장음표시 사용
221쪽
que uero praetermittendum est uretera statim ab egressu e renibus latiorem redditum, instarque uentriculi seu perae pastoralis recuruatum , frequenter magnam lapillorum copiam congregare; quos postea naturis a-gax sensim inde cum urinis expellit, quibus iter ob uasis cuiuitatem interceptum non est, quamuis sit calculis refertissimum. Hoc sane naturae diligentiam summopere commendat, sed magis illud, quod lapides insignis magnitudinis in renum sinu contentos, quasi co Q ronarum orbes medios forat. Superioribus annis iuuenis quidam altero rene doluit, cruciatu ue adeo auctus est, ut misellus breui uitam cum morte commutarit hunc calculo minime laborare constanter affrmabant medici, quia neque urina suppressa unquam fuerat, neque tenuis , aut turbida seu sabulosia apparuerat his omnibus cmulti sane erant selus ego repugnabam,arbitratus alterum renem ossicio suo probe fungi, alterum prorsus obstructum nihil loti excernere contentionem diremit sectio, quae aliter se habere, quam nos opinaremur, patefecit lapidem nimirum magnu oblongum, cruciatus & interitus causiam fuisse, qui quum esset medius perforatus, quo minus urina exiret, impedire non poterat. Renum praeterea lapides ab ijs, qui in uesica generantur, solo colore a medico distingui posse, fere ab omnibus receptum est sed hoc plerunque fallere', ex dissectione intelligimus quandoquidem renum lapides rubet uel crocei perpetu non occurrunt, sed non raro albi cinerici conspiciunt ar; cuius rei exempla multa afferre possem, l3 uno contentus, affirmo uidisse me in Episcopo Seno galiensi, cuius paulo ante memini, lapidem album, Lisigia is magnitudinis principium uasit utinari; occupa-
222쪽
re, reliquum uero cauitatis renum innumeris fere lapillis eiusdem coloris repletum esse. Caeterum ad has similesque renum affectiones particulas multas consentire adeo clarum est, ut probatione non egeat; quamuis id sectio per se ipsam sine rationis auxilio non semper manifestum faciat nephriticos uomitu dolore UeXari, quia renes contactu uentriculum male afficiunt,o uirus quoddam in ipsius tunicas eructant solus intuitus iudicare potest. Sed currenum calculo laborantibus alterum crus obstupescat, sine ratione iudica Pore sensus ullus nequaquam potest . quo fit ut de his nunc tractare superuacuum sit, quando ea bium scribere nunc decrevimus , quae conspici in sectione ipsa possunt.
Quorum sectio quo modo administranda sit , et quis ideat lotimm i uno
VTopus tractatioque nostra omni ex parte absoluta sit, de uiuorum administratione tantum dicendum superest: ad quam admirabilis natura inuestigator&interpres Galenus neccssiario confugit, quo AD clepiadis de percolanda urina errores de medio tolleret. Itaque usi cupis oculis ipsis uidere, quo pacto urina ex renibus per ureteras in uesicam recipiatur, uiuum canem sume; anatomicorum more super tabulam ohuic negocio aptam, singula eius crura atquei arte
liga. deinceps recta secundum longitudinem per me
223쪽
dium abdominis ducta linea, scalpello imum uentrem
aperi: captumque utrunque uas urinarium laqueo liga, unde fiet, ut meiere canis amplius nequeat, uesicaque inanis&uacua reddatur, meatus uero urinarii supra uinculum otio pleni ac distenti appareant his inspectis uincula relaxanda sunt, atque animantis pudendo insciendi; unde accidet, ut uesica lotio impleatur, nihilque ex ea per urinarios meatus ad renes regredi possit. tametsi in magna longa suppressione urinae, contrarium accidere in pluribus aegrotis quandoque obseruauerim. deinde alterum uas urinarium sicut primum ligandum est: quod quidem ab urina retenta in tumorem extolletur id quod alteri non continget, quia libere illa conquere in uesicam potest . denique . ambo haec uas transiuersim incidenda sunt,4 abdominis uulnus diligenter siuendum, ac medicamento ali. quo emplastico, ne urina effluat illinendum; quo peracto implebitur cauitas peritonaei otio, non secus ac si animal hydrope laboraret. Verum quando ea 'a quae pollicitus sum, uideor iam praestitisse, & meam fidem liberasse, opportunum est de tabula manum toller ac de renibus disserendi finem facere. BAR-
