Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

salsum est, & si concedatur, eorum placita euertit nam ut taceam multas suturas incaluis plerunque aboleri, occipitii quarundam appendicum linea etiam obliteratur, quam tamen ipsi non contemnunt, ut modo hanc facere uidentur & quamuis adeo alte non penetret, ut os malae intus &χXtra diuidat,4 in duo secet; tamen negari haud potest, quin linea sit consipicua. est enim proprium uerarum suturarum os ab osse diuidere, amboque per articulum committere intusque IO Xtra aparere, non cuiustis lineae, quae sutura uel harmonia inchoata solum est, minimeque absoluta uestigium tantum illius repraesentat. sicut enim aliqui musculi, cuiusmodi sunt, qui circa hominum aures habentur, propter exiguitalcm , quia absoluti non sunt. suo munere frustrantur, ita&eiusmodi linea usium siu- turarumn harmoniarum non praebet , sed tanquam signum seu uestigium a natura imprimitur Cur obsecro si maxilla superioris linea svi incisi, ut in simia reperiuntur, descripsit Galenus, duo nasi ossa in ea semper aduersiariinobis non ostendunt nam ut taceam illa non quadrangula, sed triangula plerunque existere, sepissime etiam unum os tantum pro duobus superiorem nasi partem efformat quod etiam interdum transuersia linea medium dissecat, quae omnia iccirco tacuis se Galenum credendum est , quia etiam hominis caluariam, o simia tantum ante oculos habebat. Ea praeterea linea, quae a maxilla superioris extremo per totum palatum recta procedit, in sim ijs profecto, ut Galenus scribit, inter duos incisiores dentes obscura est, cita hominibus euidentissime cernitur. Parumtamen refert, an hoc uel illonaodo habeat preesertim

quod ipse cum maxillae inferioris ac occipiti linea B a cam

272쪽

eam semper non confert,sed in cadaueribus admodum exiccatis, aut in ossibus perpolitis manifeste apparere quandoque scribit. Et praeterea si hanc partem in sim ijs tantum sis ectasset profecto duo illa latissima foramina tentatis mo interstitio diseret, quae longe aliter ac in homine in eo simiarum osse, quod dentes incisores continet, perpetuo occurrunt, minime praetermisis set. Huc pertinent concauitates illae, quae in proceritatibus sphenoidis , alis uespertilionum similibus

cXculpta sunt etenim hae , ut Galenus scribit, utque in simiartim oculis insipicimus , maXimae sunt uerum hoc parum refert, nam praeterquam quod in homine paruae non sunt, exacta etiam profunditatis eiusmodi cauitarum mensura, nec a Galeno describitur, nec maiorem eius notitia utilitatem afferre potest. Ad hoc etiacaput referre oportet os gutturis, quod pharyngetheron ab eodem uocatur: de cuius similitudine non multum solliciti esse debemus, num scilicet lite aut Maut , aut γ, adamussim respondeat. sunt enim similitudi

nes, quae res leuiter adumbrant, memoriae gratia introducuntur, non mathematica, sed rudior linea expendendae os istud ut Galenus arbitratur, gutturis caput ambit, ieeta linea secundum colli longitudinem cxtenditur, gibbisque ipsius laryngis partibus inuehitur, ac denique propugnaculum cartilaginis scuto similis efficitur quae omnia potius simiae congruere, quam

homini uidentur in illa enim lata oblongaque po- physis inferiorem partem insolituram referenti Si bormat, quae deorsum adco producitur, ut instar clypei gutturis cartilagini, quae scuto similis est obducatur. Sed haec, quae ob ij ciuntur, si sedulo expendantur, non puto uerum csse, quod asicritur , demonstrare;

ctenim

273쪽

ctenim si Galentis a simia potius, quam ab homine hoc nobis os descripsisset, oblongam ipsius proceritatem quam deorsum spectare dixi, nequaquam, termisisset, sed aperte explicasset. Quod uero dicunt recentes hi anatomica artis instauratores huiusce ostis additamenta, quae cum apophysi styloide coniunguntur, hinc inde nunc tria, nunc quatuor ossicula, ceu internodia feressemper habere, adeo falsium est, ut ijs, qui humana cadauera disiecant, ipsorum fidem ac dilioentiam siti sipectam reddat, pariterque omnibus palam faciat quam bene de eiusmodi ossiculis , quae raro in uiris o rarius etiam in mulieribus occurrunt Galenum tanquam ea ignorauerit , reprehendant. In sterni descriptione Galeno non desiunt calumniae namqualis eius figura sit, non definit;&quantam habeat latitudinem dicere praetermittit; ac pinere arbitratur ex septem ossibus per synarthrosim id esse compositum, singulisque costis cum eo per articulum commissis, singulas ipsius partes ac diuisiones illarum gratia facitas, membranisque derasis palam apparenteS, accommodate ex aequo respondere; ac denique in triangulam cartilaginem desinere. Verum fiunt haec a nobis diligenter expendenda vi pro uiribus ostendendum,num tot absurdi, quot dicunt , in sie contineant. Figuram Galenus non delinit exquisite , quia ea rudis est parum elaborata, illam tamen intactam haud relinquit, quando sic scribit. Quia uero tota sterni figura

