Elementorum de rerum naturalium gravitate, pondere, impulsu, motu, loco. Et motuum, et actionum caussis, rationibus, ac modis. Libri 12. Auctore Andrea van Berlicom

발행: 1656년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 화학

211쪽

sto ELEMENT. NATUR. Lib. XI. num aequinomi locum acccsserit , & contra fit, quando terra ascendit ad aequinoctium vernum Sol vero quasi deicendit.

Inclinationi illi axis terrae , axis quoque ejus dem, administra & accessoria libratio est, qua puncta aequinoctialia media in cclipticam reciprocantur,intra limites a. gr. 28. 32. ad anomaliam prae- stionis aequi noctiorum. L V II. . .

Altera vero libratio, quae ad obliquitatis mutationem pertinet, si ipsius quoque terrae est, potius axi, L aequinoctiali ipsius, in limitibus inclinationis ejus ad eclipticam, in austrum &septentrionem,

ad scr. 22. quam axi cclipticae concedenda esset. Sed quia gemina anomaliae obliquitatis mutatio, declinationis nimirum eclipticae,& latitudinis fixarum, in eo consistere videtur, quod annui niDtus systema,& cetera secundum eclipticam mobilia, nunc patentiore, nunc arctiore ecliptica incedant,

utriusque illius apparentiae caussa, quia ad coelum stellatum pertinere non potest, ideo ad Solem referenda est, quod una & eadem sit periodus mutationis eccentricitatis, & obliquitatis,& quod Sol motu suo in axem eclipticam designat. ELE-

212쪽

, ELEMENTORUM

NATURATIUM

menstruus deprehenditur Oceano esse quasi universalis.

praeter hunc, fluxus alii occulti,& incogniti,naves per obliquum a recto cursu latenter abripientes , variis locis, per vastum adeo elementum, este

creduntur.

Alii aperte & continue ab ortu in occasum incli

nantes. IV.

Etenim experiuntur, qui ex Hispanu in occa- sum Solis, novum orbem petunt, uno mense transvectos, vix tribus, vel etiam quatuor mensibus reverti. Et qui promontorium bonae spei praeterlabentes, proram in orientem Solem obvertunt, adverso fluxu retardari.

213쪽

ELEMENTO Ru M

Fluxus illius ab ortu in occasum, caussa vulgo diurnae conversion scribitur, falso, ob ignoratam diurni motus, & formam, atque materiam sive subjectum.

Formam quidem, quia diurnus motus, non est, ut fluxus ille ab ortu in occasum, sed ab occasu in

ortum.

VII. Materiam sive subjectuin vero, quia diurni motus mobile, est systema, terra, aqua, acre, comPostuma

VIII. Hujus ergo fluxus, qui ab ortu in occasum est, caussas, & modos, pro ut veris principiis naturalibus consentiunt,investigare & contemplari arctius

convenerit.. IX. Fluxus hic, quia certis maris tractibus proprius proponitur , ideo ipsum peculiari undarum asse-ctui & consensui, ut caussae materiali propriae, deberi certum est.

214쪽

Potest autem esse jugis , hoc modo, siquidem

aquae, proprio pondere naturali situs, continenterfluentes , quando jam fluxus ad curriculi sui metam pervenerit, & aquae in cumulum erectae fuerint, generali Omnium corporum pondere vergentiae ad centrum, in declive per vastos ibidem oceani tractus dissundantur, atque aquae itidem a tergo relictae, communi pariter pondere vergentiae, in Iocum fluentium identidem illabantur, atque ita fluxus quasi per circuitum spargatur.

Porro, motum illum undarum, respicere terminum naturalem, ad instar ceterorum motuum naturalium, non est ambigendum. XII.

Et quia motus j is est, & circularis, vel reciprocus, jugem quoque esse, ipse satis indicat, termini sui mutationem & conversionem, cujus nimirum, ut causiae esticientis particularis & propriae mobilis activitate, oceani aquae istae, consensu naturali asticiantur, ad terminum istum proprii ponderis nisu persequendum-

215쪽

ELEMENTO R. u M

XIII.

Terimino huiusmodi mobili, coeleste mobile conveniens, cui terminus insit, dispiciendum est.

Coeleste illud mobile, non est diurni motus mobile, utpote quod est ipsum telluris, maris, aeris systema. V. Nec est annui motus mobile, quod motu pariter fluxui huic contrario, ab occasu in ortum,

fertur. XVI.

Unde nec lunae, ob eandem caussam, terminus

ille ineste pulcst.

XVII. Terminus ergo fluxus illius, quod unicum restat, est in Sole, cujus quasi nacti strua revolutio circa proprium axem, licet simpliciter sit in consequentia signorum, respectu tamen telluris, superiore parte est ab occasu in ortum, parte vero nobis obversa, cst ab ortu in occasum. a qua proinde parte terminum aquis maris opponi decet, ut ipsae propria termini activitate, in eandem partem in quam terminus fertur, impellantur.