224쪽
Datario, daribolomaeus Eustachius Sanctostuerinas Foelicitatem
X UM DA tua uirtus , singuIarisque in me ornando uoluntas, me hortantur atque adeo compellunt, ut enitar ea perficere, quae cogitem tibi sere gratissima simul o& in tuis laudibus aliqua ex parte recensendis omnes enim oratione mea complecti non possem istendere inhum non elle, si omnes ad tui amorem ita inflammenturvi rapiantur, ut se tibi multum debere sentiant , me autem plurimum, sentiam in praedicem. Nam tua integritas, uitae institutum, atque morum suauita tanquam re gula quaedam, quasi scopus mihi prorfixus esse uidetur ad quem licet boni omnes certa amnitatione moti, studeant collimare, tamen uel nunquam , uel ouix attingere possunt quotus enim quisque est, qui sit tecum confercndus etenim magna prudentia singularique
225쪽
gularique uirtute praeditus ita te geris, ut quamuis fortuna maxime adiuueris, tamen sic eam arbitrio tuo regis, ut ipsa tibi parere cogatur, nihil posse uideatur. Nam si in alto dignitatis gradu collocatus es, multisque fortunae praesidijs auctus, tamen uirtuti tuae multo plura, quam accepisti, debentur: speramus fore, ut breui ad eum honoris gradum peruenias, ad quem perpauci post multos labores, longasique uigilias,extrema senectute peruenire potuerunt. siquidesno eo consilio, eaque moderatione uitam ducis seque altius prouehi sinis, ut quae alios impediunt, quo minus ad summum dignitatis lauthoritatis apicem perueniant, te remorari minime possint nam admirabilis in te pietas religioque elucet,& summa in rebus gerendis prudentia, qua tum praesentia cognosci praeteritorum non oblitus, tum futura longe prospicis quamobrem
quae alijs dissicilia fiunt, tibi fiunt faciliavi expedita nemo ingenium, eloquentiam ac doctrinam tuam non admiratur; adeo temperantem te ostendis,in optimis moribus praeditum, ut omnia facile modereris,magnaque humanitate seauique consuetudine omnes, qui te norunt, allicias, utque te ament colant ob cruent pene compellas. Equidem dum haec considero, non possum me continere,quin te assidue laudem sed mei ita tua multo maiora sunt, quam ut possint oratione mea pro dignitate ornari dubitarem autem ne uiderer assentatiuncula quadam tuam gratiam aucupari ueste nisi quae a me dicuntur, ita nota essent, ut concedi oporteat invidos potius existimandos esse eos, qui te non admirantur, quam assentatores, qui hoc modo laudant. Illud uero liberalitatem altitudinemque animi tui liquido patefacit, quod tuo me patrocinio tibi
226쪽
nondum cognitum pro singulari humanitate tua dignum iudicasti. quod quidem beneficium eo maius uideri debet, quo minor erat abs te propter tenuitatem
meam utilitas, aut praemium aliquod a me quia nihil merebar, & tibi notus non eram , liberale aliquod ossicium expectandum. Ego sene medicinam publice interpretari iustam ob causam superioribus diebus intermittendo occasionem praebui malevolis quibusdam hominibus, ut Borroinei Cardinalis Amplissimi uoluntatem a me alienarent : idque fuissent facillime consecuti, ni, quae tua fuit humanitasymalevolorum animum ac desiderium frustrari curasses: quod admirabilius est, sponte, meque inscio , tanti Principis
