Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

I84. DIsεERTATIO TERTIAtat. Unde & huic Deae Draconem sacratum statuit alibDe Isiaci cubi Plutarchus, quem Apollini alias ac barbato ejus filio vulgo adserunt prisca haec monumenta. Sed mir re mecum obiter fatum illius Insulae serpentis Epidaurici, ut quae salutis quondam ara & sedes Ronmnis e In IV m stiterit, cadem postea, ut ex Sidonio liquet aliisqud Christianis Imperatoribus rei capitalis accusat

es. rum carcer ostiterit & carnificina. Plures vero mitto lib. I. ςp. 7. aliarum urbium Tutelares id genus Dracones &Psem. domantes, qualis etiam Lanuvinus illo, obvius vulgo

in denariis Gentium Romanarum,inde quo Propertius sLib. I v. Lπι-ῶ- annos vetus es tureia Draconis.

Neque minoris erit pretium operae, referre in hunc censiim Draconem alium, illo vel Paphlagonio vel Epidaurio vix minus singularem , quem ex praeclaro S E-vERI Nummo descripsit quidem Eriggo, sed ita ut nec sensum nec locum signati Nummi sit adsequutus. n A Υ Υ Α ΛIA haec Urbs Thracum, non vero incerta aliqua Gnaeciae Provincia, sed quae corrupte apud Stophanum aliosque που λία, vel ποι Γλία legitur: unde causam crederem igilbrantiae nobilis Antiquarii, nisi hanc viderem ejus frequentem in tradendis Graecis nummis infelicitatem. Occurrunt vero alii quoque jusdem urbis inter Nummos cum M. Aurelii tum G

232쪽

iterum Stephani Dicta quoque eadem Christio urbs VI PIA PAUT ALIA ab aevo Ulpii Trajani , sicut id miris constat cx praeclaris aliquot Nummis, si- gnatis in honorem Faustinae Junioris & Caracallae,

Gaza Medico, & in Regia Parisiensi, & in Museo 'Cl. Semini mihi vidisse contigit. Geminum quoque

notabam nuper in nummo Getae apud Leonardum Α-gostini celebrem Urbis Antiquarium, in quo Aquila

cum fugientibus ac exesis litteris, quales tamen adsequebar o Υ Λ Π I A C itidem ΠΑΥΤΑ ΛIA C. Ea ne pe ratione, qua alia ejusdem Thraciae urbs T irin, &Daciae Ser aerat, & praeterea Nicopolis, Anchialus, Mitylene. aliaeque nobiles civitates, U L P I itidem vocantur in selectis aliquot Nummis Seucri, Caracallae, Getae, Gordiani & aliorum: o ΥΛΠΙΑC NI ΚΟΠo AEnc;

M T TIA H N H c. Sed de hac appellatione & loco obuler. Sicut vero alii Nummi hujus urbis modo adlegati, vel Patrium Amnem, solita cultum ab accolis religione , vel Bacchum cum thyrso & cyatho , vel Cybelen leonibus vectam, prata & solennia Thracum Numina , repraesentant , vel Salutem quoque familiari symbolo, serpente involutam, cui escam porrigit , ita iste supra depictus Draconem, tutelarem scilicet loci Genium, haud minus quam alii superiores nummi ante excussi, omnino vidctur mihi arguere. Magnitudine certe ille simul & spirarum flexu magis adhuc admis .randus, & lingua exserta quasi alter Gaucon, ad fumdenda itidem Oracula accinctus. Huc facit quoque dracos alter, plures ingens gyros, in vicina Tino Ponti A a M

233쪽

186 DissERTATIO TERTIA Metropoli; quem repraesentat Nummus Gordiani Mo

Neque diversus alter stituans immensa volumina, in In Cimelio rarissimo Marcianopolitarum, cum Severi Al Regio. xandri & Mammaeae capitibus, in priori nummi parte, Q. θ-βλοσαρωπις ἐλιι τεταρ ἀγκοιλ ἔρπων.' Geminum quoque eidem vidi exstare in Regia Gaeta Parisiensi, cum cssagie Caracallae & matris itidemJuliae

Domnae ac inscriptione ΕΠΙ ΚΤNTIA IANT MAP-ΚΙΑNoΠOAEITΩN. Marcianopolis vero Mysiae s Lib. xxVii. cundae, seu unius e sex Thracum Provinciis juxta Ain mianum civitas, a Marciana Trajani Qrore ita cognominata. Paria vero cum Musmodi Dracone facientem

suppeditabat eadem Regia GaZa, in Nummonopoleos, alterius Thraci Provinciae, signato itidem Caracallis temporibus, cui similem apud Cl. Patinum inspexi, Gut & haud vulgarem Dion opolytaram, quem

praeclaro quidem Viri his studiis excellentis beneficio, aliis quoque inspiciendum damus. Praesert singularis hic Nummus, in priori quidem par te Gordiani & Serapidis capita qualia Neronis itiadem & Serapidis, aut aliorum id genus Caesarum o currunt) in posteriori vero, ut vides, Serpentem tomtuosum, cum inscriptione ΔIONT COHOAEITΩN,

urbis itidem Ponticae cum Tomo, seu, Scythiae illius quae posca inter sex Thraciae Provincias relata, & cujus celebriora oppida Dionysopolim & Tomum recenset

