Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

241쪽

deprehenditur. LXIV. Tum, neque terminum hujusmodi respe&1huius motus solaris, dari posse, tria haec quae sequuntur ostendunt. Primo , quod nullum ceterorum mobilium natura tale reper itur, ut propriae Haculationis activitatem usque ad Solem transmittere

valeat. LXV.

Secundo, etiamsi sit quod eo usque trajicere valeret, quod tamen inde nulli tra)eciorum ictus in Solem, quibus assici posset, immitterentur, vel reciperentur, propter ejaculationum lucis solaris vehementiam. LXVI.

Tertio, quod rotationis solaris periodus , cet rorum omnium, quorum in disquisitione hac quoquo modo ratio haberi potest, est brevissima , &quod proinde rotationis hujus sit praeire, non consequi, duobus omnino motibus cxceptis, terrae scilicet diurno, & orbitae lunaris semimenstruo, quos

tamen CXtra omnem rationem caussandi, respectu

hujus motus solaris, positos esse constat. Nec

242쪽

, LX VII

Nec monis idem Solis potest esse spontaneias, qualis est eorum quae ex instinctu naturae ag int, mediante sensuum apprehensione, hoc est, quibus

insitus est consensus, ex naturae convenientia cumrcbus appetendis, quarum activitate assiciantur, Scin actualem consensum , & appetitum Cleantur, sensitivum , ex confusa saltem ab interno persequendorum apprehensione. LX VIII. Nec magis conversio corporis solaris potest esse Voluntaria, quasi ex apprehensa sinis bonitate permoti, ad instar naturarum intellectualium . motus enim hic est tantiam simplex conversio, aequabilis, non Varians, nec intermissus, nec pro impulsu nunc intento, nunc languescente , intensior vel remis sior, qualis in nullo voluntariorum visitur , qui proinde non potest esse altioris ordinis, quam motus terrae, quo circa proprium aXem revolvitur. L X IX.

Hinc in Sole primi mobilis repraesentatio est, ut qui cetera mobilia coelestia movet, ipse non deprehensus ab alio moveri. imo & primae caussae quin dammodo imaginem referre videri potest, ut mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION