Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

committuntur. singula enim ipsarum apophyses sursum vergunt,&in articulis supra quidem excipiunt, infra uero excipiuntur . Haec quae a Galeno de spina

dorsi scribuntur, summatim non particulatim narrauimus , ut melius, quae obhciuntur, iudicari possint. Arbitrantur enim qui Galenum insedi antur, hanc uertebrarum formam atque syntaxim simiae adamussim quadrare, homini uero nullo modo responderes; nempe quod in eo ne unius quidem uertebrae spina sursum uervo gere conspiciaturbo quae Galenus de articulis decim scribit, potius sint duodecimae attribuenda. Sed expendamus cum ijs,qui adeo minute rem partiri uolunt,

quanti momenti sit haec reprehensio. Posterior uert

brarum apophysi duplici linea superiori nimirum ac

inferiori circumscribitur prior in homine ad lumborum usque uertebras semper deorsitam inaequaliter tamen fertur. quanto enim superiorem locum uertebra ipsi obtinet,tanto etiam eiusmodi linea productior est,&minus obliqua. in uertebris lumborum quandoque a recta est, aut quod rarius euenit, nonnihil sursum uer git. At linea, quae inferiorem spina uertebrarum sedem occupat, ad decimam usque thoracis, superiori linea productionem similem obtinet, nam cum eadem inaequalitate obliqua deorsum, protrahitur. Decimae spina, ut bene Galenus sci ibit, minor est, in rotundum finem desinit. peque recta linea in humiliori ipsius sede designatur,4 ob sicure a siubiecta excipitur. quamuis hoc Opius in undecima fieri conspiciamus. Infra decimam haec linea a prima spinae origine tanqua3 alatiori basi sursum ferri incipit, ab apophysibus,

quibus uertebrarum articuli commissi sunt,ne ipserum syntaxis ac motus impediatur longius recedit uerum

quia

292쪽

quia eiusmodi articulorum processus , quant uertebra inferior est, tanto altius insubiecti spondyli cauitates infiguntur, necesse quoque est inferiorem spinae lineam comagis sursum uergere, quo humiliorem locuobtinet ipsa uertebra Quod , quum ita sit, silicari possumus, Galenum, ubi uertebrarum compositionem fornici assimilat, potius ad spina positionem, qua ad ipsius figuram spectare. Siquidem sitirlium ac deorsum duci, situs propriae sunt differentiae, figurae uero non item. ob uariam apophysium uertebrarum positionem earum syntaxis fornici magis apposite compa Porari potest . De transiuersis procestibus uertebrarum thoracis ad summam dico, hominis miniae nullam, quae alicuius momenti sit , disterentiam ab illis sumi debere Lumbum ab homine desicripsisse Galenum, multa sunt,quibus probari facile possit nam ut ipse scribit,

simior unum habent aliorum quadrupedum commune, quod in homine non reperitur, nempe lumbos longiores , pro magnitudine reliquarum partium corporis nam homini duntaxat quinque ad lumbos sunt uerte robrae, simiae uero plures haec Galenus quod etiam nosita se habere perpetuo obseruamus, si tamen natura a consueta lege non recedat: quandoque enim ea aberrante undecim in thorace uertebras, sex in lumbo uid, mus. Praeterea harum uertebrarum anterior ac media sedes, in aciem acutumque angulum desinit qua in tamen Galenus rotundam ciue nobis innuere uidetur,ubi omneSuertebras, quemadmodum in hominibus cer-

DIll ilS,priorctu partem rotundam habere docuit. Nec

llentio praetercundum est', quod in homine transiuersipi occim lumbψrum terct uulu, nonnihil in X te

nora conuersi, quos Dipse a limia scrip ne

quam JO

293쪽

qtiam dicere praetermisisset, eos amplos esse, intro spe

ctantes, instar squamae tenues, tigura uero aut caucam hirundinis reserre, aut cornu contortum, quod oblongo acutoque mucrone erigatur, ac siursium e

gat propterea lumborii uertebras ab ijs,quae in domi lunt, plurimum disicrepare Haec profecto uera lunt, sed ob eam causam maxime urgetur Galenus quod nouem apophys es cuique lumborum spondito

tribuit arbitratur enim transiuersias ipsorum proceritates tenues esse . eas, quae decliues sunt, non duas, ut ali)s obtigit spondylis,ssed quatuor a natura eis esse

tributa ; quia quum ipsi maximi spondylorum sint, magnis quoque ac pluribus apophysibus eguerunt, tum

