Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

non inuidia dignam esse arbitratus sum tamen eorundem errata, quae damnum afferre possunt, accurate demonstranda,&omni studio cauenda , ac declinanda

esse puto siquidem ueritati amicitiai serenda non est; neque personae magis,quam uirtuti fauendum; sed utrunque ab iis maxime fugiendum , qui honestorum,

bonorumq; uirorum numero esses haberi uolunt. Et ne maledicum me conuiciatorem aliquis existimet, omnes anatomiae studiose oratos esse uelim, ut quae ab Io eo authore in octauo ac duodecimo capite primi libri, octauo quarti scribuntur, pinguntur attent antea animo legant, apertisque oculis intueantur; deinde orationem licturam, cum ijs, quae in dissectione manifeste apparent, deposita omni perturbatione ani

miconferant. etenim certo scio, re, ubi hoc sedulo effecerint, ut quae antea maxima cum admiratione tanquam uera recipiebant, improbare statim incipiant. quis nam quaeso huius artis peritus non reprehendat neruorum quinti iugi eorum , qui a cerebro oriuntura distributionem Θ quam ille, ut uere loquar, pro suo arbitrio confingit, & una cum osse temporum effracto prouoluntate pingit. quisque obsecro permittet ei in posterum , ut mirabili arte constructas aurium cauitates, oratione ac lineis tam solute describata quum inuitus Deum testor, hoc dico neque in oratione, neq; in pictura ueri quicquam insit nimirum tres concauitates effiagat, quarum una cornu parumper bis retor- tum , altera anguem in spiras mediocriter contractum, postrema uero rectum baculum aptissime referunt: sed 3 nihil minus, quam aurium cauitates ac meatus exprimunt Posteriores, quos nouae illae omnium doctrinarum inuentrices Athenae alunt, authoritatiso in V uentio-

232쪽

is 6 DE AVDI TVS

uentionis huius uiri approbatores atque aemuli, quamuis multa diuinitus, tum ab hoc, quem principem ducem sibi proponunt , tum a maioribus nostri inuenta atque instituta esse semper praedicent; nihilominus suam diligentiam, in auditus organi structura inquirenda adeo commendant, caeterorumque Omnium solertiae praeferunt, ut sibi&alijs persuasum es e uelint, uanos fore conatus,vi inutiles labores illorum, qui operam dederint, ut inuentis suis addant aliquid, aut detrahant. hi Sautem quae praeclare fuerunt ab illis circa auditus organa eXcogitata de singulis enim scribere nunc non institui cauitas quaedam praecipua est, quam

cochleam seu caecum meatum ea maXime ratione uocant, quia duobus aut tribus iris instar cochleae constat nullumque ueluti illarum testae exitum habet addunt etiam hanc, quemadmodum naturales dentium cauitates, membranula quadam mollissima ac tenuissima uestiri, quae an sit neruus ex passus, an aliud nihil referat. Haec illi, in quos hodie oculi coniecti sunt omnium anatomicae facultatis studiosorum. Ego uero, qui aliorum scripta laude digna probo sempervi laudo ; atque omnes de medica arte benemeritos summopere diligo equidem cur ea, quae hi pollicentur,& minime praestant, confirmem nihil habeo uellem profecto eis non contradicere, multoque minus dis licere, sed ueritas, qua mihi nihil est antiquius, hoc non patitur ergo, ne, quo amo Mobseruo arguere sine ratione uidear, hanc disiceptationem arbitrio meo non dirimam, sed quas dubiam oculis clarassimorum anatomi rum, atque auribus Omnium quihuius aliis labores nonas crnantur, sed libenter lubeunt, iudicandam subij clam neque enim me latet disicctionum spectatores, qui

