Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

etiam talem esse renum substantiam credi uoluit. 1sstoteles in eadem ferme sententia est tradit enim nullo exemplo utens humores ex meatibus proficisci,colariq; per renum corpus , ac demum in cauum ipsorum medium confluere Galenus renum carnem densiam esse assirmat, nequid singuinis in ipsorum sinum cum urinis penetret, non quia peream serosium humorem

nullo medio percolari credati hoc enim nusquam aperte scribit sed potius ne sanguis, si ea laxior esset, perro aliquod ex foraminibus, quae renes habent, elabereretur: mediam renum cauitatem, non ex ipsorum camnibus , sed ex uenis: arterus, serosum excrementum suscipere fortasse arbitratus, quod scilicet in magnorum animalium sectione stylus ab utroque hoc uase penetrare in medium sinum conspiciatur, si latius patefiant, aliquid inde ex crassioribus succis una cum urina elabi,&sanguinem etiam perlape ingi compertum sit. Introductori Author per clunium carnes uri nam distillare perperam tradidit nisi mendum sit co-a dicis, aut interpretis error EX recentioribus illi, qui in arte anatomica palmam sibi iure seo uendicant, reprehendunt quidem alios, admirabilemq; naturae artem ad coelum ferunt, tamen omnia alia melius explicant, quam modum&uiam, qua urina colatur Qecernitur. Plerique alij naturae industriam patefacere aggressi, renum sinum propria membrana succinctum esse dicunt, quae instar incerniculi aqueum quidem humorem quia tenuis admodum est, per exiguos, ac uisum propemodum effugientes meatus in cauitatem in-3 timam elabi sinit, sanguinem uero , quod substantia crassior sit, non item. Sunt denique nonnulli,qui opinantur uenamin arteriam, quae renum cauum ingre-' a diuntur,

192쪽

diuntur, in frequentissimas propagines distributas,uario modo implicari; & plurimis in locis unita, demumque in oscula angustissima ac uisu dissicillima desinere. his autem uasorum capitibus pelliculas quasdam retibus similes intextas esse scribunt,anastomo sies adeo exiguas habentes, ut ianitoris munere fungantur tuas que ita instructa ac munita urinae quidem, ut pote substantia tenuiori, exitum praebere, sanguini nequaqua: quippe qui crassior cum sit, iter liberum: expeditum

habere nequeat.

De secretione toti a sanguine in rem

opiniones alia examinantur.

Cap. XXXVI.

EGo profecto ueluti ingenue fateor, multa fuisse

a ueteribus anatomicis recte scriptas explicata. ita facere non possum, quin dicam complura etiam eos dixisse, quae reprehendi iure possunt. Nam Galeno haud puto concedendum esse vasorum ramo Sic renum corpus distributos cauum eorum subire quia in maximorum animalium dissectione fieri hoc non cernimus:&si fieret, minime sit de humanis renibus idem continuo affirmandum si quidem iiiij nulla membrana instar scyphi aut pelvis cuiusdam linum Tormat hoc enim in equorum renibus potius conspicitur sed uas urinarium in aliquo ramo solutum per renum stubstantiani distribuitur: qui quum in latissima foramina desinant, illos quoque errare liquido patet, qui credunt membranam cauum renum succingentem, instae incerniculi aqueum quidem humorem,ut pote tenuc

