Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

IT Stitur res autem in simia non ita se babet, sed in ea maxillae caput intus extuberat, extra leuiter cauum est; concauitas uero in quam id recipitur, interiori parteeXcauatur, eXteriori eminet, quo fit ut haec duo ossa

mutuo occursu quasi gynglimum esticiant.& sese inuicem suscipiant ac suscipiantur. Non minorem huius rei nobis fidem facit clauiculi ipsius figura, quae, non ut in simia a pectoris osse ad medium usque sui ductus fere recta procedit, Minde ad acromium multum

to recuruata extra intumescit, sed ut Galenus optime describit, ad iugulum ipsum foris convexa est, intus caua, ad acromium uero contra extrinsecus leuiter caua intus magis conuexa. Et quamuis a thoracis forma&litudine nulla ratio assumi possit, quia unicuique uel ante dissectionem paten tamen quo pacto homo&simia hac parte conueniant& discrepent, Galenus dicere non praetermisit homo enim pectus habet latissimum, & costas maxime curua , scapularumque articulos longe a thorace abductos, ideoque qua- a tuor artubus incedere ne si uelit quidem potest sed inia homini simillima , post ipsum, habet latus pectus', claues longiores, quae una cum scapulis humanas maxime imitantur indeque fit, ut humeri articulus a thorace plurimum distet , it quadrupes mutila simulsit tarda . Sed quum ambo discrepent plurimum in acromio; de eo paulo uellem fidelius Hippocratem&Galenum reprehendissent . id enim tertium os, quod Eudemus , teste Ruiso acromion appestat, perexiguum est vi clauiculae scapulam connectit , pi-3 naeque eiusdem scapulae a calumniatoribus creditures se appendix, in pueris exactissima profecto cartilago est; quae licet procedunt aetate ossea euadat, nihilo-

252쪽

minus , ut sere semper obseruo usque ad decimum

octauum annum, contra Orem caeterorum ostium,

multum eius stubstantiae retinet,&nunquam cum scapulta ipsius sis ina adeo connascitur, ut in media aetate parua occasione, quemadmodum Galeno in pal stracontigit, iugari non possit. At in simia non modo uestigium ullum appendicis non uidetur, uerum etiam fere robustior Paphiae pars illa prCceritas ccnseri debet. quod cum ita sit, Galeni oratio de acromio, omnem sibi fidem sensibus confirmat, nihilque absurdi habet, quum ab co asseritur idos solis hominibus esse tributum, frustraque in simijs ab imperitis anatomicis inquiri. Nec praetermitti debet Galenum apertissime

docuisse, sterno septem costas per articulum committi, quinque uero, quas purias uocat ad id non pertingere, quod certe in homine fieri cernimus, in simia uero nequaquam in ea enim, seu caudam habeat, seu illa careat, cum osse pectoris, ut infra melius explicabo , non septem, sed et costa perpetuo connectuntur . . Spuriae etiam hominum costaran exactissima cartilaginem finiuntur, eiusque beneficio inuicem cum septo transiuerso uniuntur, simiae uero Maliorum brutorum nisi ea minima sint, ossea magi quam castilagineae apparent quod certe si Galenus aperte non scripsis let, uerere ne cui ex meo sensita potuis quam ex illius sententia, a costarum cartilaginibus depromptum esse argumentum uideretur uetum quando ille hoc asseruit, inferre etiam licet , in illorum oratione nihil esse nisi hi siti navi simulatum, qui hoc ei uitio uertunt, quod has cartilagines ostea Sisse crediderit, ruique in suis picturis, icitanter praetermittunt, contextum illum legantissimum, quem in hominibus, non

aut cin

253쪽

E Y A MAE N

hbantem in sim ijs memoratae cartilagines inuicem em-ciunt, quemq; Galenus nobis innuit, quando spuriarum costarum cartilagines inuicem & cum septo transuersio connasei docuit. Nullum quoque integritatis& fidei testimonium nobis dabunt, qui diligenter considerata figura humeri, Galenum descripsisse hanc partem ab homine negare audebunt. Is enim quamuis asserat nullum os reperiri adeo exquisite rectum, Mabsq; ulla inclinatione, ut nomen cylindri aut