234쪽

set Ammianus. Ut haud mirum quoque, si eadem sem Lib. xx. i. pentis aut Draconis symbola praeferre utramque via deax Apollinem alias & Bacchum tutelare utriusque loci Numen , signant earundem nummi apud Goutatum, &Tomi quidem Apollinem, utpote Coloniae Milesiorum, quibus Apollo cultus alterius vero Ba chum , cujus nomine distim eandem, de ipsa loci ainpellatio , & exul in iisdem oris poeta alicubi retulit. Unicum praeterea horum Diony politarum nummum memini me observasse in penu antiquaria Collogii Claromontani Parisiensis a Sirmondo collecta, &quidem inter numismata Alexandri Severi. Haud vom crederem frustra me hactenus laborasse, in comm morandis tam praeclaris & vulgo reconditis antiquitatis monumentis, quae Dracones & sementes id genus signant. Hinc utique non leve illud , sed singulare quoddam beneficium praestare videar haud vulgares idi genus Nummos & cujus generis AEgyptii aliquot, ad- huc infra adducentur), quod ab iis etiam unice exbi gendum Cl. Bochartus, cum suis ad me litteris, tum

alicubi in praeclaro opem agnoscit. Ex Nummis , inquit, De Animal. tarenus, cum depictis Draconibus figura eorundem dr mi L IVg turi erui res, quom, minimi quinque cutitori , maximi 'ρ ' quadraginta tritantur. Alterum praeterea ex iisdem cous ligas, in Macedonia, Thracia, Paphia nia, M sea, Ponto.

ac Bithynia, vicinis regionibus, hau alios locorum G nios &Custodes gratiores id genus Draconibus exsti-i tm. Consulto enim omitto plures Graeciae Asiaequel nummos, in quibus eandem loci tutelam ac salutem videntur arguere, & adquos respexit divinus Maro,

Inceram Geniumne loci, famulumne parentis

235쪽

188 DissERTATIO TERT TActu est, A N G U E M plerutrique osten ur. Persus Pinge duos angues; pueri sacer es locus. cistes etiam duos

angues videas, aut arcum & pharetram amplectentes in Nummis RPΗΤΑΙΩ N aut AsIAE RECEPTAE: aut vincientes duo ligna in nummo Cyzicenorum , aut obvolutos velut circulum cum duobus in medio to in Gira quibus in Romano Numismate aut coronatos eos Mia c*, Caduceo, Cornucopia, Palma, in nummo

Otaciliae AEgyptio. Etenim AEgyptiorum imprimis hanc fuisse de Serpentibus ac Draconibus opinionem, ut divini aliquid illorum naturae tribuerent,docuit jam olim Philo Bybliensis apud Eusebium , ac proinde ut loci Genium ac Tutelam corum symbolis adum, rent , praeteralia monumenta, algaunt plures inediti eorum Nummi, percussi sub Caesaribus, Nerva, Traj no, Hadriano, Pio, aliisque; in quibus aut Dracones id genus coronati, aut iidem cum Caduceo,SisTO,Spbo; aut etiam cum venerabili illorum Serapide depti

suntur. Quo inomine etiam Α Γ Α Θ Ο Ι Δ AIM O N E Σ, seu Boni Genii iisdem nuncupati, ut observabam nuper

in praeclaro nummo AEgyptio Cimeliarchii Regii Parisiensis, in quo illinc Neronis effgies , hinc Draco ,

te liquot, non setis Phoenicibus ita appellatum Dr Apud Eu- conum genus, de quo aiebat Philo modo laudatus, .ii. tiust. - ΔAIMON A καλουαν, Phoenicessis. i. y vero θ N BONUM GENIUM vocant; quomodo Aa lib. m. Servius interpretatur, ΑΓΑΘΟΙ Δ AI NON E Σ, sccing. Latini GENI os vocant. Talo utique duo illi Dr cones , qui olim erranti Alexandro cum ductoribus &toto exercitu, ac inopi consilii viae duces repente IN. guntur exstitisse, qui incolumem in Ammonis Ora-

culi

236쪽

DE PRAEs T. ET USU NUMIs M. I 89 culi sedem ducerent reducerentve: Rem aut si mavis fabulam narrantem Arrianum nosti, quod alias non Lib. iis