Ipsa

216쪽

XVIII. Ipsa revolutio Solis in eclipticam, ostendit, terminum hunc quem investigamus,esse certam quandam eclipticae solaris diametrum, ita ut ab utraque ejusdem diametri extremitate, solarium ejaculationum missilia propria, versus inferiora trajiciantur, quibus aquae maris, ad hoc a natura compar tae, ad fluxum in dictam partem concitentur, postquam nempe alterutra earundem extremitatum in mare vergere inceperit. XIX.

Rationibus hisce termini consequens est , primo, fluxum hunc procedere in eclipticam, non Vcro in aequinoctialem.

Secundo,unicuique revolutioni solari circa proprium axem, respondere binas fluxus periodos. XXI. Tertio, binis quibusque fluxus periodis, paucorum dierum quietem intercedere. XXII. Quarto, quoniam diurna terrae conversio , tramis illos maris a Sole avertit, aestus hosce nocte d fervescere, vel intermitterC.

217쪽

Par ratio est fluxus maris Mediterranei , 'iii x freto Herculco navigantibus in Palestinam occurrit. licet enim continue ab ortu in occasum tendere Videatur, undas tamen in orbem agi, successu perpetuo, dubitari non potest.

XXIV.

Documentum autem fluxus maris in orbem redeuntis , ab ortu in occasum, & ab occasu in ortum, visitur in sinu Adriatico, cujus undae mox ab introitu, oram Illyrici legentes, ubi ad urbem Venetorum processerint, reflectuntur, & quasi ab o 'casu in ortum, juxta littora Italiae revertuntur.

XXV.

Ceterum, quia constat, Solis, atque terrae conversiones circa proprios axes, in partibus oppositis, esse invicem in diversum, satis apparet, terminum motus diurni terrae, quamvis paritCr ac CCtCrorum mobilium coelestium, ad Solem reseratur,

non esse certum in Sole punctum , cui systema,qnod terra, mari, aere continetur, certo sui puncto opponi gcstiat, cujusmodi terminus cst ceterorum motuum coelestium circa Solem procedentium.

218쪽

NATu RALIu M. Lib. XII et ii

XXVI. Terminus ergo diurni motus systematis illius, est partium omnium secundum aequinoctialem terrestrem succedentium, directus ad Solem positus, amicos solus solares ex ordine assectantium, planis interim utriusque, tam eclipticarum, quam aequinoctialium, inter se, in situ Earallelo non Permanentibus. XXVII. In coelestibus omnino motus cujusque proprium terminum dari, pariter ut in inferioribus visitur, necesse est. XXVIII. Ut enim motus ullus c sistat sine motione te mini, tam naturae repugnat, quam, actum ullum CX- pediri, sine influxu caussae cilicientis, S finalis. XXIX. Terminum enim erga mobile, respectu motus naturalis, caussalitatem, & csticientis, Sc finis, sive boni L convenientis, exercere, pateti Primo, e dispositione mobilis in actu motionis constituti, quandoquidem mobile non ante impulsum movendi e se proferat, & ad actum motus provolet,

D d a quam

219쪽

quam terminus in mobili principium internum

movendi comm OVeat. . XXX.

Secundo, ex natura & conditione termini, -- bile in actum concitantis, utpote qui sua cssicientia, consensum, & appetitum actualem in mobili CXcitat, a quo, ut a principio interno, mobile in actum movendi rapinir XXXI. Hinc omnium pariter mobilium , ad rationes motus lunae concurrentium , terminos non dissi-cith fuerit constituere XXXII. In his, cxtima sphaera lunaris , Orbitam menstruam, ad mutationem apogaei, & orbitam alteram, mutationi nodorum deputatam, secum circumducens , circa Centrum terrae in consequentia, propriae revolutionis caussam , & terminum non alium habere videtur, quam vel Solis irradiationem directam, ad quam secundum alias & alias sui partes identidem contendat, vel in rectam apogaei, luminarium, & terrae Oppositum. XXXIII.

Nec luna, sive sphaerula illa qua vehitur, motus

220쪽

N ATu R ALiu M. Lib. XII. at 3 rapiditate per orbitam menstruam, aliud assectare videtur, quam ut, quod conversione sui non potest, gyro consequatur , ut scilicet secundiim omnes sui disci partes , directo ad Solem aspectu , successive, foecundiore irradiatione soIari potiatur.

XXXIV.

Terminum enim hujus motus lunae menstrui, esse certum in Sola punctum, quod luna motu isto asia sequi conetur, impossibile demonstratur hoc modo. motus iste menstruus, 3c conversio Solis sunt in

consequentia,& proinde patetibus oppositis invicem in diversum, unde etsi quidem luna terminum hujusmodi persequeretur, dum terminus illi procederet in occursum, attamen simul ac terminum esset assecuta, Solis conversione eodem tenore continue pergente, cursiim subito Verteret, & in eandem partem, in quam Sol revolvitur, terminum sequi cogeretur. XXXV. Orbita menstrua lunae, ipsa per se proprio motu, in consequentia, in circello cujus diameter est disserentia eccentricitatis maximae, & minimae, in noviluniis, & pleniluniis mediis, proprium motus terminum observat, proximum centri sui ad terram situm, ita ut tunc in eadem recta congruant,

SEARCH

MENU NAVIGATION