193쪽

OFFICI O

3Oper exiguos meatus ac uisu perdifficiles emittere sanguinem uero substantia crassiorem nequaquam pinerea arteria ac uenam, quae per renum substantiam distribuuntur, tum membranis quibus dam inuolutas esse, tum ad minima usque diuisias & implicatas certo scio: neque enim Galenus unquam, ut stupra monui , talem uasiorum plexum reperiri in renibus inficiatur; ac multo etiam minus pugnantia de eo scribit quamuis miretur Erasistratum, sua ubique placita nec retinentem nec defendentem hic siquidem uasorum diuisiones usque ad minimas percolandae flavae bilis gratia in ieco- fieri scribit non in renibus, ut lotium ab illis recte secernatur quum tamen par ratio , idemq; naturae consilium, in ambobus his uisceribus appareat. Sed nunquid horum uaso una ac membranarum , quae ea cingunt, complicatio, si quoddam pene reticulum percolandae urinae gratia a natura constructum, numve ea dem membrans ad hoc munus obeundum aliquid opis afferant, ut temere firmare non audeo, ita nullam firmam rationem habeo , qua contrarium suadeam. Illud plane scio errare eos, qui dicunt urinam vasorum msculis ob tenuitatem elabi sanguinem ut pote crassiorem retineriar quandoquidem , sit hac ratione urina percolaretur sanguis proximum renum nutrimentum ipsorum carni instar tacis cuiusdam, nec asipergi, nec uniri posset, nisi quispiam fortasse credat, prius urinam secerni, quam nutrimentum ipsis renibus distribui. Illud sane praeterire silentio non oportet , eos, qui renum carnes instar coli urinam stillare scribunt, nec ueritati aduersiari, nec Galeno contradiceres siquidem Galenus , quantiis aperte nunquam dicat se renum substantiam sine medio, hoc est nullo uase inte

cedente

194쪽

113 DE RENUM

cedente urinam percolari, atque adeo Erasistratum reprehendat, qui renes coli modo eiusmodi excreme tum emittere asseuerat; tamen si recte intelligatur, non huius absurdi causa , sed alterius Erasistratum damnati nimirum quod urinam per se ipsam ad renes accedere,

di per eos ueluti per viminea uasa mustum aut lac percolari putet . sic enim ipse scribit. Renes cauae uenae a lateribus utrinque haerent, nec colatori modo excolant urinam sed trahunt illi autem, qui renum carnes instar coli urinam stillare scribuni, longe aliter, quam Erasistratus urinae secretionem fieri alserunt: eam etenim, non denis tum ac decliui renum substantiae acceptam referunt; sed naturalibus etiam facultatibus,& quidem multo magis,quibus ipsa tum attrahit, tum segrega tum uero expellit.

De secretione siti, a sanguine in renitus opinio aut horis p. XXXVII.

SE aliorum opinionibus iam relictis, ad aperiendam meam de percolanda urina sententiam descendo. Ergo quamuis totum renum corpus, lienis quibusdam rectis ab ipserum ambitu ad centrum protractis uideatur designatum nihilominus eiusmodi lineae

nullibi melius exculptae apparent, ouam in illis particulis , quas paruas referre glandulas in mammill rum papillas imitari diximus has lineas , etsi plerique renum fibras esse arbitrentur , nonnulli ramos uaQ-rum tenuitate capillissimiles, ego quidem reor esse sulcosin canaliculos quosdam , in substantia renum

ab induente humore& spiritu elegantissime exculptos.

195쪽

ras per quos nec dubito urinam in renum cauum percol ri, quandoquidem uas urinarium quod cauum hoc format, nullibi perforatum est, nisi qua parte glandulas instar operculorum suscipit ibi patentes meatus obtinet quos Rusium & Areteum delineasse suspicor,dum ille scribit i penitis cauisque eorum partibu membranulae sunt instar cribri foraminibus peruiae, unde

meatus duo exeuntes uesicae summitatem intrant Hic

uero ait renes sinus habere exiguos , ad lotium exco- Io landum cribrorum instar foraminibus pervios . Neque uero mirum alicui uideri debet sulcos ceu canaliculos, qui in substantia renum exculpti sunt, urinam distillare sinatum btertiam uoluerit quam plurimis

alijs in rebus contemplari nam ut taceam in praesentia adurissima testa ovorum aqueum humorem erumpere; a toto corpore per inuisibiles cutis meatus sudor profluit; per quos sanguis etiam haud ita raro in contusionibus ac fracturis ossium egreditur. carne glandosa oculorum lachrimae emanant,&colyria in nares

zo os descendunt.mulsa in thoracis cauitate immissa ab empicis statim expuitur. per occulta tunicarum foramina a uenis in arterias sanguis caeteriq; humores, nisi admodum crassi fuerint, migrantvi remigrant qua etiam

ratione credendum est,a ramis uena portae, sanguinem in ramos cauae transumi, quemadmodum transfunditur ab ij in meatus uesicae, quae iecori adiacet, flava biquae papillis mammarum insunt denique semen ipsum copiosum&crassium permeatus uaserum seminalium 3 iacitur, quos tamen non esse consipicuos plerique asi runt. Vt autem per elusi nodi sulcos urina commodius percoletur, non modo expultrix, quae renibus inest,