ut articuli exacte commissi,viligamenta ualida habentes tutiores essent; tum uero ut nerui a medulla sipinali prodeuntes,propugnaculo instar muri praeclare munirentur hoc idem duabus postremis thoracis uertebris contigisse scribi quia transuersis procel libus utrinque sunt destituti. Ego profecto ne de rebus perspicuis dubitare uidear, neve alijs iustam occasionem praebeam, ut cum errorem mihi obiiciant, de quo alios notares oleo; ingenue hac de re dicam quid sentio. Transuersias apophyses uertebrarum lumborum commemorabilis magnitudinis innuit essὰ Galenus quas tamen aliquando tenues esse dicit, non simpliciter, sed pro ratione magnitudinis ipsarum, quamuis etiam sacri ossis processus, quos alibi grandes csse dixerat,eodem in loco tenues appellet clumbi tamen , ut illos quandoque, nullibi amplos uocat, quatuor infernas apophyses articuli gratia factas in simiarum4 canum lumbo, in postremis lithoraci uertebris reperio,in hu e mano

294쪽

mano duae tantum sunt, sicut in caeteris thoracis cerimcisque uertebris. Sed ignorandum cum alijs anatomicis non est, in homine circa radices inferna transiuersarum proceritatum spondylorum lumbi, atque etiam duortim , qui ultimam thoracis partem constituunt, quaedam tubercula magnitudine figura a me sipilorum nucleo resti mia ope ac sarpius reperiri; quae quum in sim ij cxcanibus non habeantur, suspicarer uicem illarum , quas paulo ante descripsi proceritatum in homine tenere, de hsque assii marem Galenum titisse locutum, nisi uererer coniectura iccirco aberrare, quod

eiusmodi tubercula, nequaquam ad articuli syntaxim tutelamVe conferunt. De duabus postremis thoracis uertebris Galenum absurda pugnantia dicere, suadere conantur aduerserij falsium est, dicunt, basiertebras transuersis apophysibus esse destitutas, repugnatque huic alteri suae assertioni omnes costas duplicem ad transiuersos uertebrarum processus habere articulum. Sed hoc ego argumentandi genus parum firmum putos nam platerquam quod non sequitur, si costae duplicem ad transiuersos uertebrarum processus habent, articulum, has duas postremas uertebras habere transiuersos processus, sed potius articulum costarum cum transuersis processibus earundem esse duplicem, Galenus etiam eiusmodi apophyses transiuersa S, non absolute, sed quia breues sint, eas interdum nullas esse dicit, nihilque inconstantiae aut repugnantiae habet, qua ipse de duplici costarum articulo sic ribit quamuis

enim postremae costar tuberculum non habeant, quod

in processus transuersi extremo leuiter cauo conijcitur hac enim ratione duplici articulo carere dici possunt nilulominus eae, perinde ac caeterae aliae,duobuS uincla '

295쪽

EXAMEN Ist

iis annexae sunt. altero cartilagineo circa radicem transuersi processus: altero , quod exactum est ligamentum, ab eiusdem processus extremo, ad costam obliq; sursum ascendente;&hanc ob causam ortasse Gai nus quandoq; sic scribit. Ipserum uero costarum commissuram quodammodo duplicem conteximus; quarem Hippocrates praetermisit , vel quod non ex toto uniuersam naturam commissurae fuerit intuitus uel quod tam diligentem eius inquisitionem ad proposi-

Io tum pertinere non existimauit.

De osse sacrovi coccyge , qui Galeno insensi sent,

maximum illi bellum indicentes, cuncta turbant; atq; ab eo distentientes, erroris illum simul ac inconstantiae damnant, dicentes esse os sacrum in hominibus ex particulis sex, minimum quinque compositum totidemque foraminibus utrinque anteo retro neruorum gratia peruium transuersasque apophyses crassas amplasque utrinque gerere, non tenues, ut ipse parum memor eorum, quae alibi scripsit, quandoque asserit:&2 in horum sex ossium fine, alia quatuor parua haberi eidem prorsus incognita, quae nec medullam spinalem continent, nec neruos emittunt. in simia longe secus rem habere asserunt, quando in ea os sacrum ex tribus quali uertebris, ante retroque Draminibus peruijs constet Mab ij pendeat coccyx tribus alijs particulis conformatus , posteriorique in parte tantum ad neruos emittendos ratus ac etiam quatuor alijs paruis ossiculis penitus destitutus ex quibus diligenter inspectis, inuicemq; collatis, ex ijs, qui Galenum insectantur, hi quidem inferunt cunde simiam nobis desicripsisse illi uero ipsius descriptionem neq; homini,ne .ue simiae conuenire: animum interim non aduertentes,hoc

