Antonii Schultingii Joh. Fil. jurisconsulti, Oratio inauguralis. Qua disquiritur, culpandusne sit Tribonianus, quod jurisconsultorum, qui stante libera republica Romana claruere, scripta suppresserit; ac posteriorum, qui sub imperatoribus floruere, r

발행: 1695년

분량: 94페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ORATI INAUGURALIS. 33 gentissime evolutis,excussis perlustra

iis, quae in kro judiciisque etiamnum

forent recepta atque probata Scerperent eaque selecta, nonnullis, id utile auta necessarium existimarent ejectis, mutatis , interpolatis unum Digestorum, seulandectarum

OpUS conferrent ne temere eadem recoquendo illud extenderent, ne superVacua, ne antiquata praecipue ne contrariantia admiscerent talem

denique omni illa ex materia librum concinnarent, in quo nihil legeretur, quod non tunc primum inve tum acriptum potuisset videri imdeque tantum, tamquam e certissimo Oraculo, prudentum responsa in ambiguis uris quaestionibus petenda

esse, severissime sancivit falsi proposita poena, si quis ex alio qualicumque volumine aliquid recitare vel ostendere ausus fuisset ne alioquin iterum ad eumdem, ad quem ante I inpinm

42쪽

34 ANTONl SCHULΤINGII inpingeretur lapidem is reducendae, quae hactenus invaluerat, incer . titudini nova fenestra pateret

Ex hisce, nisi fallor, quae usti

niano fuerit hac in parte intentio, quodnam Triboniani offCium, quaenamque ipsi competierit potestas, cuivis erit evidentissimum id nimirum, voluisse Caesarem, idque Triboniano datum negotii, ut grasssint cum maxime confusioni pacandae idoneum, ut foro, litigantibus, respondentibUS, judicantibus inserviturum Volumen, idque inconcus auctoritatis, comis Poneret. Hunc in finem non elligendi solum ex Juris auctoribus quae apposita esse judicaret; sed etiam, ubi id suaderet ratio, ad praesentis temporis consuetudinem accommodandi potestatem accepit.Non ille, Ut multi hodie temere prorsus sibi persuaserunt, Plenam atque absolutam quidvis prolubitu gendi ac refigendi faculta

43쪽

ORΑΥI INAUGURALis 3 tem habuit. Id cui probabile poterit videri, qui cogitet , tantummodo, nihil minus in more esse Principibus, quam primariam hanc majestatis su praerogativam cum mortali quoquam communicare mec eamdem etiam ita absque ullo limite concedi videmus in illa, quam de conceptione Dig storum ad Tribonianum Imperator

omisit, constitutione qua etiam eX- pressissimis verbis caVetur, ne quid,

nisi in foro receptum, statum huic libro inseratur. Immo tam longe inde abfuit, ut e diverso, siquid in

percensendis veterum lucubrationibus vel minimum ocCurreret ambiguum necdum satis determina tum, non ipse id valuerit dirimere verum ad Imperatorem, ut is quid sequendum foret , sua definitione , praescriberet, referre debuerit unde ingens ille decisionum, eodem te poris curriculo promulgatarum, in I a Cocli,

44쪽

Hoc Triboniani fuit ossicium, haec potestas quem quidem non ubique partes suas recte implesse, nulli equidem inficiamur concedimu etiam, non ubique ea, qua Oportuerat diligentia, fide, religione fuisse versatum aegerrime ferimus insuper vasto adeo atque immenso operi, cui exacte eli mando ne decem quidem suffecissent anni, non nisi perexiguum, te integri quidem triennii spatium impensum fuisse dolemus gravissime, quod innumeras usu adhuc tum vigentes legeS, innumera Senatusconsulta, innumerasConstitutiones, innumera edicta

praetermiserit; quae si integre ubivis proposuissset, absolutisssimasque , Jurisconsultorum interpretationes accurate subjecissset, quam egregie de Jurisprudentia Romana, de sua aetate& de posteris fuisset meritus Ve

45쪽

ORΑΥI INAUGURALIS 37rum de his jam non disputamus at illud contendimus, illudque probandum recepimus, nihil ab ossicioTribo. niani magis alienum fuisse, quam,ut neglectis recentioribus,'apiniano, Ρau

fricano , Marcello caeterisque, quorum certa, indubitatavi vivida, ipsis etiamfrincipumConstitutionibus ap

probata erat , auctorita , ex Ve

tustis illis, qui Rempublicam liberam viderant, Catonibus Muciis, Mani lio, Cascellio, Servio Sulpicio simialibusque andectas conderet. Qiuod autem ad ipsos illos antiquos, qui libertate vigente claruerunt JuriS-

peritos attinet, ut ut viros fuissse ingenio judici, exercitatione singulari, lubentissime agnoscamus an tamen

ideo sequitur debuisse illos posteriori bus praeserriὸ Immo unde etiam lique sub Justiniano illorum scripta adhuc inveniri potuisse; Sane non nisi ex K Q Mu-

