Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

cap. v I. v. 3.

De Bello

Africano. Lib. I x.

a 3 DIssERTATIO TERTIA Non repetam hic quae in genere de bellico hujus an malis usu, qui ab Indis ad reliquas gentcs dimanavit,

ex auctorum veterum lectione omnibus obvia sunt&mposita. Illud sorte majus erit operae pretii a admonere , inde factum, ut non minus quam homines, se ro etiam munitus Elephas in aciem procederet. Quum cnim ob ingentem corporis molem jacillorum & ici rum ictibus pateret bellua, in qua potissimam victoriae fiduciam videbantur collocare, qui earum opera in bello utebantur, hinc morem etiam illum receptum crederem, ut lorica praemuniretur. Tales Elephantes olim ab Antiocho Eupatore in aciem contra Judaeos educti,

bro aliis bestiis, se sis est illi Regem ferre. Instructos eodem modo contra Caesarem Scipionis Elephantes ex

Hirtio quoque discimus; ornaturique ae loricatus Elephan tus quum esset, quaparsum corporis nudasne tegmine relim queretur , ut eo tela conjicerentur. Accedit Heliodorus, qui morem illum vulgo receptum clare innuit, O, mi

εἰς μαχω. icunque fugiebant nulli facinore eito , nee visio detrimento Elephantis iliato disiedebant. Belgua enim se ro munita es, cum adpraelium accedit. At vero morem illum eruditis notum notabam tum evincit, sed nobis etiam ante oculos ponit superior Elephas , unde insuper disicimus, non jam partem aliquam, sed totum tiam corpus eo modo instructum ac praemunitum. T lis nempe Regis Indorum Elephas, quem phalcris aureis

182쪽

stDE PRAEST. ET USU NUMIs M. I Isreis toto corpore contextum narrat CurtiuS; Longior ubi Lib. v i M. expedisio est, Elephanti vehunt currum, se tantarum besium rum corpora tota contegunt auro. Elephanti comitem hic .

obiter adjungimus C A M E L u M,& ex eo quidem gen re , quod Gneci DROMADEs vocant. Quum enim vulgo notum sit ex veterum &rcccntiorum historiis, alios esse Camelos in Oriente , quibus vulgo ad onera fereoda,alios autem quibus ad cursum tantum utantur, hinc utriusque generis signati in antiquis Nummis. Priores quidem saginarios illos &-innuere via dentur varii & obvii Trajani nummi cum inscriptione δε α A BI aut A RABI E ADQUISITAE, cujus generis unus infra adducetur. Arabicos autem Camelos satis arguit, quod non duos instar Bactrianorum, sed unum tantum praeserant gibbum; qualis etiam Cam lus e dromadum ut videtur genere obvius in denario gentis 2Emiliae, cum inscriptione Arctae Arabum Rogis. Undc certe liquet vere jam olim ab Aristotele, &Lib. H. inde a Plinio discrimen illud Bactrianorum & Arab, Hist Anim. corum Camelorum observatum, a Solino autem perperam in versu m, Arabici bina tubera in dors habent, flumia lactriani. AIterius vero speciei Camelos, ad cursum comparatos, atque inde Graecis dictos, graciliores proinde ac minoris staturae exhibet sequens nummus lingularis raritatis sub Caracalla percussus, cujus ectypum petenti mihi lubenter indulsit Cl.Patinus D

183쪽

i36 DIssERTATIO TERTIA Dolendum equidem fugientes omnino & exesas inscriptionis litteras, locum signati hujus Nummi hodie nobis invidere. Neque enim obvium illum aut vulgarem in Antiquis Nummis, facile licet ex adpicto animali colligere. At illo interim beneficio fruamur, quod

Dromadem ejusmodi Camelum exhibeat, cum nudosesibre protens a dextra nescio quid innuentem. Mira autem sunt, quae de velocitate hujus animalis, qua Equos longe dicitur superare, narrant cum antiqui autores, Diodorus, Strabo, Philostratus, tum recentiores, Leo Africanus, Marmolius, aliique, qui sua nobis itia nera, Asiatica nempe aut Africana reliquere , puta unius diei spatio ultra centum milliaria Dromades id genus conficere, idque modico viatico octo vel decem dies per deserta continuantes. Hinc non immerito Dromas Talmudicis dictus seu Camelus v lans, & juxta Glossam Magistrorum, quia est cursu v lox instar avium volantium, ut observat in Lexico suo Talmudico doctissimus Buxtorfius. Haud aliter nempe ac Gneci & Romani celeres suos Equos non nunquam Holucres Aquilas, aliisque id genus nominibus appellarunt, qua de re infra. De RHINOCERO TE haud ignota quoque vel

rum ac recentiorum controversia quorum alii fab losis eundem annumerant; alii vero unum, alii duo cornua, eademque modo in naribus, modo in capite, modo in humeris etiam posita voluerunt. Visum vero Romae hoc animal Flaviorum temporibus, non ex Plinio solum, Suetonio, aut Martiali discimus, sed printerea ex Nummo Domitiani ; ex quo patet luculenter, illud secularibus Ludis exhibitum, ac in ejus rei m

moriam ibi expressum, cum unicornu e naribus prominente. Unde mirari subit nuperum Historiae An malium