Draconibus sed Corvis cauguralibus scilicet avibus

tribuit Strabo. At vero inter A gyptios Dracones ac Lib. xvis, Serpentes, antiquis nummis e latos, nonnullos assi huc videas, quos haud male ad A s P-I D E s, notas utique in eo trami, reserunt eruditi antiquarii, & c jus generis unam hic exprimendam duximus, signatam

in Agyptio Faustinae senioris nummo, i dum genete, quibus haudii

cervicem ac latum corpus cum Nicander tum Lucanus noster tribuunt , neque male eadem, Ammiani descriptionem comparata, ori. nes magnitudise se decore supereminens, numquam sponte sua fluenta egressitur Nili. Neque tamen u- nius magnitudinis Aspis apud AEgyptios, cujus duo genera Strabo, tria Galenus, plura quoque AElianus recenset, d. quidem aliquas trium quatuorve cubitorum , ad quas proinde haud male superior videtur referenda. Praecipuo vero honore cultam Aspidem apud AEgyptios, ceu divinae potentiae symbolum , liquet alias ex Plutarcho; ut non mirum sit proinde litis his L MCereris insignibus, Papavere nempe ac spica, eandenhic ornatam intueri. ciis vero foecundam frugibus r

237쪽

gionem ignorat Z aut ejus Metropolim in qua procul dubio percussus hic &similes nummi) cum aliis rebus,

'Lib. Di. tum frugum copia opulentam, juxta ' Arrianum, ach Ammianus loquitur, alimentorum uberi copia esse cum entem non audivit Z Unde & alia mittam, dc in

sertam Justini legem Codici Theodosiano acJustini

neo de mento Alexantarino, & alibi in eodem Codice Theodosiano Alexandrini satus, ceu commeatus frumentarii ex Alexandria Constantinopolim deferri s liti factam mentionem reperias. Quo spectant naves illae mGγωγοι apud Lucianum, quas similiter ex AEgypto in Italiam commeatum ejusmodi docet transi μ

t haud alio sit opus interprete, cur eadem urbs, Vulgo in antiquis nummis, sub symbolo sedentis mulieris cum Cornucopia & duobus aut pluribus spicis adumbretur. De addito autem superiori Aspidi, praeter Cereris insignia, peculiari capitis ornamento, agemus pati lio infra. Sicuti vero pro Geniis, Oraculis, divinae potentiae ac virtutis symbolis habitos vulgo AEgyptios Dr cones ac Serpentes haud aliunde luculentius constat, quam ex hac ipsa Nummorum supellectile , sic aliis quoque gentibus frequentata eo nomine ac publico ae-- re itidem signata eadem Draconum ac Serpentum symbola, abunde supra videbamus. Nec frustra Arabes quoque ab iis auguria captantes diximus, quos utique auguriorum non studiosos solum, sed inventores mi Lib. V. Stro- hibet Clemens Alexandrinus. Hinc Draconem qu que spiris variis involutum suppeditat apud Ligorium,

in inedito opere , nummus Arabum Δ Ο Τ M A Q H-N Ω N. Neque Romani, ut jam vidimus, alieni ab ea religione. Unde factum ut sequentibus etiam saeculis inter signa Romanorum militaria, pneter Aquilas, recepti

238쪽

cepti etiam fuerint Dracones , qui summitati laastaru maptati, non minus in acie & in castris, quam cives in urbibus defenderent scilicet ac tutarentur. Res ex V getio, Ammiano, Claudiano aliisquejam nota. Volucres certe non minus ac priores illi, de quibus paullo

ante agebamuS,Hi lueres rosium Aquilas, hi picta Draconam Clau.l. iit. Quia levant, multusque tumetper nubila serpens. Consul.

Quo loco subiit mihi opportune Luciani memoria, qui ridet alicubi scriptoris belli Parthici ineptias, traden- tomod. iis, a Parthis Dracones non emgiatos jam sed vivos contis adlixos & in altum sublatos, procul in hostes ' 'conjectos, unde magna Romanorum strages orta esset.