46쪽

3M ANTONi SCHULT IN Grain Μucio, Elio Gallo, vel uno fomte alterove amplius priscorum illorum, eaque paucula fragmenta in Ρandectas retulit Tribonianus Vel etiam, ut largiar adhuc alicubi eadem delituisse , adhibitaque , debita opera fuisse parabilia illud tamen, nec id ipsum temere, asseverare audeo, eadem in scholis , tribunalibus ac judiciis, aut nunquam , aut rarissime laudata fuisse uti non inde tantum colligere proclive is est , quod paucissimos libros in foro adhibitos antiquorumque plurimos, ipsis etiam eruditissimis hominibus incogni-

nianum repertos fuisse, testetur Justinianus Verum insuper luculentissimum hac in parte indicium praebet scriptor gravissimus, sesquiseculoser Justiniano anterior, Ammianus Marcellinus qui in tradendis anni a nato generis humani Sospitatore post

47쪽

ORATI IN Au GURALIS. 39 trecentesimum septuagesimi rebus

gestis , Trebatii, Casseellii, Alfenique qui tamen labentejam libertato,& sub Julio Caesare Augustoque in

notuere horum monumenta Um ,

Auruncorum ac Sicanorum dudum sepulti Moblivione obrutis legibus comparat. Denique Pomponius, qui sub Divis Fratribus, Antonino CVero, centum Circiter septuaginta post natum SerVatorem, atqUe adeo

irecentis fere sexaginta ante Justinianum annis floruit ille ipse Pomponius nonnullos recenseta ex illis

ipsis , qui non admodum diu ulli

Caesaris tempora prinerterant, quorumque scripta jam tum non talia eX-stitis e ait, ut ea omnes appeterent; quin nec amplius versata inter manus hominum. Et hi tamen ipsi celebratissimi quondam fuerant auctores, Aquilius, nempe, Gallus, Balbus Lucilius, Sextus Papirius, G Us Juven- a lita S,

48쪽

ANTONII Scis ULTINGI Itius, adeoque idem plures alios se itum oppressisse, ut ignoti in tenebris jam tum delitescerent, non levi suspicione ducti, arbitramur.

Verum, quid de Justiniani, quid

de Ammiani Μarcellini, quid de Ρomponii aetate loquimuro An quidem Jurisperitorum illorum plerorumque vigiliis id contigit, ut, florente etiamnum aequis legibus Roma, omnium applausum tulerint mon illae, ob

quas hodie tantopere desiderantur, causae tunc obtinebant, linguae, scilicet, qua nitebant, Latinae elegantia Utpote quae esset Vernacula cuique

CXornandae Oratores , non legum Scformularum interpretes, adhiberentur nec antiquitate illic investiga bantur; sed quae nunc antiqua haben tUr, tun passim erant ObVia Id ergo examinemus, quid de ea, quam doc

bant Iurisprudentia senserint illa tempestate sapientes homines. Et cujus heic

49쪽

ORATIO INAUGURALIS. Ihei judicio confidentius stabimus, ac disertissimi inter Romuli nepotesti,ceronis' Ciceroni , inquam, viri cui par magnitudini Romanae inge nium obtigisse, memoriae est proditum quemque etiam, si anniti voluistat, de principatu in Juris cognitione is UnamVOVi contendere potuisse, nemo, qui divina ejus monUmenta diligenter volverit, ibit inficias. Is itaque Cicero, non illis solummodo locis, ubi Oratorem agit,

ubi cauta propositae velificatur, quasi pro oblectamento habet Jurisconsulto salibus defricare sed etiam, ubi vel maxime sine tactu, serio eandides, sincere loquitur , non id tantum in illis observat, quod magna quidem professa fuerint, at in parvis versati , in parietum ac stillicidioxum jure , in stipulationum Judiciorum formulis Quod tamen&ipsis cumo posterioribus commune fuit L CC

50쪽

ANTOΝII cIlULΤINGII nec hac de causa parvi eos faciendo censeo, cum equitatis dictamina eadem heic sint, quae in gravioribus, justitiae ratio non e rerUm pretio, sed propriis ex regulis aestimanda veniat. Refert etiam Tullius, inclinata jam libertate collapsam fuisse uris- peritorum auctoritatem. Sed nec illud urgeo , quoniam id forte non tam illorum culpae, quam temporum

iniquitatio vitio sita tribuendum. Verum alia longe graviora sunt, quae

meridiano sole clarius demonstrent, ea, qUae tunc terebantur Juris auctorum scripta , nihil minus, quam ab omni parte ad amussim exactari consummata fuisse adseverat enim idem Tullius, ni SerVium Sulpicium, tunc praecipue Celebrem , i quidquam indure alicujus momenti atque ordine digestum , diem adspexisse. Hunc vero, Jurisconsultorum, quip

SEARCH

MENU NAVIGATION