in me uoluntatem , non modo conseruasti, uerum etiam mirum in modum auxisti. Quod quidem ossicium&studium erga me tuum, tantum mihi oneris imposuerunt, ut nisi tua me uirtus munificaque natura sustinuerit, cogar profecto succumbere . quid uerbis opus est ego uel si uitam tua causa profunderem , nullam partem tuorum in me beneficiorum uidere consecu tus .equidem reor Dei optimi Maximi consilio iniuriam mihi alios facere cogitasse, ut contra tu tanto me beneficio ornares ac simul prouideres, ut tu patrocinio munitus, Omnem iam detractionem atque inuidiam stuperarem id uero totum summa tuae humanitati ac bonitati acceptum refero, nulloque merito meo contigisse fateor. facio autem multo pluris propensam hanc tuam in me uoluntatem, quam beneficia ipsa, quae hactenus accepi, quaeq; ut sperem etiam in posterum facit suavitas ingenij tui cum liberalitate coniuncta, & mirificum homines iuuandi desiderium possum autem ingrati animi nomine iure condemnari, nisi ope
227쪽
si operam dare, ut non solum praedicatione ac uerbis, sed revi opera conarer tanto beneficio aliqua ex parte satisfacere . sed quando tenues uires incar,&humilis status, disparq; ac multum iactata fortuna minime patiuntur, ut eo modo, quo cuperem, id exequi possim; putaui mihi faciendum, ut pro mea facultate Xeque
rer, ea scilicet tibi tribuendo, quae a metribui possunt maxima. Cum igitur intelligerem, te in omni fere disciplinarum genere uersiatum omniumque studiosissivo mum desiderasse quandoque tibi demonstrari,num Galenus simias, pleraque alia bruta tantum, an homines quoque secuerit, facile conieci Anatomica te facultate, quae circa pulcherrimarum rerum cognitionem uersatur, delectari amplissimos quosdam uiros aemulatum , ac Flauium praesertim Boethum,& Sergium Paulum Consules Romanos, qui maiorum memoria admirabilem naturae industriam animalibus conformandis cum uoluptate perscrutati sunt. Cum ob eam rem, tum etiam quia auribus maledictavi caluma nias, quibus me inuidi persequi conabantur, ita audi-uisti, ut nihil mihi te patrono obesse potuerint, collegi nonnulla scitu digna, neque hactenus percepta de auditus organis, eaque in hanc epistolam conieci, ut sumpto ab illa corporis parte , qua mihi maximam utilitatem attulisti, scribendi argumento, hanc lucubrationem meam, quasi testem tuorum in me meritorum,& grati mei erga te animi, tibi dicarem confidens iucundam tibi fore eorum cognitionem, quae alios latuerunt, & simul sperans usu uenturum, ut hoc etiam no-3 mine omnes anatomiae studiosi tibi se plurimum debere fateantur . nam, nisi fortasse me communis φιλαντία
decipit haec epistola,quae tua causa in lucem prodit,maximum
228쪽
ximum eis inij ciet desiderium Mardorem contemplandi natii solertiam, atque admirabile artificium, circa ea, quae ab alijs omni licet studi, labore ac diligentia inuestigata di perquisita, deprehensa tamen inuentaque non sunt; ne ab ij quidem diligentissimis alioqui&doctissimis uiris, qui sibi persuasum habent, nullum se locum inquirendi, nedum inueniendi posterioribus anatomicis reliquisse. Sed agercin ipsam aggrediantur Auditus organa ab his Philosophis ac Medicis, qui primas tenent, negligenter admodum sunt descripta. neruum enita quinti iugi ex his, quia
cercbro oriuntur per meatum quendam tortuosti in
procedere,&in membranam aurium foramini obductam sese explicare aiunt eamque quoniam tenui S,sicca & ualde tensia est, ab aere pulsatam, accedente4ς sitim duritie, quae antrum cochleamve emulatur, Onum efficere sine alio naturae artificio arbitrantur. Posteriores maiore studio eiusdem naturae artem perscrutati, duo se parua ossicula in lapidei ossis cauerna reperisse profitentur; quorum alterum quadratae incudi,aut molari denti appositissime alterum malleo aut femori
compararunt; sed meo iudicio parum apte nam extrema pars femoris duabus apophysibus terminatur, eiusque caput superiusvi collum pro sua magnitudine paruum est, ut Galenus asserit,& sectio ipsi patefacit sed ossiculi lilius finis tenuis est Iactatus, caput uero ita magnu,ut potior ipsius pars & crassior, putanda sit.Horum sane ossium, quae minima Omnium fiunt, nusquam Galenus, quod sciam, meminit tametsi haud erant,
