, examinavi. Quis autem unquam dubitavit , quin corpora moveantur, variasque habeant magnitudines &figuras, pro quarum diversitate ipsorum etiam motus varientur, atque ex mutua collisione, quae majii scula sunt, in multa minora dividantur, & figuras mutent Hoc non uno tantum sensu, sed pluribus, visu, tactu , auditu, deprendimus; hoc etiam distincte imaginamur & intelligimus : quod de reliquis, ut de coloribus, de sonis, &caeteris, quae non ope plurium sensuum , sed singulorum duntaxat percipiuntur, dici non potest: semper enim eorum imagines in cogitatione nostra sunt confusae, nec quidnam illa sint scimuS. At multas in singulis corporibus particulas considero, quae nullo sensu percipiuntur: quod illi fortasse non probant, qui scnsus suos pro inensura cognoscibilium sumunt. Quis autem potest dubitare; quin multa corpora sint tam minuta, ut ea nullo sensu deprehendamus, si tantum consideret , quidnam singulis horis adjiciatur lDiuitig by Coos
262쪽
iiciatur iis quae lente augentur , vel quid detrahatur ex iis quae minuuntur Crescit arbor quotidie, nec potest intelligi majorem illam reddi , quam prius fuit, nisi simul intelligatur aliquod corpus ei adjungi. Quis autem unquam sensu deprehendit, quaenam sint illa corpuscula, quae in una die arbori crescenti accesserunt8 Atque saltem illi , qui agnoscunt quantitatem esse indefinite divisibileni, fateri debent, ejus partes reddi posse tam exiguas, ut nullo sensu percipiantur. Et sane mirum elle non debet , quod valde minuta corpora sentire nequeamus ; cum ipsi nostri nervi , qui moveri debent ab objectis ad sensum efficiendum , non sint minutissimi ; sed seniculorum instar , ex multis particulis se
minoribus conflati; nec proinde a minutissimis corporibus moveri possint. Nec puto, quemquam ratione utentem negaturum, quin longe melius sit, ad exemplum eorum quae in magnis corporibus accidere sensu percipimus, judicare de iis quae accidunt
in minutis corpusculis , ob solain suam parvitatem sensum es- sugientibus , quam, ad haec explicanda, novas res nescio quas, nullam cum iis quae sentiuntur similitudinem habentes, exco
fit Democritus etiam corpuscula quaedam imaginabatur , va- C CII. rias figuras, magnitudines & motus habentia, ex quorum coacervatione , mutuisque concursibus , Omnia sensilia corpora ex-νhiam his
surgerent; & tamen ejus philosophandi ratio vulgo ab omnibus rejici solet. Verum nemo unquam illam rejecit, propici ea quod
in eo considerarentur quaedam corpora tam minuta ut sensum effugerent , quae varias magnitudines , figuras & motus habere dicerentur; quia nemo potest dubitare, quin multa revera talia sint, ut modo ostensum est. Sed rejecta est, primo quia illa corpuscula indivisibilia supponebat; quo nomine etiam ego illam rejicior deinde quia vacuum circa ipsa esse fingebat; quod ego nullum dari posse demonstro: tertio quia gravitatem iisdem tribuebat; quam ego nullam in ullo corpore cum solum spectatur , sed tantum quatenus ab aliorum corporum situ & motu dependet , atque ad illa refertur , intelligo. Ac denique quia non ostendebat, quo pacto res singulae ex solo 'corpusculorum concursu orirentur, vel si de aliquibus id ostenderet, non omnes ejus rationes inter
se cohaerebant ; saltem quantum judicare licet ex iis , quae de ipsius opinionibus memoriae prodita sunt. An auicin ea quae hac
263쪽
2ro PRINCIPIOR vM PHILOs OPHIAE tenus de Philosophia scripti , satis cohaereant. aliis judicandum relinquo. At in sensilibus corporum particulis determinatas figuras &magnitudines & motus assigno , tanquam si eas vidistem, & tamen fateor, cile insensiles ; atque ideo quaerent fortasse nonulli, unde ergo quales sint agnoscam. Quibus respondeo, me primo quidem ex simplicissimis & maxime notis principiis, quorum cognitio mentibus nostris a natura indita est , generaliter considerasse, quaenam praecipuae differentiae inter magnitudines & figuras &situs corporum , ob solam exiguitalcm suam, insensilium este possent, & quinam sensiles effectus ex variis eorum concursibus sequerentur. Ac deinde, cum similes aliquos effectus in rebus sensibilibus animadverti, eas ex simili talium corporum concursu ortas existimasse; praesertim cum nullus alius ipsas cxplicandi modus excogitari posse videbatur. Atque ad hoc arte facta non parum me adjuverunt: nullum enim aliud inter ipsa& corpora naturalia discrimen agnosco, nisi quod arte saetorum operationes ut plurimum peraguntur instrumentis adeo magnis, ut sensu sacile percipi pos-lint: hoc enim requiritur, ut ab hominibus fabricari queant. Contra autem , naturales effectias sere semper dependent ab aliquibus organis adeo minutis, ut omnem sensum effugiant. Et sane nullae sunt in Mochanica rationes, quae non etiam ad Physicam, cujus pars vel species est, pertineant: nec minus naturale est horologio, ex his vel illis rotis composito, ut horas indicet, quam arbori , ex hoc vel illo semine ortae , ut tales fruetiis producat. Quani ob rem ut ii qui in considerandis automatis fiant exercitati, cum alicujus machinae usum sciunt,& nonnullas ejus partes aspiciunt, facile ex istis, quo modo aliae quas non vident sint factae, conjiciunt; ita ex sensilibus esseetibus,& partibus corporum naturalium, quales imi eorum caullae& particulae insensiles, investigare conatus sum.