Io columnae mereatur, nihilominus hanc formam magis humero ac femori , quam caeteris ossibus attribui posse arbitratur; quae tamen humero simiarum plurimum recuruato conuenire minime potest. In manibus differentia hominis&simia adeo euidensem, ut probatione non egeat si enim pictor manus hominis imitans, peccaret mouendi risius gratia, simiam imitar tur. in ea nanque magnus digitus breuis gracilis,&omnino ridiculus, sicut & totum animal existit ob qua causam puto Galenum interdum solis hominibus ma-a nus attribuisse. Praeterea qui falsis&mendacibus uisis, mentes distentium contra Galenum ispe concitare non uerentur: considerare debent num is octo taneum brachialis ossa perpetuo numeret,& num aliquando asserat nec plura octo, nec pauciora esse posse, an ea, ut in simia occurrunt, nouem esse dicat. Decipitur enim quicunque putat nonum brachialis os a Galeno appellat i ossiculum quoddam sesaminum, alte rossi magnum digitum sustinenti in simia coniunctum.

nam praeterquam quod Galenus hoc ossiculum secun 3 dum priorum anatomicorum sententiam introducit, a caeterorum quoque brachialis ossium classe excludit:& si id ei adiungeret , ad decennarium usque horum os sum

254쪽

sium numerus augeretur. Nec est etiam ut aliquis mi mi acriter contendens arbitretur, nouem brachialis ossa Galenum nobis innuisse, quando tertium primae classis os in hi esse uoluit, nam haec vox non geminum,

sed bifidum significat, ut legere apud Theophrastum

perispe licet. appellat autem Galenus hoc S u, uel quia quum longum sit, & supra atque infra multum extuberans,d in medio intus ad latera quodam modo incidatur, certisque sinibus inflectatur; duorum OL

sium speciem repraesentat uel etiam quia ob procerit Iotem alia ossa suae classis plurimum excedit ea enim ratione φυμι nuncupatus est Cecrops, quod magnitudine caeteros homines longe superaret. Errare etiam se cognoscent,qui tam licenter Galenum interpretantur, aut potius eius sensium peruertunt, si animaduertent illum asseruisse brachialis ossa nec plura, nec pauciora,

quam octo esse posse, Mid os, quo simia abundant, homo uero destituitur, non in prima brachialis acie esse locatum, sed tertio eiusdem aciei ossi incumbere, atque interea, qua indicem ac medium sustinent, seip rosum inserere mu'd uero Galenus praelongam p physim, ad interiora manus conuersam , primo brachialis ossi apud magnum digitum locato tribuat, nequaquam uero, sicut ii sim ijs cernimus huic alteri, quod διφυε modo esse diximus ut nemini dubium esse debet, ita etiam plane confirmare potcst, humanum brachiale se dum ea scriberet, ante oculos habuis se 'ddo quum illorum ossum partes, quae sacro utrinque committuntur, ut Galenus scribit, lata sint, magnaque siti portione ad ilia protractae magis emi 3oneant,n oblique retro spectent, ad latera uero: infra paululum procedant; magno iudicio, nec cui coniectura

255쪽

EXAMEN

ctura res expenditur ab ijs, qui scribunt, horum ossium

descriptionem homini non simiae conuenire in hac enim illorum ossa recta oblongaque sunt , nequaquam oblique retro producta:&inferiores partes coxendicem ac pubem constituentes illis multo sunt latiores. Si falsum praeterea est id in quo perspicue me dacium conspicitur, erroris profecto coarguimus illos, qui negare audebunt sedulo Galenum obseruasse, crura simiae etiam homini simillimae, ab humanis adeor discrepare, ut omnium ossium syntaxim eiusmodi habeant, quae eam stare rectam non permittat , praecipue uero ob id alte instar hominis erigi non posse ille arbitratur, quia femoris caput obliquius in articulo coxae committitur in homine enim, ut idem inquit , ceruix rotundi capitis femoris oblonga est.& sensim oblique deorsum ducitur: in simia uero breuis,& propemodum transuerse uisitur. Ad id quum os quod molam ωpatellam nominant, &Rus disci formam repr sentat, Galeno latum sit ac rotundum in extra quidem emineat seu potius extuberet, intus uer partem subiectorum ossium gibbam condylisve similem aptis

cauitatibus compleetatur, mediamque cruris ac tibia capacitatem breui quadam eminentia comprehendat; quam authoritatem aut quam fidem habere poterunt illi, qui hanc descriptionem, homini non simiae competere negabunt, in qua hoc os oblongum est non rotundum, 'uamuis extra gibbum sit, Mintus cauum, nihilominus in ea secus se habet, quam Galenus scribit,&longe aliterquam in homine cernitur . nam se cundum ipsius longitudinem recuruatur excavaturque adeo ut nihil propemodum in medio emineat, curuo

