Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

E L EMENTO Ru MXVIII. Corpora naturalia, cum quo ad naturam materiae , tum quo ad consormationem partium ma tum inter se variant. XIX. Pondus corporum ejusdem materiae ita demum

invicem comparatur juste, si corpora illa sint similis forniae, &similiter positae, & libratio fiat in e

Pondera corporum materiae diversae recte inter se comparantur, si sub simili figura, Sc similiter posita, appendantur in eodem medio, habita ratione molis maioris vel minoris, quam corpus alterum sub eodem pondere obtineat.

Nullum pondus potest esse justum, quando corpus quod ad pondus expendendum adhibetur, est vel diversae materiae, vel diversae figurae.' XXII.

Unde nullam librandi rationem nostram esse posse justam, fatis constat, cum pondera nulla quibus utimur, cum expendengis sint ejusdem mare .riae & ejusdem figurae. .

12쪽

NATURALIUM. Lib. I.

XXIII.

Medium in quo in inferioribus pondera suspenduntur & librantur, est aer, vel aqua, nec id quidem parile &uniusmodi.

Quocunque medio pondera suspendantur, vel libratio fiat, tanto minus pondera pendunt, quantum pendat medii istius tantum quantum figura ipsorum ponderum contineri posset.

EX bis si a mensio fiat in aqua corporis cujusque sphaerici

γel culici aqua gravioris, udus aquae , CP quan- tum hac d appenseone quae in aere flat, disserat, facili δε- mire. XXV. Quia autem nobis pensitatio fieri non potest in medio quod aere sit tenuius & minus grave, ideo nec pondus aeris, nec quantum pondus in aere appensum, a justo suo pondere deficiat ciri omnino promptum fuerit. XXVI. Attamen si commoda ratio mechanica ineatur,

A 3 qua

13쪽

d ELEMENTO Ru Mqua accurate notetur, quantum parallelepipedum

oblongum plus in aquas L item in aere clevetur, quam cubicum, si utrumque soliditatis ejusdem

constituatur, ponderis aquae ratio ad pondus aeris proxime ad veram explorari posset, hoc modo: Sit cubicum, & rectangulum oblongum capacitatis ejusdem ut octo, oblongum altitudine ut unum, e ligno ejusdem cum aqua ponderis, cujus modi lignum, si comparatio cum di versis aquis instituatur, reperiri dissicile non est. Corpora sint exacte octo librarum: utroque aquae imposito, cubici superior superficies aquae sit perficiem aequabit, alterius ut longioris superficies supra aquam

eminebit: quantum autem emineat, experientia ostendet, emineat sorte octava parte suae altitudinis , hoc est, octava pars corporis ac ponder sexstet. Eadem corpora si in aere librentur aequis

lancibus , longius secundum longiorem superficiem applicatum , pendere minus deprehendetur, quam cubicum. Pendat V. g. minus una pamte octingentesima ponderis cubici: ita ut in aere conspiciatur, vel cogitetur eminere supra cubici superficiem parte octingentesima suae altili dinis. Quod si in aere corpus longius pariter ut in aqua, pependisset minus octava sui ponderis, quam cubicum , certum esset, aerem illuni &

14쪽

NΑTu RALIu M. Lib. I. aquam esse pari gravitate & pondere, cum pondus aeris non segniusquam pondus aquae, corpus illud longius sustulisset: nunc autem quia aqua pondere suo corpus idem sustinet ad ἰ partem ponderis, aer vero tantum ad octingentesimam ejusdem ponderis, erit pondus cubici,ad pondusi corporis alterius, in aqua quidem, ut 8 ad 7 , quorum dissereti- . tia est ἰ, vel in aere Vero, ut 8 QP, ad 799, quorum disserentia est Pondus ergo aquae esset hoc pacto ad pondus aeris, ut IOO,ad i, Sc una aquae pondere aequaretii Oo partes aeris: & aqua illa in aere appensa, secundum eandem rationem centesima parte a vero suo pondere deficeret, ratio haec ponderis aquae, ad pondus aeris, sic temere, Sc dicis tantum caussa posita,ad veram vel verae proximam, variando & experiendo reduci posset. Vel sat e ligno cubicum, latere pedali, caVum, item rectangulum Oblongum, cavum, longitudine pedum quatuor, latitudine pedis unius, altitudine quadrantis, ejusdem utrumque ponderis. Cubicum aquae impositum, Oneretur materia graviore, donec superficie sua suprema exacte sequet aquae superficiem. Tum oblongum pariter aquae impositum eadem materia oneretur, extet forte illud ex aqua ad octavam suae altitudinis, & ponderis. EDdem corpora eadem materia onerata ad libram in

t ' aere

15쪽

8 ELEMENΤΟ Ru Macre expendantur, oblongum scilicet secundu'planum latius applicatum, & comperiatur sorte oblongum pendere minus cubico, parte octingentesima sui ponderis. Differentia ponderis corporum est, in aqua quidem ἔ, in aere vero tum crit, ut Iad I; ita .:. ad & propterea pondus aquae ad pondus aeris, ut i PQ ad I. In quacunque autem ratione ponderis corpora reperian- tur ad se invicem, semper apparebit aeri similiter ac aquae suam constare gravitatem, quam impossibile est ignorari ab iis,qui noverint proportionem, aquae ad innatantia, acris ad innitentia. x XVII. Quae contractiora in aqua fundum peterent, eadem diducta innatant, quia pondus aquae supposutae, Pondere suo vincere non possunt.' XXV Ita. Quae contractiora in aere descenderent, eadem

diducta pendent,quia pondus aeris suppositi, pondere suo superare non possunt.