184쪽

malium scriptorena, qui cum duobus cornibus in his Ibis Iouipsis Domitiani Numinis depict um refert: sed illum ston. Hist. in hunc errorem induxisse videtur Aldrovandus, &utrumque Pierius, qui hoc ipsum de duobus Rhino Cyb- x x cerotis cornibus nummo illo expressis ante eos tradi- ei derat, Verum quod jam auguratus est Aldrovandus, Elephante nobis pro Rhinocerote obtruQ. Certe satis Pierium aliosque ei adsentientes arguunt, cum p dueta jam ante superiori faeculo hujus nummi Icones ab Antonio Augustino, & Sebastiano Eriggo, tum soquens ejusdem estigies illis consentanea. Ut omnino inde corruptum constet Martialis locimi vexatum jam viris doctis, ubi geminum cornu huic D-m videtur tribuere: de quo pricter alios consulendus CL Bochartus in pneclaro opere de Animalibus sacris, ne actum procul dubio hic agamus; neque enim liber ille nobis ad manum, dum haec commentamur. Certe in hunc errorem haud impingere potuit Poeta testis illius spectaculi oculatus, quale num Hus iste Domitiani repriesentat, qui juxta Plinium, AElianum, aliosque unum cornu alio loco eidem ferae tribuit,

erat cornu, cui pila taurus erat.

Alias sequutis etiam temporibus, & praeter lacularium Hlemnitatem, ornasse non semel Rhinocerotas Ro-

185쪽

138 DIssERTATIO TERTIA. manas ludorum editiones, liquet aliunde ex Auctoribus Historiae Augustae, Capitolino in Pio & Gordi nis, ac Lampridio in Elagabalo. Immo sub Trajanoctiam idem animal Romae conspectum , fidem facit Nummus ab Occone descriptus, quinto illius Augusti

Consulatu. Ut pateat inde luculenter , quam vere ' Lib. II - a Plinio ac' Eliano sit adsertum, formam illius belluar Romanis esse notissimam, quippe apud quos saepe site. . in amphitheatris visa. Si fides vero habenda est Pyrho ' Ligorio, notatur ab eodem in uno Domitiani Numismate Rhinoceros cum Elephante, ut videbam nuper in antiquariis ejus collectionibus ineditis, quas adservat Bibliotheca Augustae Christinae. Neque vero in iisdem diversum ab eo M o N o C EROT A memini me vidisse, quem a se tamen in Nummo veteri inspectum apud hunc ipsum Ligorium t statur Aldrovandus, cornu cantharo humi stanti inserentem , cum inscr. N T Σ Σ Ε Ω N. Suspicatur vero percusmum illum ab Indis Nysaeis, in Bacchi sui cultum,

ac memoriam victoriarum Alexandri Magni, & repe Listri t. ti in eo tractu id genus Unicornis. Eundem quoque

O .L Nummum vulgavit Medicus quidam Gallus scripto

eorni. Vemaculo, ac cidem Alexandro Indorum Triumph tori tribuit , paullo tamen aliter expressa nummi epi-Τbom. graphe, N Υ Κ E sa N. Vir autem doctissimus, magnum lunaen Germapiae nostrae litteratae , recentem illum L, i. e. i. Nummum statuit, peculiari illi destinata commentatione in variae cruditionis opere. In ea autem id mit uribus, ut cundem adscribat non Indi illi Nysae, sed haud paullo viciniori Nicaeae, sitae in Liguriae MGalliae finibus, ac legendam proinde auguretur inscriptionem N IK A I E sa N. Fundus illi hujus observati Eme cer. nis Julius Scaliger, qui in ea Urbe visum a se narrat

cornu

186쪽

Dt PR a s T. ET V s U NUΜIs M. I 39 cornu hujus Monocerotis; unde quoque illud ab eo- dem Heroe Scaligero, aut ab alio forte conscio geminae voluptatis, ad perpetuam rei memoriam aeri incisum putat superiori saeculo, ac intuitu Graecorum illius urbis aboriginum, signatum Gnaeco illo nomine Ni-R AIE n N. Neque dubitat vir eruditissimus hanc suam de Nummo illo sententiam, ut eXtra omnem contentionis aleam proponere; immo pro qua paratus sit forti animo tanquam Danais pro Metribus Aiax depugnare.