256쪽

sime referre uideatur ii, Admiratione denique ob stupui , cur anatomiae inmuratores, ita ccunda tibi i de hominis fabrica editione, ubi administrationem musculorum pedis docent, duo ossicula magnitudine ciceris describant , quae supra utrunque femoris tuberculum reperiuntur, qua nimirum primi duo pedem in uentes oriuntur musculi nam: si ea in sim ijs4 in canibus semper occurrant, in hominibus tamen adeo raro inueniuntur, ut non modo quod posteriores addiderunt, pius alterum, nunc internum, nunc externum

deficiat, uerum etiam ut plurimum utrunq; ipsorum de Iosit miraculum enim existimabo si duo simul occurrent, non mediocri diligentiae ascriba, si post multorum cadauerum sectionem alterum illoru quis inueniat ideoque tantum abest, ut aequum sit elusimodi ossicula inter hominis partes numerare ut etiam liceat suspicari ea a Galeno consulto fuisse pretermissa, indeque sumere argumentum tantum anatomicae artis prarceptorem homines non simias nobis descripsisse Addo sine aliquo fructu laborare illos, qui commentitias quasdam utili aetates horum ossiculorum confingunt neque enim natura, quae prouida est , & omnium opportunitatem moderatrix ueretur ne in cruris directione principia paulo ante memoratorum musculorum comprimantur Mat-terantur. Si enim hiccsset eius scopus in illis conso mandis multo magis in homine , quam in simiavi cane reperirentur , quando horum uterque longe minus, quam homo tibiam ambulando extendit. Postremo simiae pes ab humano maxime discrepat, non Odo communioribus disserentijs uel ante dissectionem, unicuique notis, sed etiam proprijs oblongum enim

latumque pedem ideo Galenus hominibus tribuit , canibus

257쪽

nibus uero ac sim ijs angustum, pro caeterarum partium magnitudine . quibus firmitudo accepta refertur breuem , quia singulorum pedis ossium commensurationem diligenter intuitus, ad pedem firmandum, digitorum longitudinem ac discretionem , parum prodesse cognouit ideoque iunctura tarsi cum planta, quae in simia tertiam pedis longitudinis partem uix explet,&in canibus longe etiam breuior est, in homine medium fere pedem adaequat unde unicuique patere arbitror, quam petulantes&audaces sint illi, qui breuissimum pedem homini attribuunt, brutis uero longissimum. Aristotelemque ac Galenum, qui in omnibus prope modum animalibus sectionem exercuerunt, de eius longitudine reprehendere non uerentur, quod scilicet tanti praeceptores brutorum pedem ab ea parte incipere ignorauerint, qua genu articulum esse perperam arbitrati sunt Humanus praeterea calcaneus, ut a lenus animaduertit , crassus est , sed in anterioribus partibus semper magis ac magis gracilis euadit, retro que longior, ante breuior existens dimensionis te tiam partem pedis metitur a simiae calcaneus angustior est,&anteriori in parte, nimirum qua cum osse cubum referente committitur, latior euadens, magisque inibi longus , quam retro effectus , ad quartam pedis longitudinis partem non accedit Nec praetereundum est, quod talus Galeno tenuis non esticitur, sed manens sublimis , ossi nauiculam referenti coniungitur , quod certe simiae repugnat , quia in ea astragalus, humilem, oblongam , atque admodum tenuem ceruicem habet. Addo in simia plantam ex quatuor ossibus constare, pollicem ex tribus . inficiari propterea neminem posse, nisi sit communis naturae

258쪽

sensius plane expers, Galenum qui plantam ex quimque Oilibus compositam,&pollicem ex duobus constare dixit, hominis pedem, non simiae nobis descripsiste Digitorum notissima est discrepantia in homine enim, ut Galenus scribit, una serie omnes disponum tur, breuissimoq; spacio discreti, multo minores stant, quam qui in manWhabentur . nam quanto pes summa

manu maior est, tanto illius digiti, digitis huius fiunt minores Accedit quod pollex longitudine indici .: qualis est, quem dupla crassitudine superat, talisque. r. quatuor digitorum commensuratio, ut ab indice ad minimum semper deficiat longitudo ec secunda aciei ossa, si indicem excipias, breuiora sint, iis, quae in tertia

phalange reponuntur. Quae omnia contra se habere in simia Galenus admonuit: in ea enim omnes pedis digitos insigni spacio discretos esse docuit, multoque maiores, quam in manu existere, ac pollicem caeteris breuiorem, diuersiam quoque ab aliis positionem

