Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

31쪽

α ELEMENTO Ru Mtur, in mentem venit explorare. cujus proinde miraculi caussa, ut similibus in natura eventibus congruens proferatur , promptior & verior alia odi non poterit, quam ipsum pondus consensus naturalis orbitarum planetariarum, ad annui mobilis orbitam, cujusmodi multa passuri genera ponderum, Sc consensuum in rebus naturalibus visuntur&reperiuntur. Ita ut orbitae istae planetariae, cum inclinante orbita annua, vel mutato annui motus tramite, una pariter ultro citroque inclinentur,& eandem semper latitudinis inclinationem ad eclipticam custodiant. ad eundem omnino modum, quo, si duo corpora plana invicem in decus seni nectantur, unum sine altero inflecti, vel reflecti nequeat.

LXVII.

Motus diurnus est, vel coeli stellati, quod ceteras sphaeras interiores una circumducat, vel terrae cum aere. nec enim datur tertium. LXVIII.

Coelum stellatum est immensum, & quo ad nos infinita amplitudine, utpote quae non nisi ex dato utcunque cognosci potest, nec umquam definiri tanta, quin possit esse major.

32쪽

Si coeli stellati est motus diurnus, est ex hypothesi circa centrum terrae, ut fixum Sc immobile Centrum, sed terrae centrum ambulatorium est per totam eclipticae longitudinem, ut mox demonstrabitur, ergo coelum stellatum est immobile, terrae vero sua primi mobilis functio asseritur. quod etiam hac ratione ostenditur. L X X. . Inclinatio terrae secundum axem motus diurni in septentrionem & austrum, est ex consensu naturali ad cardines illos coeli,cujus rei documentum est magnes. nec potest positus ille esse fortuitus vel temerarius, ut nihil in naturalibus est fortuitum. hirae constat aequinoctialem motus diurni esse quoque telluri naturalem. LXXL Coelum stellatum vacare omni consensu positus ad corpus aliud, patet, cum sit omnium corporum supremum, & propter suam immensitatem nullam intelligibilem proportionem , vel rationem habeat ad ullum corporum inferiorum.

33쪽

LXXII. .

Telluri, constanti positu in aequilibrio manenti

secundum axem motus diurni, facillima est conversio in alterutrum reliquorum cardinum ortus vel occasus. L XX III.

Coelo stellato, ut motus simpliciter, ita conversio diurna est imoossibilis , seu ratione molis quo ad nos infinitae, leu ratione concitationis, quae nulla tanta comprehendi vel fingi posset, ut my riadibus annorum circuitum unum absolveret, nedum a horis. LXXIV. Omnibus partibus terrae per ambitum quinoctialiς opus est, L ad finem destinantis, Sc cui destinata est, succcstiva obversione diurna ad Solem. quae nulla alia ratione obtineri potest, quam, vel revolutione diurna terrae, vel diurna conversione Solis. Sed Sol conversionis diurnae particeps esse non potest, nisi coelum stellatum illam Soli impertiret. coelum autem stellatum est immobile, ut jam demonstratum est Terra

34쪽

Terra axis sui positum in septentrioneni& austrum, ii primordiis rerum, Vel per actualem motum ex insito principio naturali petivit & obtinuit, vel ab initio eundem terminum nacta, etiamnum retinet, per continuationem ejusdem nisus reclinationis. motus vero inclinationis partium terrae secundum aequinoctialem in ortum , jugis est, quia terminus ejus est, oppositio singularum partium successiva ad Solem, qui nisu partium identidem consequentium continue mutatur. LXXVI.

Terrae igitur, & aeris systema, consensu actuali affectum per irradiationem Solis, summa facilitate motu diurno circumvolvitur. de aeris autem profunditate hoc saltem cognitum est, eam editissimos montes excedere. quia supra nubes ad illam usque altitudinem motus ille non sentitur. ut vero extima illius superficies montium cacumina multum superet, non est necesse. LXXVII. Aeris autem inferioris, quatenus exhalationes ascendunt, L nubes coguntur, pereXiguam Profunditatem esse, comperiuntur, qui ex editis monD a tibus

35쪽

:8 ELEMENT. NATu R. . Lib. I. tibus in nebulas infra se fluitantes despiciunt. quod tamen etiam ita esse, ex usu & fine, quare ita constitui necesse fuit, considerandum cst, ut scilicet radiis Solis obliquioribus, per acrem exhalationibus turbidum, & nebulis occupatum, longus esset trajectus, rectioribus vero brevis, atque inde radii, vel magis vel minus, nunc exhalationibus haererent, nunc exhalationes discuterent, tum etiam reverberarentur. Quandoquidem in his duntaxat rationibus sunt caussae aestus & frigoris,ceterorumque terra, aere, mari eontingentium, secundum anni tempestates. LXXVIII Praemissis consequens est, supra terrae L aeris systema, coeleste medium protendi, ad quatuor propemodum terrae semidiametros, omni motu vacuum , quod etsi respectu superiorum perexiguum, respectu tamen terrenorum satis amplum

36쪽

ELEMENTORUM'

NATURALIUM

Theoremata I. Mnis motus naturalis est ad terminum ipsi mobili expetitum & convenientem.