296쪽

illato, infirmari quod prius inductum fuerat. Sed age ea lege cxpendamus omnia, ne plus Galeno, quam reSωueritas ipsa postulat, tribuamus. Nihil affirmari potest, fateor, quod non incurrat in aliquam difficultatem : sed perspicue patet, Galeni aduersiarios

contentionis esse cupidiores, quam ueritati S multaque sibi dari pro uerisvi concessis uelle, quae tantum argui suspitione possunt Vario modo odis sacri nomine utitur Galenus, quia priores anatomici, a quibus petet inuitus recedit, hoc idem fecerunt neque enim nominum magna ratio habenda est, sed ueritas , quamuis diuersis uocibus explicetur, spei tari debet. Sacrum ab aduersarijs appellatum os pluribus hominibus in sex partes esse diuisum, totidemque foraminibus utrinque ante ac retro peruium, ita falsium est, ut reprobatione non egeat sed tantum monendi sunt illi, quibus huius rei ueritas cordi est, ut multi eius generis ossibus obseruatis, uter nostrum mendax sit, X periatur. Hoc enim os grande processus obtinet, ii eorum amplitudinem sipectes: sed si ipsorum magnitudinem ad altitudinem referas, profectis sita periores , quibus cauitas lenoides inest crassos gerit, inferiores uero tenues quo fit ut inconstantia Galeno iniuste ab aduersiarijs Obijciatur. Idem preteterea Os Quinque particulas,&quatuor utrinque abs tuta foramina, magna ex parte in hominibus habere solet, earum ultima a

sexta, quae uulgaris coccygis est principium X cipi ciuimodi autem eae olla, quinque nimirum sacri,d primum uulgaris coccygi quantum ego penetrare ad lensum Opinionemque Galeni positam, rudi linea ipsi nobis adumbrauit, quando in libro de ossibus, millis,

quos de divinistratione anatomica inscripsit, os fa-

crum

297쪽

crum in tres portiones 4 totidem os coccviris partiri docuit in his enim libris,ossis sacri noimne totam ea

partem circunscribit, quae instat busi u

tinata habet, quaeque in hominibus a tribus primis ossibus definitur, in simia a duobus. Coccy is tacto appellatione designat reliquum, quod extra pende &

Graeci appellatum, maximum neruorum initium ad uniuersum crus prodeuntium , serri scribit. Ducor autem coniectura ad usipicandum, Galenum eius modiosi ab homine descripsisse, quia sit res partes quas coccygi attribuit, in simus tantum obseruasset dubio procul eas nominare uertebras, sicut prosecto sunt non pr termisisset hoc enim nomen primis duabus illarum multo aptius, quam ossis sacri particulis accommodari potest auget suspicionem eiu sidem oratio, qua, ut intra planius explicabo, coccygi multum car-

m sectiois sep t Et quoniam ueritas

magis apparet, si Omma remoueantur, quae obstant&aduersiari; Sexcogitata, a nobis diluenda sunt promia enim opinionem idemnae uidetur euertere, cum asserit, iuxta syntaxim Ossium coccygis, posterior exta te neruos prodire,quod prosecto simiae non homini co- uentu apparet, quando in hoc, non modo a posteriori, uerum etiam, is anteriori sede nerui ipsi κtra prodeunt. Recentiores anatomici, ut Ostendant, neque homini, neque simis coccygis descriptionem a Ga

298쪽

leno traditam, conuenire, obstare dicunt, ultimum os coccvgis in simijs non est b, ut ipse asserit, medullae spinalis gratia medium persoratum, neque inter hoc oso

secundum, oriri tertium neruorum papa Occyge prodeuntium . Sed eiusmodi argumentandi genus haud puto ita firmum, quia non tantum dilui potest, uerum

etiam aliquiid afferri , quod oppositum probabilius sit, quam illud , quod obstar, si quis enim conferat ea, quq Galenus de foraminibus coccygis in libro de ossibus stribit, cum ijs, quae leguntur in alio de dissect one ne Iouorum inscripto, non dubito, quin suspicetur, oratione libri de ossibus esse deprauatam , librari negligem. tia alteram dictionem deesse . nam in paulo ante memorato libro de neruorum dissectione, e internis externisque sacri ossis foraminibu sis acri enim ossis nomine, etiam coccygem in libro de ossibus descriptum comprehendere omnibus patet singuli Spartibus in ea regione contentis ad extremum usque medulla spinalis in os coccyga terminatum, neruos dispensari tradidit. Aliud quod Galeno obiicitur, nescio an responsione di ognum sit nam, ut modo praeteream, quod pro concesso assiimi non debet, illum nobis simiam descripsisse tertium coccygis os medullie spinalis gratia esse perso- ratum nusquam dicit, addo neque in sim ijs homini si milibus idos foramine semperisse destitutum, neque facile concedi debere in ijsidem iuxta secundi ac tertii