ut quidam scribunt, ob exiguitatem negligenda: quulpsbrum usus non sit mediocrisci atque ars summam conditoris sapientiam in ipsis conformandis demonstret
229쪽
stret dicat sorsen aliquis, illa eum es libro de motibus
obscuris, quem temporis iniuria amisimus,descripsisse: aut certe in libello de ossibus innuisse,ubi in fine,qu das ossicula consulto praetermisisse dicit uerum prior coniectura leuis admodum est, & rationi parum consiona; posterior ratio haud omnino satisfacit nam quemadmodum excusiatione dignus uideri potest, si in compedios libro cuiusimodi est, qui de ossibus inscribitur, exacte& minute omnia,&praesertim difficilia non ex Io plicat, ita iusta reprehensione carere nequit, quod in alijs tractationibus longis & copiosis nullam de his ossiculis mentionem fecit. Caeterum, quantum ipse scio, haec duo ossicula primi indicarunt Alexander Achillinus Bononiensis Philosophus insignis,4 Iacobus Carpensis chirurgus lanatomicus non ita contemnendus, quanquam eum ingratissimi quidam postquam expilarunt , ut ab omnibus parulfieret , anatomicorum
foecem nominare non erubuerunt neuter tamen eorum sibi tantum sumpsit , ut inuentionis sibi palmam uea dicaret. Qui eos secuti sunt eorundem ossium fabricam perinde scripserunt, ac si natura industriam in eis contormandis perspectam ipsi ante omnes habuissent. quos tamen aequum erat in aliorum scriptis iudicandis, ita se praebere , ut homines intelligere non possent, maiore eos diligentiari studio errata reprehedere , quam pulchra&utilia inuenta laudare. Tertium ex his ossiculis, quod stassem aliqui sieti stapedem appellant, in medio perforatum, superficie plana inaequabili, figuraque triangula constans , posterius innotuit de cu-3 ius quidem inuentione hodie multi certant, nonnulli uero conseientia conuicti, minime audent inuentorem iusta laude fraudare; sed nituntur persuadere neminem V medi-
230쪽
medicum ex ij praesertim, qui Romae degunt, anatomen profitentur, id os cognitum habuisse eo tempore, quo illud ipsi in publicis gymnasijs ostenderunt:& Iohanni Philippo ab ingratia Siculo Medico ac Philosepho praestantissimo inuentionis laudem tribuunt. Sed reserat eam quisci; cui mauult acceptam, ego quidem scio me neque edoctum, neque monitum ab aliquo, multo antequam ipsi scribant, id ossiculum nouissse, Romaeque non paucis ostendisse, atque inars incidendum curasse: fietque nunc ex his, quae explicaturus sum, ni fallor, manifestum, num propria ego industria auditus organa inuestigarim inuenerim, an potius aliorum opera usius, quae ab illis recte inuenta sunt, pro meis usurparim in alijs recensere aggrediar. Qui anatomitae hodie artis inuentor in quasi architectus ab omnibus pene creditur, quintum neruorum cerebri par foramine admodum tortuosbpropria ipsius causa facto, in cauitatem auditus organo praeparatam uehi, ibique uarie discindi, ac propagines quasdam,ad similitudinem membranae dilatatas, huius cauitatis sedibus offerre, atque etiam auditus o gani non infimam partem constituere asserit nihil praeterea addens arbitratu haec tantum esse, quae circa auditus organa inuentavi deprehensa sunt. Quae quidem& multa etiam alia, quae ipse hac de re scribit, si aequo
animo, ueritati indagandae gratia mecum eXpenderis, non dubito quina ueritate abesse cognoscas. in posterum multis in rebus fabricam ab co scriptam suspectam habeas quamuis enim aut communis beneficij, quod in artem medicam contulit, obtreistator, aut uirtutis hostis, aut laudis inuidus, nemo bonus esse debet: Mego scinper praestantiam uirorum imitatione,