id est gladio similis est , sternon ip sitam iptio ides a non

nullis appellatur ab aliis uero non totum sternum sed ea selum cartilago, quae in extremo eius est, sic nuncupatur Latitudinem huius ossis Galenus non modo

nouit, sed ex ea indicium earum simiarum sumendum esse

274쪽

esse monuit, quae ad hominis sormam propius accedunt dicit enim eam simiam habere faciem rotundam, xpectoris os minime acutum,multoq; latiuS,quam caetera animalia. Quod uero partes sterni per synarthrossim committi asseruerit, reprehendi non debet,quia etsi eas nec sutura, nec harmonia, nec gomphosi proprie iungi concedatur, ad illas tamen articuli sipecies pertinere poterunt, quas diarthrosis cum synarthrosi communes habet, quasque sola motu quantitas, evidentia nimirum uel obscuritas discrepantes reddit, ut alibi aperte ostendemus. Septem profecto ossa Galenus sterno attribuit, quod humano conuenire non posse uidetur, quia&si certum ossium numerum perpetuo id non habeat, nunquam tamen septena eo, quo scribit Galenus modo, admittit non est tamen iccirco concedendum Galeni descriptionem a simia sumptam csse,siquidem in ea multa sunt, qua ili accommodari nulla ratione possunt . nam praeterquam,quod sternum illius, quae caudam non habeti hanc enim a Galeno describi aduersiarissuspicantur non ex septem, ut caudatae, sed ex octo particulis constat ipse etiam seribit, septem

tantum costarum cartilagines cum osse pectoris committi, quinque ad id excurrere, pertingere uero nequaquam, sed ad septum transbersium inter si, cum plis

connatae desinere. quae omnia in homine ad unguem obseruamus, in simia nunquam quamuis enim,ut iam monui, sternum caudator,non cocto quemadmodum alterius, quae caudam non habet, sed X scptem tantum particulis constructum sit nihilominus in utraq;

octo costae cum eo perpetuo committuntur, c ij Sseptima&octilua, peculiare illud obtinent uti pectori conscendant, mutuoque extrem Oium congres

275쪽

cum a Galeno diligentissimo scriptor siemper pra termittantur,s in homine nunquam occiir ant nescio

cur multi hodie asserere audeant, illum autorc mimie

sternum nobis desicripsisse, in eoque explicando non ἔuiter errasse, ut negligentia crimen augeant, Oet uiuos nauci onatae cartilaginis gratia factum, reliquis longius prorsus omisisse. Sed arguet fortasse aliquis Galenum inconstantiae, quia interdum costas spurias,non cecem sed octo tantum esse innuere uidetur . tamen si deius Oratio recte consideretur, reprehendi non potest. mam ut modo silentio, teream Aristotelem de hominibus octo costas habentibus, quodam in loco mentionem fecisse me a interdum obsieruasse quibus damnominibus ad radicem mucronatae cartilaginis octauam inieri, nemo unquam ex Galeni oratione siuadere poterit, octauam illum costam inter sipurias, quae ad sternum non pertingunt, haud numerasse cum enim omnes costa inferiores aeque nothae non sint nec dicantur, sicut postrema quia ab alijs sola in fine secernitur, reueranOthacensetur. ita octaua, quae sursim magis

reflectitur, 'on longe a radice Xiphoidis cartilaginiscillat, a caeterarum spuriarum natura magis recedere creditur . praestat autem Galeni orationem recitare, nequis ab eiusa iodi captiunculis deceptus, leuissimis que1uipitionibus seductus tecmiria relinquens temere as-1elat, Galenum non modo hominem non descripsisse se in simior quoque enarratione plui imum errasse Septem, inquit ille, primae thoracis costae talem habentynarthrosim, octava iuxta radicem est xiphoidis cartilaginis, reliqua uero quatuor inoctiiquas partes horacis desinentes , ante tantum, quantum desinii aeS sunt