lis lac quoque inspici

foramina fugi,

efficit

196쪽

Isto D E RENUM

essicit, uerum etiam uesicae attractrix facultam quae quidem, ut assequi coniectura possum , dum per urin rij meatus ramos, qui parua glandulas omni ex parte& alte comprehendunt,attractionem exercet easdem glandulas constringit comprimit , indeque urinam hoc modo pene sugens , puram exprimit nequit enim latitudo ramorum urinari meatus impedire, quo minus syncera urina hauriatur , quum per densum glandularum corpus eam prius traijci necesse sit. Quid uero de attractione urinae sienserit Galenus, haud facile est iudicares quia uidetur in sermone admodum inconstans in aliud alibi scribere . Interdum enim neque ureteris, neque uesicae aliquam attractionem tribuit, sed renes in uesicam scribit, urinam per ureteres transmittere . Alibi trahendae urina munus uesicae plane subtrahit: arbitratus neque uesicam a renibus, neque intestina uentriculo allicere quicquam adsiesse posse.

Per pecontrarium allieuerat, scribens ea ratione urinam in uesicam ferri, qua sanguis in caeteras animalis partes ducitur urinarijsque vasis proprium usium actionem, perinde atque alijs particulis inesse Aristoteles ad excrementum, quod in uesicam confluit, prodesse renes uoluit 'oc tamen munus illis totum minime tribuit. Nos uero, si uesica lotium attrahit, hoc

munus,ut per uretera eXerceat, necesse esse credimus.

quod uero attrahat firma ratione ostendere non possumus: sitis icamur tamen ita esse, quia uas urinarium in ramos per renum corpus solutum est quod quum priores anatomici ignorauerint, mirum etiam non est de urinae attractione eos dubitasse caeterum urina a fanguine segregata, primum in renum auitatem recipitur, in qua nunquid aliquandiu retineatur ueluti flaua

197쪽

bilis in iecoris uesica,stercora in intestinis,& melancholicus succus in liene, an potius statim per ureteras in uesicam confluat , non potest facile explicari suspicari tamen possumus nullam ibidem moram trahere. quia meatus urinarius laxus rectus ac decliuis est,eκ- crementum uero tenuevi syncerum ita ut nec prodesse, nec delectare possit fatendum est tamen naturam multa posse, multaque saepius eniceres, quae nobis, quemadmodum & ipsa caula, qua impellitur, sunt penitus ignota sane ab ureteris in uesicam,miro quodamnatum artificio urina penetrat; sed utrum, ut Galeno quandoque placuit, laxatis utriusque vasis operculis iter expeditum urinae praebeatur, an potiuS, uino CX- posuimus quod ipse etiam Galenus interdum fatetur, per tortuosam uiam aditus ei pateat, reditus uero intercludatur, tu ipse ex anatonae distere poteris colligi quidem in uesicam lotium 4 stato tempore retineri, indeque tunc expelli quum ratio ipsi iubet, ante

omnem dissectionem sentimus, ne uero continua fiat excretio , facit fibrarum uesica uarietas, maxime earum, quae oblique per ipsam ducuntur:omnes enim quum intendit , astringitvrs retinet , donec supra modum referta, onere gravetur.

198쪽

DE UTILITATE STRUCTURAE

De se ob anti compositionis re-ni Cap. XXXVIII.

Postea quam de renum orscio abunde scripsimus,

reliquum est nunc, ut deusse partium eos componentiurn quem illa sine ulla citione praebent, disseramus; imulque ostendamus, constructionem eos huic muneri obeundo maXime congruam obtinuisse sipectari autem praxipue hic usius debet, tum in actionibus ipsis, quatenus quidem fieri melius non possunt; tum tiam in partium structura, qtve munita undique est ac tuta,&commensuratione adeo decenti ornata, ut ne sua quidem pulchritudine renes careant. Glandulos aest substantia renum,quoniam multa humiditate satiantur ac delectantur. Densia, quia non impedit quomimis possit succus tenuis a uicinis pallibus attrahi, maxime ad hoc proficit, ne sanguis effluat, cum uriniSExcernatur qui tamen, si renes probe nutriturus est, retineri ac undique diffundi debet. contrarium liem obtigisse putat Galenus eum enim, inquit ipse, la- in&iarum natura feci , quia sit cum crassiim a remotis locis trahi ab ipso oportebat quamuis ijs, Qui doceri omnia exacte&cum demonstratione uolunt, parum firma uideri possitia perstasio cum ossa cartilagines durissima ac densissimae animalis partes, succum crassum pro ipsorum nutritione attrahere conspiciantur ius fortaue quispiam, ut Galenum tueatur, uelit