Non vero is ego sum, quibus digiti pruriant hanc pu- nae aleam subeundi, aut vero qui gestiam inde capere selatium, quod cum victus ero, cum Aiace ferar decem lasse. Optassem equidem mihi copiam fieri illius Nummi, aut iconis inde expressae; ut de co liceret certius aliquid statuere, maxime de aetate illius & occasione, qua percussus fuit; & an ad remota illa Alexandri M.

tempora, aut ad alia eum subsequuta, an vero ad cla-pstim mod 'saeculum omnino referri debeat. Sed non

licuit mihi hactenus Galli illius Medici scriptum consistere, quo Nummi illius iconem dedit inspiciendam, aut eundem in penu antiquaria Pyrrhi Ligorii a me hic inspecta observare, a quo primum Nummi hujus notitia videtur dimanasse. Illud tamen in Lectoris gratiam , & ad majorem quandam lucem hujus rei haud alienum erit praemonere, magnam utique fuisse superiori taculo, quod tu non ignoras, Pyrrhi hujus Lig inmrii in colliuendis undique residuis prisci aevi monu-

mentis diligentiam, ac In illaem cetineandis, describendis, in certum ordinem redigendis, & pro captu etiam interpretandis, incredibilem quandam neque satis unquam praedicandam sedulitatem. Hinc optumos de publicos illius industri e praecones nactus jam olim sibi conjunctos arcta id genus studiorum commu-S a nione,

187쪽

I o D IssERTATIO TERTIAnione, Antonium Augustinum, Fulvium Ursinum, Onuphrium Panvinium , Annibalem Caro, & his aetate proximum Laurentium Pignorium, omnia claris. simae famae nomina. Sed certiores adhuc ejus rei testes exstant Herculeae Viri lucubrationes antiquariae etiamnum superstites, in quadraginta & plura volumina digestae; quae integrae adhuc in Taurinensi Biblioth ca , & hic in urbe magna sui parte in supelle,stile libraria Christinae Augustae, Farnesiana,&Barberina, instar praestantissimi cujusdam Thesauri, adservantur. Complectuntur vero illae, tum consueto litterarum omdine & libris totidem, Gemaphicam locorum hominumque prisci aevi enarrationem, insertis passim L pidum ac Nummorum monumentis ; tum praeterea Commentarios singulares in Graecorum & Caesarum aliquot Nummos , ac insuper Tractatus quosdam poculiares ad illustrationem Romanae omnisque remotae antiquitatis comparatos; De Religione & Dis Gent,lium , Hemibus & Viris Illustribus, Ponderibus, Mensuris, Statuis, Monetis, Funeribus, Re Nautica, V stiaria, Claris Familiabus Romanorum, de eorum M gistratibus, ac tandem distinctis quibusdam Tiburis, Villae Hadrianae, aliorumque id genus vel Rituum vel locorum cxplicationibus. Dum vero easdem fama&commendatione eruditorum hujus ac superioris saeculi mihi pridem notas, obiter versare licuit aliquoties, facile deprehendi multas latere in iis optimas prisci aevi reliquias, quibus vel imprimis prioribus Inscriptionum aut Nummorum veterum collectionibus ingens& pnaeclara quaedam accessio fieri posset, ac inde in omne litterarum & doctrinae genus utilitas non levis redundare. Multa enim id genus hodie etiam haud amplius obvia, ibi recondi adversus injuriam temporum ;

188쪽

rum , multa etiam ab aliis secus aut properanter do scripta, accuratius ibi aut fidclius, quam vulgo in tabiti l i, praeter conspicuam singularis cujusdam in colligendis iis, ac ubi opus fuit delineandis, industriae laudem. Sed neque illud vicissim dissimulabo, plura

passim occurrisse congesta in tam vasta mole, quae aut dubiae fidei, aut confessae videbantur novitatis , magnam inprimis Nummorum segetem ipsa locorum aut inscriptionum notatione quam oppido sitsularem. Et quidem erratum videbam frequentius in Graecis id genus monumentis vel tradendis vel explicandis, adjunctas certe iisdem interpretationes, nullum ferme usum Graecarum aut interiorum alias litterarum manifesto nimis arguere. Varia ejus rei exempla possem huc adferre, quae sebinde sese mihi ac dolesti quidem inserebant, &quae suo loco nonnunquam ac ordine, sed cum pace ejus viri, cujus ossa quiescant molliter, lectorum oculis subjiciemus. Sive itaque fatum illud sit mmnium vastarum collectionum, in quibus vulgo na λα δν εογλα, ο λυγρμε, sive ea sit consueta humani ingenii pluribus intenti imbecillitas, sive fucus ab aliis bono ac diligenti viro factus sit , sive nimio omnia