276쪽

sunt aliis haec Galenus. Sed quoniam illi,qui creduntur hodie anatomem diligentius exercere, asserunt numani foetus sternum, quemadmodum imia: quae cauda caret ex octo particulis, ijsique negligenter admodum a Galeno descriptis, perpetuo constare, ideo

hac de re accuratius scribendum esse duxi, ut postitquilibet melius cxpendere,num ab illis recte asseratur, cum authorem sterni descriptionem a simia sumpsisse , ωhumani foetus sternum ex odio particulis, non aliter atque simi esse compositum. Puerulorum sternum in prima generatione totum cartilagineum est, irorsus continuum, nullaque linea distinctum ubi autem in os formari incipit, celerius ossis speciem stuperiores,

quam inferiores, media secundum latitudinem citius quam extremae partes assumunt unde fit , ut cartilagine undique comprehenis eiusmodi ossea partes, quasi plurium in tabula nodorum speciem pyeseserant quando autem foetus in lucem editur, inferiores posivi, osseae evadunt. ac tandem ad summum sex tantum particulas transuersa linea a costarum cartilaginibus protracta, sternum incisis obtinet. quibus adnumero etiam illam, quae mucronata cartilagini est praeposita. nam quum inferiore cosse semper minus distent in insertione quam stuperiores, sexta, qua ossi pectoris per articulum committitur, adeo septimae est uicina, ut quia ipsam tangit, nulla prorsus aut diuisio aut linea eius gratia incisa in sterno , dum euadit osseum, rismanere possit sed in medio quinti ossis ea ira infigi necesse sit . quod ita se habere in publico gymnasio ostendi , multis sternis ante oculos omnium positis, non δε-lum pue-

277쪽

: Iolum puerulorum, sed etiam illorum, qui ad quartum- decimum, ac decimuinoctauum annum usique uixerat. Euenit etiam frequenter, quod ali non animaduertunt, ut haec ossa, primori ultimo excepto, omnia scilicet quae in medio sunt, aut certe eorum aliqua , euidentissima linea , secundum eorundem longitudinis medium, modo recta, modo oblique protracta, diui-

dantur quo fit, ut sterni partes aut decem, aut nouem, aut octo, aut septem, Dequenter numerentur quam quidem naturae inconstantiam, in sterno humano conformando exponere illorum gratia uolui, qui, ut Galeni partes tueantur, eiusmodi ossa, nulla diuisionis ac distinctionis ratione ducta connumerant, animum interim non aduertentes , quod ille idem Galenus pro costarum serie atque insertiones, harum partium diuisiones obseruandas esse statuit quam ob causani primum os sterni , quamuis in puerulis ui natis transiuersa linea interdum diuidatur , unius tamen ossis loco habendum est siquidem nulla costa ad eius diuisionis latera committitur. Iam ergo unicuique patere arbitror, humani foetus sternum , neque ex octo, ut simiarum, quae caudam non habent , neque ex staptem, ut caudatarum particulis esse compositum suspicorque Galenum septem ossa sterno attribuisse, non ad transiuersias diuisiones tantum eminentias respiciens, sed multo etiam magis ad eos sinus, in quos costarum fines cartilaginei innguntur, eisque per articulum coniunguntur. De numero ossium sterni in adultatis pauca addere oportet, satis enim est scire esse uarium,&modo quatuor, modo tria eorum apparere; amittique citius diuisionem, eiusque lineam prius aboleri in infernis partibus, quam in supernis rac etiam Cc quan-

278쪽

quandoque quod alij non dicunt sternurn in mediolato foramine esse peruium De figura cartilaginis sterni profecto in dubium uenio negari enim non potest, hanc in sirnia,ut Galenus scribit, esse triangulam,quamuis ab obtuso angulo principium sitimens in fine rotundum non admodum latum desinat in homine uero eiusmodi cartilaginem non solum perquam raro eam formam quam modo narraui , obtinere, sed etiam plurimum uariam fere semper occurrere . siquidem interdum uel in acutum finem desinit, uel instar epiglottidis in rotundum ispe aut caudam hirundinis intus nonihil in modum C flexam refert, aut alteram cytini incisionem repraesentat; est etiam plerunque aperte bifida, nimirum aut secundum longitudinem scissa , aut

ceu folium hippoglossiibistinguam & boni faciam uocant minorem partem maiori incumbentem habens:

semel aut bis tripartita mihi occurrit, dupla in modum rastri interualla obtinens; ex abundanti frequenter, siue hac sue illa forma sit praedita, media perforatur;&interdum cum suo ossiculo deest sed quid oportet hac de re anatomicorum principem reprehendere ξquando eius aduersiari; nihil prorsus horum nouerunt: di nobis non constat, num ille in libro de dissensione anatomicilias diuersitates explicauerit. Sed hac redimissa, videamus quam bene scioli quidam hodie perpendant quc Galenus scripsit de cubiti coronis.