233쪽

SOres, qui plerunque in rebus difficillimis aures habent acutaS, Oculo uero hebetiores, facile persiuaderi, de aliis assentiri tandem ad tem ipsiam aggredior breuibus explicandam. Motu aliquo agitari, qua paulo ante memoraui ossicula, nemo inficiatur: ita enisti inuicem compositavi alligata cernuntur, ut a caterorum articulorum natura ipsorum syntaxi non discrepet. Sed qualisnam eorum sit motuS, qu OV principio &qua ui fiat, uix aliquis anatomicorum X plicare audet. in hoc fere omne consentiunt, aerem, quidum sonus editur, tanquam unda fluctuat, membra nam auditorio meatui obductam pulsare, ab illa deinceps consecutione quada illa os Sicula moueri. at quid obsecro oportebat , ad hunc rudem motum obeundum, sapientissimum animantium opificem tantum studium adhibere,&de horum ossiculorum figura, articulatione , ac positione esse tam sollicitum; quando aere irruente , membrani, quae tympano similis est , inetali organorum apparatu , percuti aut ossiculo , aut aliquo solidiori corpore nulla arte elaborato poterat nihil certe natura, quam iustam, a nemine edoctam Hippocrates passim pr dicat, sine causa facit: sed pro adtionis, usiusque praestantia, ut manus fabrica declarat , constructionem quoque particularum molitur. quis autem in horum ossiculorum articulis componendis praecipuus sit usitas , ut opificis nostri artem ac potentiam , quae uel in minimis clucet , contemplari ac mecum admirari possis, iam iam aperio: quo modo oculis ipsiam intueri possis, nisi ad ferendos anatomiae labores piger sis , edoceo.Quum instituisset natura auditus organa arbitrio tuoluntatis moueri articulationem quoque ac musculum, sine

234쪽

sne quibus fieri is motus nequit, tribuere illis uoluit

forma ossiculorum, quae auditui seruiunt, numeruS,vi compositio omnibus fere iam innotuit musculum, quod sciam, nemo adhuc inuenit tu si illum uidere culsis, aperta caluaria os incide, quod petram refert, eooco, quo linea minime alte penetrante exculptum est,&uersus tenuiorem ossis temporis sedem in anteriorem partem magis eminet, eiusque squammam accurate detrahe, summa diligentia adhibita, ut subiecta organa nihil laedas hoc sane experta manu ubi effeceris, statim musculus conspiciendum se exhibebit; qui&si omnium minimus sit, elegantia tamen& constructionis artificio nulli cedit . oritur a substantia ligamentissimili, qua parte os , quod cuneum imitatur cum

temporis osse committituri indeque carneus euadens,

redditur sensim ad medium usque aliquanto latior,1 deinde uero angustior effectus tendinem gracillim uiroducit , qui in maiorem apophysim ossiculi malleo comparati, fere e regione minoris apophysis eiusdem inseritur: in canibus parum ante insertionem, carneam

rotundamque glandulam aliquantulam depressam habet. Haec sane sectio disticilis est, sed ubi quis semel

aut bis eam obierit, facilem experietur nec est, ut aliquis ad maiora animalia confugiens arbitretur in illis melius, quam in homine hoc naturae artificium intueri posse quamuis enim hoc musculo destituta non sint is tamen in plerisque illorum longe minor, quam in homine occurrit, dissicilius cernitur neque enim semper, ut in ore fere omnium sit, particularum moles animantibus pro ratione magnitudinis tributa est: sed quandoque hoc filiit, ut in auditus organo, inuibusdam alijs partibus quas breuitatis causa praetere plaste

235쪽

ORGANIs

uentio, in quo summa naturae ars elucet, nisi inuidia aut malevolentia prohibearis, non poterit tibi uideri non magni facienda, quum eius cognitio aditum patefaciat, tum perscrutandi, quo modo auditus in nobis fiat; tum uero iudicandi, quam manca sit hac parte

alioru deseriptiovi imperfecta. Sed ut longe maiorem , aut certe parem admirationem moueam , faciendum puto, ut aliam opificis nostri industriam in hoc ipvo o auditus organo, aperiam. Quintum neruorum cerebri iugum ex duobus tantum neruis, ut alij arbitrantur, minime constat, sed duas utrinque propagines inaequales habet: quarum maior secundum longitudine instar semicirculi eleganter excavatur, minoremque, quod alios fugit, amice suscipit, lamplectitur eoque modo ambae simul iunctae, oblique in anteriorem& exteriorem partem usque ad extremum sinus, in osse petrae simili earum gratia exculpti procedunt ubi minor propago a maiore recedens, paruum foramen sibi a paratum inueni vi ingreditur, miroque admodum flexuos,incessu, de quo nunc loqui non est opportunum, extra caluariam elabitur. maior autem propago uidetur in tres portiones parum inuicem distantes terminare: ex quibus praecipua exiguo foramine in cochleatum os perui obducitur : sed num instar operculi eidem tantum incumbat, an uero alte penetret, sin spiras eius ossis conuoluatur, propter dissicultatem administrationis,certo explorare adhuc non potui. est autem id corpus, qnod testam cochleae elegantissime r fert, tribus spiris in orbem conuolutum, quarum eIatior superiorem obtinet sedem,s neruum suscipit angustior uero inferiorem, de ossis cauo terminatur . ne que