Addit vero Lucianus, Dracones Parthis signum esse multitudinis hoc est militaris apud eos ordinis. iam

meta & quidem inde dictum, quod mille circiter Dr

cones vivos unus Draco r cre aut formare soleat. Noque tamen carere plane exemplo haud absimile tactu m, ut testes alios mittam, liquet mihi ex Galeno, qui tra- Lib. dedit virum quendam Carthaginensem in pnaelio cum ' ς m Romanis, serpentibus ceu venenatis bestiis plenastas in hostes immisisse, & ita incautos mustos oppres esu. Graec. sisse, ncque enim tela fusmodi in hostes mitti solita. Alias Aquila Draconem unguibus tenens, ut liquet cxJosepho, insigne olim fuit Spartanorum: quos natae Lib. Anti- erant illorum ad agnatos suos Judaeos litterae. Unde Aquilam ctiam videas in Nummo horum Lacedaemoniorum Medicco. Neque diversit ab eo fuisse symbolum Tyranorum Ponti incolarum , alguit adhuch iecorum Nummus, in quo similiter Draconem in

gyrum circumflexum ore gestat, cum inscript. T Υ P Α-N Ω N. Aquilam alias ac Serpentem mutuo se respicientes videas in nummis Nicomediae percussis clim

239쪽

192 DIssERTATIO ΤERTIA effigie Commodi. Non alatum jam vero ac sublimem, sed jacentem ac pmstratum Draconem , mysticum nempe illum, exhibent Nummi Christianorum alibquot Caeruum, Valentiniani Iunioris, Libii Severi,

Heraclii & aliorum, de quibus alio loco. Sicut autem Draconem divinitatis cujusdam acialutis, ita P A G u-RUM Sapientiae, ut volunt, symbolum, brachiis e pansis papilionem apprehendentem exhibent denarii. Gentis Durmiae apud Ursinum, praeter Graecos aliquot Nummos apud Golinium.. Et ne selum vol propitios,vel insinos illos Aeris, Sybvarum aut Nili etiam incolas commemoremus, DE P H I N O s vero & Oceani Caelique decin printereamus ingrati, quos tamen magna Nummorum copia, haud minus ac Siculum vel Carpathium pelagus, conspiciendos praebet. Neque vero obvios ibi hospites, aut aliunde satis notos, frustra me credas adlegas se. NKat enim Bellonius, tales csse Delphinos, qu les visuntur in Marmoribus & Numismatibus antiquis, repando nempe corpore, & dorse incurvo, quamvis in reliquis figuram consentire fateatur. Plinius vero postremam illam repandi & inflexi dorsi formam iisdem tribuit. Mirum autem, ut hoc dicam in limine, & vix ulli, opinor, quam Bellonio credibile, tot ac tam variis vetustatis monumentis male expressam figuram hujus

piscis, obviam passim & familiarem in iisdem locis, in

quibus illa auro, argento, aere ccclabatur. Innumeri u ro sunt, in quibus, ut paullo ante monetamus, vel capita exornat Urbium & Insularum Siciliae, Graeciae Asiaequo Delphinus, vel occurrit ille Neptuni Tridenti involutus; vel ubi modo singuli, modo plures etiam

numero simant avcrsam Nummi partem. Cuinam vom persuadebit Bellonius in hunc errorem constanter adeo

240쪽

adeo tot littorum accolas conjurasse, familiari obtutu facile revincendum 8 Sed non hic opus est ea desensi ne. Nummos enim & Bellonium, aliosque ab eo dis sentientes expediemus haud dissicili, ut spero, negotio. Signatus nempe Nummis Delphinus haud uno habitu , idemque modo quietus & fixus, modo frequentius salientis & vectoris instar ; Unde etiam vulgo depictum in iis videas, cum inflexo capite, repando seu i

curvo corpore, cauda vero prominente&ere tit; sic

qicet dum veluti Chori in speciem ludit per undas, im aque, Ora. Obvia hujus rei exempla suppeditant magna copia nummi locorum maritimorum, iique prae ceteris in quibus storem habent, cujus gen ris nonnulli paulo infra adducentur. Aliquando vero quietior Delphinus, & tum citra illam repandi corporis, aut sublatae caudae jactationem depingitur , sicut ille in nummo Vitellii, Tripodi innixus mox quoque inspiciendus. Falsus crgo Bellonius, qui eodem semper habitu depictum in Nummis Delphinum credidit, aut repandum ejusmodi aut inflexum corpus mnino illi salienti&ab undis exilienti detraxit, ac ita monumentis id genus, quae ut plurimum tales nobis Delphinos repraesentant, fidem omnem voluit derogare. Praeter enim luculentam veterum ac oculatorum

testium nubem, quibus seequenter conspecta forma repandi illius dorsi, unde & curvi Delphines vocantur Ovidio , neque nos voluptatis illius fuimus inexpertes, cum nuper in navigatione Melitensi, Siculum littus legeremus. Sed vicissim haud minus censurae obnoxii Plinius, aliique nonnulli recentiores, qui vel ob inspoctos tantum salientes id genus Delphinos, aut cosdem in priscis aliquot monumentis depictos in forma, perpetuam, neque aliam, quam incurvi & repandico

SEARCH

MENU NAVIGATION