dum enim nimis acriter mecum disputant, minute rem partita uolunt, delabuntur in eas dissicultates, ut

uel siensibus manifesta negare cogantur , uel quae ille asserit, confirmare inuiti concedunt coronas ulnarisa -gnitudine esse inaequales, negant posterio em in homi nibus anteriori est maiorem pariterque inficiantur illam

279쪽

Iam esse magis oblongam, hanc uero breuiorem .

dum haec constanter asserunt, non considerant, num

cauitas humeri, in quam posterior corona recipitur, simulque tota immergitur, atque absconditur, triplo illa sit maior,quae anteriorem fiscipit, an secus; & num Galenus quandoque seripserit, ideo eiusmodi cauitatem esse maiorem ac profundiorem, quia etiam ipsa posterior corona est maior minusque animum aduertunt in medio sinu alteram imitante, manifestam appar Io rere utriusque coronidiuisionem, unde quaenam ipserum sit maior unusquisque conij cere sine ullo errore potest nec oportet ab elatiori ulnae parte, inqua prioris coronae ortus est decipi quamuis enim ea primo intuitu, quia est eminentior, maior quoque esse uideatur, nihilominus diligentius re inspecta, ob eas, quas modo adduxi rationes, contrarium potius credi bet . nec est etiam ut Galenum insimulent, ad crassam

quandam oblongamve apophysi confugiendum,

quae in posteriori ulnae sede, ecundum ipsius longitur dinem protracta, in simijs extuberat, extra prominet; haec enim coronae nomen haud meretur, quia praeterquam quod nec acuta est, nec curua,nullo etiam pacto in maxima cubiti extensione humeri sinum ingreditur . quamobrem satius opinor fuisset, Hibero inge- .nuoque uiro dignius suspicari, Galeni descriptionem ab homine esse sumptam, quando haec proceritas, cuius ipse nullam prorsus facit mentionem in simia non in homine cernitur Ad postremam uenio manum, de cuius articulis ac motionibus, adeo lubricum 3 est orationis genus, & fictionibus plenum, ut Galeni calumniatores potius ei imperare, quam cum illo disserere uideantur Apophysim ulnae, quani styloidem uo

280쪽

eant, suo paruo ac rotundo capite per articulum committi cum osse primae aciei brachialis, quod minimum digitum spectat, Galenus non semel asseruit addiditque praeterea, id os cauitate quadam lenoide, hoc est

oculari, seu favis apum simili esse exculptam , ut memoratam ulnae proceritatem commodius dum motus sit amplecti possit est enim huius diarthrolis opuS, carpi obliqua translatio, quae&si minima est, osti tamen paruo, articulo exiguo aptissime resipondet huius quoque utilitatis gratia, octauum os carpi cum eodem Gulnar styloide committi, quamuis posteriores anatomici hoc negent, uidetur quandoque asseruisse Galenus. sic enim scribit. P longum os carpi per articulum committitur ad tenuem ulnae processum quae Omnia, incalumniatores existimant, ita absurda, exercitato anatomico indigna esse uidentur, ut confutatione egere non putent. eiusmodi enim articulus praeterquaquod nec in homine . nec in simia sed in bobus4 pecudibus reperitur,aptus quoque est, motum brachialis in latera potius impedire, quam ciere. fatentur etia, citia simia tertium primae aciei carpi os , eum, quem ipse describit, sinum obtinere, sed eius uestigium aliquod

an homine cerni cunctanter negant. Verum quid hoc iniquius aut indignius contra communem pra cepiO-

rem dici potest' Parum id esse putant fallis argumentis uadere, Galenum nequaquam aggressum fuisse homines, quod etiam addunt, ut nar& carpi articulum, a bobuso pecudibus descripsisse, ut quae in lubrico sunt discentium mentes, his fallaci sincitata simul in procliue labantur Perdiarthrosim fateor committitur oulnae processus cum tertiovi octauo carpi ossibus, sed neuter horum articulorum adeo arctus eii , ut ulniis apo

phylim

SEARCH

MENU NAVIGATION