At quamvis sorte hoc pacto intelligatur , quomodo res omneS naturales fieri potuerint, non tamen ideo concludi dcbet , ipsas revera sic factas esse. Nam quemadmodum ab eodem artifice duci horologia scri pollunt, quae quamvis horas aeque bene indiccnt,l: extrinsecus omnino similia sint, intus tamen ex valde dissimili rotulariim compage constant; ita non dubium est, quin summus rerum opifex omnia illa quae videmus , pluribus .divcrsis modis
264쪽
potuerit effcere. Quod equidem verum esse libentissime concedo , satisque a me praestitum esse putabo, si tantum ea quae scripsi talia sint, ut omnibus naturae plia nomenis accurate respondeant.
Hocque etiam ad usum vitae suffciet, quia Sc Medicina, & Mechanica, & caeterae artes omnes, quae ope Physicae perfici possunt, ea tantum quae sensilia sunt, ac proinde inter naturae phaenomena numeranda, pro fine habent. Et ne quis sorte sibi persuadeat, Aristotelem aliquid amplius praestitisse, aut praestare voluist e, ipsemet in primo Meteorologicorum , initio capitis septimi, expresse testatur, de iis quae sensui non sunt manifesta, se putare suffcientes rationes ex demonstrationes afferre, si tantum ostendat, ea ita fieri posise, ut a se ex plicantur. Sed tamen ne qua hic veritati fraus fiat , considerandum est, CCU. quaedam esse quae habentur certa moraliter, hoc est, quantum sussicit ad usum vitae, quamvis si ad absolutam Dei potentiam reserantur, sint incerta. , t exempli gratia, si quis legere velit epistolatia , --μο- Latinis quidem literis, sed non in vera significatione politis, stri piam,& conjiciens ubicunque in ea est Α, legondum esse B, ubi B legendum C, atque ita pro unaquaque litera proxime sequentem esse Libstituendam, inveniat hoc pacto Latina quaedam verba ex iis componi, non dubitabit quin illius epistolae verus sensus in istis verbis contineatur, etsi hoc sola conjectura cognoscat;&fieri forsan possit , ut qui eam scripsit, non literas proxime sequentes, scili aliquas alias loco verarum posiicrit, atque sic alium in ca sensum occultaveit: hoc enim tam dissiculter potest contingere, ut non credibilc videatur. Sed qui advertent, quam multa de magnete, de igne, de totius Mundi fabrica, cx paucis quibusdam principiis hic deducta sint , quamvis ista principia tantum cara & sine ratione a me assiimpta Esse putarent , forte tamen agnoscent , vix potuisse contingere , ut tam multa simul cohaererent, . si falsa es
Praeterea quaedam sunt, etiam in rebus naturalibus, qtiae ab solii- CC v rte ac plus quam moraliter certa existimanius, hoc scilicet innixi Me. taphysico sundamento, quod Deus sit silmine bonus & minime fallax , atquc ideo facultas quam nobis dedit ad verum a falso dij ii- dicandum, quoties ea recte utimur, & quid ejus ope distincte pcr-cipimus, crrare non possit. I ales sunt Matheinaticae demoni trationes r talis cst cognitio quod res matcri alta cxsistrat ; S talia
265쪽
Qx PRINC. PHILO s. PAR Q ARTA. sunt evidentia oiniata ratiocinia , quae de ipsis fiunt. In quorum numerum fortassis etiam haec nostra recipientur ab iis, qui considera bunt, quo pacto ex primis & maxime sitaplicibus cognitionis humanae principiis continua seric deducta sint. praesertim si satis inaici ligant, nulla nos objecta externa sentire posse, nisi ab iis aliquis motus localis in nervis nostris excitetur; talemque motum excuarinyn posse a stellis fixis, longissime hinc distantibus, nisi fiat etiam aliquis motus in illis, & in toto coelo interjacenter his enim admissis, caetera omnia, saltem generaliora quae de Mundo & Temra scripsi, vix aliter quam a me explicata sunt, intelligi posse videntur.
At nihilominus memor meae tenuitatis, nihil affirrito: sed haee omnia tum Ecclesiae Catholicae auctoritati, tum prudentiorum judiciis submitto; nihilque ab ullo credi velim, nisi quod ipsi evidens& invicta ratio pcrsuadebit. F I N I S. Duiliaco by Corale