ossis compagem, ultimum neruorum par a coccyge prodeuntium foras non crumpere Sed haec leuia sunt alia enim spinosa Galeni oratio, longeq; a nostris sensibus abhorrens facit, ut incidamus ira nodum dis Ioficilem ac pene ne Xtricabilem .nam praeterquam,quod in libris de usu partium nunquam , quod se iam, coccygis

299쪽

iosis mentionem facit, os etiam se crum ex quatuor tantum particulis compositum esse scribit. quae sententia adeo cum priori ex libro de ossibus allata pugnat,ut defensionis locum uix admittere uideatur. Verum hisc, qua Obij ciuntur, non tantum habent in persuadendo artis Messicaciae, ut statim ab omnibus concedi debeant etenim si multa nos eorum dicendi licentiae,uel potius audaciae permittimus,nonnulla ipsi dent aequum est,& concedant pietati nostrae, qua praeceptorem Galenum prosequimur rursum si illis concedimus, ut fere de omnibus solute admodum licenterque disserant, ne prohibeant nos ipsi, ut coniecturis quandoque ducti dissicultates euitemus, ubi certa assensio commotaui se fieri nequit habemus profecto de osse sacro coccyge, quid cum Galeno sine repugnantia sentiamus, non habemus aperte, quid eis contra illum assentiamur Coccygis is non meminit in libris de usi partium fateor, rem tamen ipsem non ignorat, sed alijs uerbis explicat nam eam spina partem, quae sitibi umbo est, in os facrum, in eius epiphysim seu mucronem diuidit os uero sacrum eo in loco totum id appellat, a quo nerui in omnes uicinas partes distribuuntur . ex internis enim externisque ipsius foraminibus sedi, pudendo, uesicae neruos tribui docet collo uesi os sacrum subiici asserit i ultimam pinae oram, qua nerui desinunt, id esse pronunciat a quid aliud hoc quaese est, dummodo uulgi assensu, & populari approbatione, haec controuersia non iudicetur, nisi id, quod alibi nomine ossis sacri, duarum partium coccygis

ab ipso appellatura Epiphysis flacri ossis ab Hippocra

te ορροδεων,ορρος, ορροπυγιον, ου ρ ρ appellata , a Galeno

ero acri ossis mucro, proprie ultimum os ueteribus

anato

300쪽

anatomicis esse credo, in quod latu appellatum,& medulla spinalis terminantur; ipsum uero cartilagine multa finitur nam Ruffiis Ephesius, qui Galenum antecesi sit, ossis , inquit, sacri ultimum ossiculum coccy id est cucullus est. ab eoque non dubito priora duo ossicula sumpsisse postea denominationem. Galenus uero quandoque de eo sic scribit post hoc autem in membraneorum corporum cum lati ossi mucrone commissuram cuti mixtam sedis extremum gignit quantum cXtra circularem musculum eminet, idem uel o hic mu isculus sacri ossis mucronis principium sibi subiectum Ioex posteriore parte continet. h c Galenus . terum quatuor partes tantum concedere Galenum ossis acro

Don repugno, sed uel ut multi arbitrantur, quarta eius pars est os coccygis ex tribus alijs constructa, uel ut ego coniicio, quatuor partes ossis silcri illa sunt, quae uertebris resipondent facit autem huius rei fidem, tum Galeni oratio ibi enim uertebras enumerare uidetur tum uero diligens ossium obseruatio, qua discimus sacrum os ex quatuor partibus ceu uertebris fere o semper constare,&humiliores his succedentes spina carere, ac posteriorisquam medulla spinali obducta

destitui. Vtinam ad has controuersias componendas

haberemus libros Galeni de dissensione anatomica, atque illos, quos ex Marino scripsit: in primo enim corum epitomatum libro de osse acro abunde disputatum esse certo scio. Sed obijciunt, ex his, quae pro nostro arbitrio diximus, saltem consequi, Galenum ti a parua ossicula ignorasse Niliae in hominibus X tremo coc gradhaerescunt. Vult enim simiam homini Iosimillimam habere os coccygis minimum, nonnullassque ex ipsis proxim ad cynocephalos specie accedere adeo

SEARCH

MENU NAVIGATION