199쪽

STRVCTURAE RENUM

uelit ipsum non de quavis particula locutum esse, sed

de illis tantum, quae excrementis dicatae sint; qua quies anguinis repurgationi inseruiunt. Figura, quam rcneSobtinuerunt,4 ipsis utilis est ad dis athiam, licinis partibus non obest, siquidem neque situm earum,

neque actionem impedit, uacua quaedam loca replet. Universa renum substantia, inrcipue caruncularum, quas papillis mammillarum assimilauismus, quasque carne minus colorata, nonnihil duriore quam reliquum corpus renum , constare coniuras non secus ac sicera minutissimis lineis descripta siet, quibusdam canaliculis seu sulcis ab ambini ad cauum protractis exculpta est: quia lotium angustissimo itinere nefanguis cum eo effluat, percolari oportet. Magnitudo eis pro ratione muneris , quo funguntur obtigit, tanta scilicet utrique quanta satis est ad aqueum excrementum eXpurgandum tametsi hoc modo reliquorum uiscerum magnitudine expense, quum melancholicum excrementum caeteris omnibus paucissimum sit, uix dicere possiimus, cur lienem omnium instrumentorum, quaesit perfluorum eXcretioni seruiunt maximum

natura fecerit, neque enim ei qui huius magnitudinis ueram causam assignare cupit, satis est opinor, ut ad huius uisceris raritatem confugiat . Caeterum renes duo fiunt, nisi natura legem immutet, aransgrediatur. lienis autem unus, una uesica bilis, quia cum paucissimum sit melancholicum X crc mentum, biliosum ipsis copiosius, utroque uero aquositim multo

cumulatius, unicus reni S tanto excremento purgandosum cere non potuisicet, nisi duplo maior, quam cst, factus ossibi magis autem decere natura putauit, pro magno, duos paruo utrinque ad spinam collocare, net aut

200쪽

Ia DE UTILITATE

uenter eminentior esset, aut animal inaequabile in alterum latus propenderet&inclinaret. Harc autem positi, quam sunt adepti , est maxime decoras congrua: nam parum ubius iecur positi, propter eius uisceris pro X imitatem tum foueri commode possunt,tum scrosam humiditatem facilius attrahere & X purgare . quia maximae uenae utrinque adiacent, praeterquam, quod aliorum organorum alimenti sedem non occupant, corpus etiam aequabile reddunt, Min anteriorem partem nihil prominens simulque quasi uallo epti, se Iocuram ac stabilem sedem nanciscuntur quam eis costarum flexus in posteriora oportune praebet quod uero dexterrenis superior sit irimus, sinister inferior secundus, quia uiscus , quod purgatur in dextris positum est,& quia loci commoditas postulare uidebatur, ut quanto hepar splene superiorem positionem adeptucra , tanto etiam dexter renis sinistro esset elatior, quum id falsitam esse anatomes plane ostendat Galeno

simpliciter concedendum non esse iam admonui renes praeterea aduersiam positioncm parem non habere, sed roalterum altero eminentioremisse, ne scilicet alter alterius tractum impediata cremoretur, dubitationem habet . nam pinerquam quod rencs positum habere interdum plane aequibilem inspicimus jasiorum emulgentium ortus, quorum beneficio ciusmodi attractioni, cum renum positione perpc tuo non conssenties duilaoc quoque concedatur, tamen lati maius momentum non habet ctenim multa uasa aequaliter diuis aiunt uelut ea, quae ad crura proficiscuntur; quorum tamen attractio minime impeditur sed sortasse ut Gale pono placet, hoc peculiare uasorum mulgentium est, quia attractio in ipsis & maior est 4 magis exisse. De

SEARCH

MENU NAVIGATION