Graviora in aqua descendunt, Per id sui ponderis quod plus pendunt, quam quantum aquae extima suasia perficie capiant.

16쪽

N A T u R A L i u M. Lib. I. XXX.

Graviora in aere descendunt, per id sui ponderis quod plus pendunt, quam quantum acris extima sua superficie capiant.. XXXI.

Quae aere vel aqua suspensa haerent, ejusdem cum medio sunt ponderis, in eo loco medii ubi haerent, sub pari nempe utriusque quantitate &figura. XXXII.

si stipes e medio gravitatis & longitudinis suae suspendatur, pondera aequalia ex aequo utrimque appensa, in aequilibrio manere possunt. XXXIII. Si ab una parte brachium auctius constituatur, pondera appensa aequilibrium servare postulat, ex lege, si eadem inaequalitate inaequalia fuerint, qua sunt brachia stipitis. unde si brachium unum fucrit duplum alterius, ac pondera aequalia sint appensa, longiori appensum duplum videbitur. XXX lU. Pondus in tigno protenso impositum vel appensum in loco ubi tignum astixum est, simplum pen-B dit,

17쪽

Io ELEMENTORUM

dit, ad certam a loco isto distantiam duplum, ad distantiam eandem duplicatam quadruplum , ad totam illam distantiam duplicatam octuplum, &c.

Sit tignum in aequas partes divisum. AC DEF. infixum ad A. & libere extensum situ horizontali usque ad F. Pondus A. vel B. Si in C. sit, duplum, in D. quadruplum Pendit, in F. octuplum.

Impulsus, L naturalis,& violentus, cujusque corporis pondus auget; impulsus ut duo pondus ut unum, item impulsus ut unum, pondus ut duo, quasi pondus ut tria constituit. XXXVI. Impulsus projectorum vel propulsorum, uno quidem impulsu, d certant a motore elongationem crescit , tantisper dum impulsus totam impulsi substantiam pervadat,& abripiatiae XXV II. Impulsus, per continuationem nisus perstans,

18쪽

NATu RALru M. Lib. I. ii tam in corporibus se ipsa moventibus, quam ab alio motis, continue intenditur , ad quid. impulsibus quasi aliis L aliis novis post alios succedentibus, tantii per donec priore impulsu nondum cessitate , impulsus alii priori aggregentur. Postquam vero jam primus impulius evanuit, tum primum parili concitatione mobile fertur. tantundem nempe identidem decedente , qu natum novorum impulsuum succrescat, nisi interim nisum impellentis, ut in spontaneis, Sc voluntariis, languescere contingat. XXXVIII. Dum lapis ex alto decidat, quia nondum potuit primus impulsus evanuisse, Sc alii quasi super alios impulsus superveniant, ideo fit, ut quo ma- gis ad terram accedat, concitatius ieratur ; nam quod de aere lapidem subsequente & promovente vulgo dicitur, ineptum est. XXX IX. Quae manu hominis, vel hujusmodi instrumentis pro)iciuntur , quae multis contactibus proje- . ctum contrectant, iis vel ea de caussa initio conci-- . tatio intenditur , quod multis de subito impulsibus impellantur,. B et

Nihil

19쪽

Nihil datur in natura nisi sit, vel movens, veI

motum.

x L I. Cuae alia movent , quia alterius resistentiam 'ponderis , impulsu suae gravitatis impresta vincunt , gravitate & pondere praedita esse necesse cst. X L II. Quae gravitatis impulsum sive pondus ab alio recipiunt , ita ut co proprium pondus Vincatur, gravitatis Sc ponderis expcrtia csse non possitnt. x L III. Quae ab lio ciciatur, impulsu gravitatis L pro- .Priae Sc alienae moventur, & utriusque ratione ver remissius, vel validius. x LIV. Quae in aqua vel aere suspensa moVentur, V. g. Volucres in aere , justam rationem ponderis ad medium habere dcbent. Sed in tantum pondere suo pondus medii excedere positat, in quantum defectus ponderis medii, motus concitatione pensatur.

20쪽

Mobilia coelestia immensum positant este ponderosiora, quam medium suae lationis, propter ii iis comprehensibilem mobilium coelestium concitationem , ut terrae sive sphaerae lunaris terram cum acre compIinciatis , in annuo suo orbe, lunae in Propria orbita, planetae cujusque. attamen nihil attinuit mobilia ista coelcstia gravitate tanta constitui, ut ea cum eorum summa rapiditate praecise

compensata, ipsa possint sine immersione in medium suae orbitae moveri, dummodo apta inter lesipi ratione ponderis, mobilia, Sc medium.

XLVI.

In commoda igitur ratione ponderis est, sphaera lunaris ad medium annui orbis, cum ipsa sit orbita lunari multo major, utpote deputata, praeter annuum motu, revolutioni circa proprium axem, in consequentia , ad mutationem apogaei orbitae lunaris; & cujus proinde centrum est in centro terrae, quod propterea terra , cum aqua,& acre, per excessum maioris gravitatis, respectu ipsius sphaerae medium , ex appetitu naturali ad locum suum naturalem & debitum, occupavit.

Terra

SEARCH

MENU NAVIGATION