236쪽

rso DE AVDI TVS

que tamen est hanc ob causam, uti quidam faciunt', os istud caeca cauitas exitum non habens appellandum, quia, vi in modum testae cochlearum spiras habet, nihilominus foramine, ueluti illae, non caret. Sed in medio, ea nimirum parte, cui spirae innituntur, a principio ad extremum usq; angusto iecto meatu est peruium : ab eo foramine, cui triangulum ossiculum praeest, uia aperta est, quaesia maiorem huius ossis piram desinit . etenim si cauitas caeca esset, percussus aer neruo occurrere nullo modo posset. Sed quia, ita, ut dixi, res se habet, arbitror ipsi aerem a tympano,&ab ossiculis agitatum eo, quo expositi itinere, ad maiorem ossis spiram peruenire, indeque ad minorem refecti, mox per medium foramen rectum ad neruum ascendere. Nec silentio praetereundum est, os cochleam referens ex duplici spirarum genere constare, quorum alterum, a nobis iam expositum, ab ossea substantia admodum tenui sicca,& quae facile teritur, creatur: alterum uero, omnibus anatomicis adhuc ignotum e materia quadam fit mollivi mucosa, firmitamen, quae estio quid arenosi permixtum habet: oriturque ex medio spaci priorum spirarum, tanquam ex ampliore basi, sensimque extenuatum in aciem desinit sed non tam alte constendit, ut ossis ambitum, qui priores spiras terminat, attingat . Comparari potest appositissime eius forma testa cochlearum, eXteriore prius ex ea superficie rotunda detracta, & parte interiore, quae in pira contorquetur, restruata qua aute substantia posteliores h spiricisciantur, fateor me ignorare qua ut non parui referre arbitrer, sic ire,neruus ne ipse aliquam eius portionem constituat an minu S. Hanc miram opificis nostri industriam, primum omnium in

237쪽

nuisse Empedoclem suspicor quum, ut testis est Gai nus in libro de historia philosophica, auditum impub

sione spiritus fieri docuit, qui cochleae simile intra aurem tintinnabuli instar suspensum percutit atque pulsat . cui etiam Aristoteles assentire uidetur , asserens primo de natura animalium undecimo, partem interiorem auris forma anfractui cochlea similem desinere in os, quod auriculam plane imitatur. Mirum certe mihi uidetur Empedoclem hoc intuenisse sed si hanc naxo turae artem etiam ipse ignorauit, ut quispiam forte putauerit eius enim oratio breuis admodum est&concisa multo magis mirandum est , quum eam nesciret, dicendo ipsum tantum posse id cnim doctrinam ho triinis ac diligentiam praecipue commendat, quod paucis, sed proprijs uerbis , rem occultam magnique mΟ- menti accurate explicat. Plura possem hac de re dicere, quam , ut iam audiuisti, longe secus, quam alij scribunt se habere constat,nisi aliud nostrum inuentum me compelleret, ut antequam haec tractatio epis stola limites pertransiret, aliquid etiam de eo scrib rem quod certe ad medicam artem exercendam non mediocrem utilitatem afferet, tametsi nihil in se artifi- cij aut parum certe habet solumque eam ob causiam

mouere admirationem potest, quod cum ante omniuoculos positum sit,&inuentu facile, a Geteris tamen an atomicis, aut plane contemnitur, aut negligenter praetcrmittitur. Ergo a cauerna ossis lapidei, inquam meatus auditorius, conchion appellatus finitur, uia in narium cauitatem perforata est: ab illa enim meatus alio ter Oritur rotundo canaliculo similis,& instar tenuio

ris calami amplus, qui Oblique ad anterius interiusq; basis capitis lat procedens, in medio quatuor fura minum

238쪽

161 DE AVDI TVS

minum,totum istud os penetrat atq; perfodit.na posteriori ipsius sede arteria oporaria caluaria ingredituri anteriori quartum neruoru cerebri iugum extra ipsiam emergit:externum latus arteriae in dura cerebri membrana distributa aditum patefacit internum deniq; fissura quaedam circumscribit, quae a cuneum referenti ac lapidei ossis extremis partibus, oblique instavi ante ductis, fit interum hunc meatum, de quo sermo est, arbitrabitur fortasse quispiam eo loco desinere aes autem non ita se habet, sed alterius generis substantia Ioauctum, inter duos faucium seu gulae musculos, paucis hucusque bene cognitos secundum , paulo ante memoratae fissu ductum ulterius procedit;& iuva radicem internae partis apophysis ossis alis uespertilionum similis in alteram narium cauitatem terminatur;&in crassam palati tunicam prope radicem gargareonis inseritur. Substantia sane eius , qua extrema fissum ossi temporum & cuneo simili communis tangit , cartilaginea est ac admodum crassa, huic uero oppositae partis substantia exacta cartilago non est , sed membranosum et onescio quid habet,&tenuior euadit. at huius meatus internaeXtremitas narium cauitatis medium respicies robusta est cartilago,quae plurimum eX tuberat, mucosaq; narium tunica obducitur, ac fini eius lam meatus