Quod mobilia coelestia, victo appetitu naturali laci, ad quem propriae gravitatis impulsu inclinant , tanta vi rapiantur ad proprium motus cim cularis terminum , fieri aliter non potest , quam quod a fortiore appetitu naturali ad terminum urgeantur, quam quo ad centrum propriae sphaerae

inclinant. III.

Unde praeter gravitatem illam rerum naturalium definitam vergentiae ad suae cujusque sphaerae' centrum , communem omnibus corporibus ad sphaeram quamque coelestem pertinentibus , secundam speciem gravitatis rebus naturalibus inesse certum est, cui non minus definitio gravitatis, quam priori isti conveniat, termini nimirum,&

37쪽

3o ELEMENTO Ru Msitus sive positus cujusque peculiaris ad alia, qui ipsis non motu recto sol unamodo, ut locus ille alter, sed quocunque modo sit petendus, neglecto altero illo loco naturali.

Sphaera lunaris, terrae, aeri, orbitae lunae, ac toti suo medio circumfusa, in annuo orbe, ipsaque ii na in orbita sua menstrua, terra diurna sua revolutione , ac ceteri planetae, quisque in sua orbita, ipsaeque orbitae in propriis circellis, ex consensu naturali, mediante instrumentali illa gravitate sive pondere, ad proprium unumquodque terminum

properant. V. ' Horum omnium motus hac ratione possunt esse irrζquieti, si termino aliquo moto, ceterorum omnium termini moveantur.

Omnia illa mobilia ab amico lumine solari irr

diantur Sc assiciuntur. VII. Quia horum omnium motuum termini non possunt non esse in Sole, impossibile videtur Solem non motu aliquo moveri. Hinc

38쪽

3lNATu RALIu M. Lib. II. VIII. Hinc evinci videtur, solare corpus moveri sucrevotri circa proprium axem in eclipticam.

. IX.

mod etiam certis experimentis deprehensum esse viri magni affirmarunt.

Posim ergo Solis ino tu circa proprium axem, cum omnes horum motus sunt secundhm motum illum Solis, indubitatum est, subducto sinci intermissione omnium termino, hac ratione horum omnium motum esse perpetuum, sive omnium in Sole sit unus & idem terminus, sive singulorum dive

Fluxus & refluxus maris, est motus eius proprius, ex consensu naturali, ad postum sui ad lunam in diametrum, & praecipue ad eundem positum in Lunae ad Solem oppositione&conjunctione, ab ortu in occasum, & occasu in ortum.

XII.

Mare enim semper tumet, sive ut vulgo vocant, plenum est, eodem tempore duobus per ambitum

terrae

39쪽

3a ELEMENTORUM terrae locis, uno, qui loco lunae ad angulos rectos

subjacet, vel aliter est oppositus, altero, qui loco illi subjacenti, vel opposito, ab aversa terrae parte est oppositus. ad utrumque illum locum lunae, hoc est,&quem in orbita sua obtinet, & oppositum d

diametro, aquae maris ab utraque parte, exinde a quadrantibus sui ambitus, proprio motu moVentur, ita ut aquae quae loco lunae, v. g. sunt ad ortum, moveantur versus occasum, Sc quaς loco lunae sunt

ad occasum, moveantur Versus ortum. unde fit ut

dum terra diurno motu circumvolvitur, per illius circuitum , secundum quadrantes perpetuo sint quatuor motus distincti, quorum bini, quatenus sunt circa locum lunae, eique oppositum, sunt sibi invicem in ad versum, quatenus vero quadrantes intermedios respiciunt, ad invicem sunt in diversum. hac ratione mare ad locum lunae, & ejus diametrum, semper apparet aquis auctum, in quadrantibus semper imminutum. & proinde prout luna in orbita sua menstrua continue nobis progredi conspicitur, ita loca illa aucti & imminuti maris

quotidie mutantur

40쪽

NATu RALIu M. Lib. II. 3 3 Sit ABCD. orbita lunaris, GHI K. ambitus

terrae.

Luna existente in A. mare auctum est in loco G. inde simul ac locus G. motu diurno terrae recedit a linea L G A. versus H. in consequentia, continuo mare incipit moveri ac ferri verius locum lunae in A. in praecedentia, unde altitudo maris quae fuit in loco G. decrescit, donec locus G. Progre-E . dia-

SEARCH

MENU NAVIGATION