Vetera ac nova promiscue congerendi studio lab rarit; sive revera majore animo ac labore improbiori , quam idoneo provisu priscae cruditionis & solemtiae illius judicatricis instructus, rem tantam si assigressus , illud certo mihi constat, quod nec fidem ubi, que decoquat, nec ubique mereatur, & in amplissima metae, Infelix lolimm acsteriles dummentur a mae. Unde etiam, si mei voti res esset, mallem No a viaris eruditis ac in litteris id genus subactis, spicilegia inde colligi bonae Duos magna fide & cura, publico

S 3 usui

189쪽

I 2 DIssERTATIO TERTIA usui eximie profutura , ex quo sua Ligorio sedulit iis ac industriae laus maneret illibata , quam ut tota illa qualis exstat farrago promeretur , quae vel incautis posset imponere, avidis ad quamcunque ciborum novitatem , vel etiam ut est seculi genius, auctoris sui celebritati ac meritissimis alias laudibus haud parum valeret detrahere. Atque candidum hoc

meum de immensis laboribus Pyrrhi hujus Ligorii

judicium , probatum quoque tuo calculo , citra ullam ejus contumeliam prolatum velim , neque cem te in alium finem, quam ut inde constet, quousque fidei Husac auctoritati, quam maximam publica jam illi fama conciliavit, sit tribuendum , de qua hic c-tiam quaestio vertebatur , & forte saepius in proces su operis mentio erit facienda. Alterum vero hic monendum quoque videbatur, quod nihil traditum videam a viro doctissimo, de altera Nummi sillius parte , qui istum Monocerota nobis repraesentat. Iblud tamen valde fuisset opportunum, ut inde luX major adsulgeret, quando aut qua occasione idem ille sit percusitis. Proximum est, viros doctos, sed in id genus antiquitatibus parum exercitatos , ad Nysam Indicam levi fundamento confugisse, & ad victorias ab Alexandro Magno de illa gente reportatas ; in quo haud dissiculter Cl. Reinesio adsentimur. Multa quidem exstant & teruntur manibus Procerum ac antiquariorum Herois hujus Numismata, proba illa quidem & genuina , sed quae expeditionum ejus Indicarum meminerint, fateor me nondum reperisse. Et quum praeter Nyiam hanc Indicam , plures alias, &quidem novem urbes qusdem nominis Stephanus Byzantinus commemoret, sitas in Euboea, Thra

cia, Cilicia, aliisque id genus regionibus haud paul

190쪽

lo vicinioribus , haud necesse fuit proinde dilabi ad ultimos terrarum Indos, & percustas inde Nummos accersere. Accedit opportune, quod ceu antiquus sit ac genuinus Nummus ille ab iis descriptus,

ceu ad veteris alicujus normam novo signatus metallo certe , N Υ Σ Σ Ε Ω N levi aut obvio errore legerint iidem, aut eum obtruderint, pro N Υ Σ Α Ε Ω N. Occurrunt enim plures Nummi, quod etiam fugisse videtur virum doctissimum, & optimae quidem notae, cum hac inseriptione N Υ Σ A E Ω N. Percussi illi vulgo sub Hadriano, Pio, Marco, Commodo, Valeriano, modo cum Dei Luni cmie, modo cumε rem in bigis serpentum, modo cum Quadrigis, aliis que id genus symbolis. Ad quam vero Nysam reserri debeant, & an ad unam singuli an ad diversas, non ita liquet: nisi quod plures illi, qui Luni essi-Riem repraesentant, Nyce Euboicae. transscribendi mitini videantur. Colligebam id primo obtutu ex Nummo Valeriani, quem nuper cum selectis aliis vulgavit Cl. Seminus, in quo eadem inscriptio N Υ C A E sὶ Ncum figura hujus Luni, infra vcro Bovino Capite ;quod ille ingeniose ad varias bicornis Lunae cum Tauro similitudines, ego omnino ad Euboeam resci tam , cujus symbolum passim in nummis noveram simile Tauri caput, & in qua Stephanus urbem Nysam hujus nominis tradit exstitisse. Quo spectare etiam memineram Nummos Magni hujus Al xandri, probos illos neque dubiae fidei, cum, alumctis variis id genus symbolis Taurini Capitis, Sphingis, Rota, Pegasi, quae nempe ab Euboicis, Chiis,

Rhodiis, Corinthiis, signatos eosdem arguunt. Sed res patebit clarius ex sequenti schemate, cujus priorem Alexandri Nummum Gazae Palatinae, posto

SEARCH

MENU NAVIGATION