quasi ianitor praefecta esse uidetur figura teres non est, sed aliquantum depressa duos estici angulos latitudo cauitatis calamum , quo scribimus, fere adaequat , sed in fine duplo latior est , quam in principio , quae similiter mucosia, sed tenui induitur tunica. Hoc callidissimum natura artificium a me inuentum contemni uicio

opinor non debet siquidem tum philosephis,tum medicis non parum utilitatis aikrre potest nam antiquio

239쪽

3 Cres philosophi , quorum numero , ut Aristoteles refert primo de natura animalium undecimo fuit Alcmeon, capras non modo ore ac naribus, uerum etiam auribus quoque spirare forte ob eam causiam arbitrati fiunt, quod meatum, quem deseripsi, non ignorarent, atque

adeo lapius experti fuissent spiritum, ubi ipsum quis

cohibet, ad aurium cauitatem ui quadam impulsum recurrere,&instar fluctus, auditus organa percutere. Erit etiam medicis huius meatus cognitio ad rectum medicamentorum usum maxime utilis, quod scient post hac ab auribus , non angustis foraminibus, sed amplissima uia posse materias etiam crassas, uel a natura expelli, uel medicamentorum ope , quae masticatoria appellantur, commode expurgari. Quod si quis iam, quas modo narraui utilitates, nullius momenticensiuerit, atque eiusmodi meatum plane contempserit, is alium naturae scopum in conformandis auditus organis diligenter contemplatus,vehementer animo fortasse commouebitur,& summi opificis artem ac sapientiam , qui nihil frustra facit, admirabitur,maximisq; laudibus extollet Poterat sane ad tympanum,&ad organa auditus, ab una, aut ab altera portione quinti paris neruorum cerebri, commode neruus dispensari, quod tamen minime factum fuisse cernimus, sed ab altero eiusdem uisceris quarti iugi neruorum ramo exilis quidam propago reflexo itinere,iuxta illum, quem modo descripsi osseum canalem, aurium cauum, in quo ossicula auditus continentur, ingreditur,&oblique tympano ac deinde ossiculo malleum imitanti supra musculi insertionem adhaerescit: nec ibi desinit, sed ulterius procedens os lapideum in posteriori sede meatus auditori perforat; deorsiumq; reflexa pa-X rumper

240쪽

rumper repit, ac tandem cum tenuior duriorique ramo quinti paris neruorum cerebri iungitur, coli. hahc sane callidam, miramque natura solertiam a teri anatomici ignorarunt quamuis plerique illorum, qui primas hodie tenere putantur, in horum neruoruinuestigatione atque descriptione, modo suam dili- cntiam adeo commendant, ututa aliquid addi poste cxistiment modo hunc neruum, quem filum, seu chordam tenuissimam uocant , per medium tympanun percurrere asserunt, sed unde is oriatur,& qua cedat, non solum tacent, uerum etiam num ille neruus sit, an arteriola, suae, quam alia tantopere commen

dauerant , diligentiae obliti, ingenue se ignorare fatentur. Haec sunt ornatissime Francisce qua nunc de auditus organis explicanda dux , plurimis consulto pr termissis,ut qui hanc artem hodie diligentissime excolunt, occasionem habeant meliora o pulchriora inueniendi,atq; docendi id quod me quoque annuente Deo breui affecturum polliceor fatis mihi fuit in praesentia aliqua ex parte indicasse, qua solertia auditus organa natura construxerit atq; munieriti& qua conditione uocem per uaria concauitates , ac spiras quali per diuersos gradus, sensim elaborata navi quodam modo fractam in cerebrum ipsum ascendere uoluerit: quali Omne S tacite admoneat,ne orationi, tua est animi nunci . sine diligenti praenacilitatione maturoque iudicio,

praeci ptis quando honori dignitati alicuius deci ahitur, facile assentiendum sibi proponant. Te ucro , qui hac ratione ea, qua ab in udis ac malevolis audiueras,

iudicasti, etiam atq; tiam Oro, ne C amar ac protegere in posterum quoque delistas. Vale. Rom e

SEARCH

MENU NAVIGATION