habere Sed hac notissima re dimissa,ad puerilem

maximeque lubricam quaestionem de pedis ossium nu- ρο mero inultus descendo: tota enim ex rebus male perceptis commentitijsiquevi fictis constat, quod scilicet arbitrentur Galenum tum manui, tum pedi ossium numerum parem tribuere, eoq; ipsi decipi, quod os cubo simile bis enumeret, praeter hoc os,quatuor etiam alia tarso siccibat . sed ij, ut solent, hallucinantur, neque considerant ueteres eodem modo omnes pedis ossa haud numerasse, Hippocratemq; talo calce ab eorum classὰ ac sterie excliuis, esse illa viaintiquatuor in te dum sci ipsisse, Galenum uero eo in loco puanan rates ueterum anatomicorum opiniones recitare, ac iuxta illorum placita eas componere, nihilq; ipsum aber

rare

259쪽

rare, ut qui ossa uiginti sex in pede ubiq; numeret, de, hisque sententiam libri de ossibus aperte confirmet. Sed rem ipsam expendamus talum, ut idem ipsi scribit, multi perperam esse crediderunt utriusque tibiae ossis extremas rotundas'; ac omni prorsus carne destitutas partes, quae ita concinnes exacte simul commilita sunt, ut gemine eorum appendices, una prorsus ambobus communis esse uideatur. Si quis autem , inquit ipse, uelit talum extremo cruri attribuere, idem erit ossium numerus in utriusque membri extremitate, ita ut docendi modo, non natura ipsa rerum inter se discrepent, qui uiginti septem,&qui uiginti sex ossa pedis

esse assirmant: erunt enim uiginti septem, si attribuas extremo cruri talum, sed sine illo uisinti sex. perinde ac si diceret, siquis hanc utriusq; ossis cruris communem appendicem unius loco habeat, talumq; ipsiam nominet, & pedis ossibus adnumeret, is uigintiseptem esse pedis ossa affrinare poterit, sin minus uiginti sex.& quoniam aduersarispotius molesta, quam accurata contentione disputant, ideo etiam in perspicuis rebus argumentatio quaerenda est,& coniectura capienda. si Galeni sermo aliter, atque ego exposui accipiendus esset, & de eo, qui proprie talus dicitur, loqueretur, hicque cruri non pedi ascribendus esset, profecto ossa pedis ob eiusmodi attributionem potius imminuerentur, quam augerentur, essentque uigintiquinq; non uigintiseptem, ut ipse scribit ergo nostra expositio uera est, & ab omnibus comprobanda. Illud quoque oportet neminem latere ueteres Anatomaco alia ra-

tione ossa pedis uigintiseptem numerasse, quia pleriq; ex ipsis ea ossa, quae ante plantam sita sunt, brachiali adamussim respondere eam ob causam crediderinat,

260쪽

quod talum duorum ostium loco haberent: cuius rei uidetur Ruffusocculte suspitionem aliquam iniicere,

ropterea quia illam tali partem, quae a communi ti-iae suraeq; cauitate suscipitur, stragalum nominat: aliam uero admodum inaequalem e. m ν. Quod uero Galenus os cubo simile bis enumeret, concedi non debet,cum eo enim osse,s cum altero scapham referente, quatuor ossa inter plantam& talos posita committi scribit: quod uerum est, nihil ab iirdi habet: non enim inter talum & plantam ea esse dicit, scd inter iotalos, hoc est malleolosvi ipsam plantam, quae si bene

numerentur, quatuor sunt , nimirum uerus talus,&tria minora ossa tarsi. Et si huic expositioni, quae du-ia prosecto uideri potest contentionis potius, quam ueritatis cupidi non acquiescunt, dicere licet uulgatum codicem esse deprauatum, abi sic legitur. Hi si ro utrisque, quadrato nimirum ossi nauiculam referenti, quatuor prima partis plantae Ossa connectuntur, de quibus omnibus ossibus tam pedis, quam manus in commentario de ossibus satis demonstratum est. ete a onim non quatuor, sed tria legendum est. quod ex nostro capit evi pro arbitrio nostro minime fingimus, sed ex libro de ossibus assumimus, ad quem se Galenus eo loco refert, admonen hanc rem quomodo uere habeat, se in eo enarrasse. Sed non me latet haec similia parum curaturos illos qui ut Galenum insimulent, erroresq; alant, quamuis ob causam, se iam retinet omnium controuersiarum putant . arbitrantur enim tantum naturae interpretem, aut priorum Anatomicorum com mcntarijs admonitum, aut e ijs, quae ro

ante disiectionem manifesta sint, nonnulla, quae homini conueniunt interdum scribere, sivisique libris tanquam

SEARCH

MENU NAVIGATION