Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

PRAETORUM SERIES

AL IN DISSERT. III. MEMORATUR

Achaei electi amo

Aristomachus exeunte 4. Ol. 138 Aratus XII. λὶ

Hyperbatus vi

Philopoemen I. s 3Τ ex. a. lPhilopoemen II. ex. 3. Lysippus ψ λ ex. 4.3

92쪽

ΡRaetorum illorum situs, qui Oly. 338. tribusque se

quentibus imperarunt , ex certissimo Tmoxeni,

Arati, simulque Aristonis ,& Scopae situ, superius constituto, deducitur Quod vero ad regis Attali, Cycliadis, aliorumque sequentium situm attinet, hunc Livii perplexitas, & error incertum reddit. Etenim ille tum Attalum , tum Cycliadem cum Marcello, & Crispino Coss. simulque cum anno Olymp. I a. coniunxit: quorum utrumque verum esse non potest; cum in Marcelli, &Crispini Consulis annum Olympias i 43. certissime inciderit , ut superius est observatum. Itaque, si Livius praetores illos rite cum Consulibus commisit, ideoque non Consules solum, sed praetores etiam cum Olympicis annis male coniunxit, Attalus ineunte 4. eodemque eXeunte 4. Cycliades electus erit; ut isti exeunte anno I. Oly. I 3. Nicias, mox Philopoemen, ac Lysippus successerint, ut in superiori Serie conspicitur, & Ρag. 66. iam dixi. Sin vero Livius Praetores ipsos cum Consulibus quidem male, sed cum Olympicis tamen annis rite Commisit , Attalus ineunte anno 3. eodemque 3. e Xeunte Cycliades electus erit, ut pag. 6s. observavi; ideoque, cum secunda philopoemenis praetura ab anno e Olymp. 343. dimoveri non possit, inter Niciam, ac primam Philopoemenis praeturam, sive inter duas Philopoemenis ipsius praeturas, praetor alius inserendus erit: nisi fortasse Cycliades ipse duobus continuis annis imperaverit, atque exinde Livii error manaverit.

94쪽

NEMEA. 69que refelli illa possit. Quamvis enim Diodorus ambigere, vel ignorare potuerit quo Olympiadis anno res quaedam contigerit ; adeoque res ipsas non ad Olympicos annos illos, quibus

vere contigerant, sed aliquando ad proxime sequentes annos revocaverit ; verum ramen Olympicum annum, quo Nemeades ipsius etiam aetate peragi, vel celebrari consueverant, ignorare Certe non potuit; adeoque, sit Nemeadem illam anno secundo Olympiadis celebratam osse testatur, illa non alteri, quam secundo , concedi debet; quemadmodum prorsus Isthmiadem , quam Diodorus ipse anno tertio Olymp. XCVI. celebratam euse testatur', non alterius, quam tertii, anni fuisse tum Sca- Iiger, tum Dodvellus etiam existimavit. Itaque Nemeas illa anno a. Olympiadis certissime peracta fuit; nihilque est certe cur ipsam non stato legitimoque , sed alieno tempore celebratam esse putemus; cum Cassander ipse iampridem Argolide potire,

tur, antequam in Messeniam. Arcadiamque contenderet; & eodem anno Argis moram traxisΙet, facile Nemeorum Ludos tunc

habiturus si aut illi dilati iam fuissent, aut praesente Rege Per. agi debuissent. XlIl. Nihil est autem cur ita exponendis, refellendisque Nenjeadum exemplis illis hic immorer, quibus Dodvellus ostendi posse putaverat Nemeades ipsas in primos, ac tertios Olympiadum annos incidere , iisque vereri constantique lege peragi consuevisse : cum non alia propeinodum exempla diligentissimus Scriptor ille prot ierit, quam quae superius exposui; ut iisdem exemplis illis oste derem statas, legitimasque Nemeades infecundos, simulque quartos Olympiadum annos incidisse . Vt omnia tamen Dodvelli argumcnta brevissime complectar, Nemeadis exemplum initio ille protulit, quae Eusebio teste anno i. Olymp. LlΙΙ. ab Argivis cel brata fuit; quaeque Scaligerum, Petavium, ceterosque Scriptores omnes abripuit ut Nemea primis, tertiisque Olympiadum annistribuerent. At reponi facile id poterit, quod repente Dodvellus ipse subiecit: Nos Historiae M uehicae exemplis plane non credimus , Τ. Quod si Nemeadis huius exemplum non ex mytica, sed ex vera potius historia desumptum merito videatur, responderi poterit aut in Eusebii textum errorem aliquem irreptisse; aut Eusebium in exprimendo Nemeassis eius anno deceptum esse,

95쪽

7o D IssERTA Tlo III. se; aut potius Nemeadem quidem illam anno i. Olympiadis ,

sed ceteras tamen omnes secundis celebratas esse : quemadmodum prorsus Dodvellus ipse Pythiades omnes semper secundis

Olympiadum annis edi consuevisse contendit , quamvis Eus hius primam Pythiadem in anno tertio Olymp. I L. Collocaverit. At, quocumque demum ex fonte Eusebii error, aut optinio profluxerit, ipsius auctoritas , & exemplum illud perspicuis testimoniis, & exemplis aliis, quae superius exposui, praeferri certe non poterit. Proximo deinde loco Dodvellus Nemea- dein Diodoro memoratam exhibet, ipsamque non a. sed 3. Potius Olympiadis anno peractam esse arbitratur, quod horographus Diodori annus non ab aesate, sed a praecedenti vere in- Ciperet. Liberius haec tamen, prorsusque immerito fingi iam diximus; cum praesertim Diodorus, ut est a Peravio, Dodvello, ceterisque subinde observatum, Olympici anni principium

serius arcessere, vel constituere videatur; adeoque res Olympicis annis illis gestas uno serius anno consignare consueverit.

Denique, si liberior illa Dodvelli hypothesis hic admittatur, Isthmiaci Ludi, quos Diodorus in anno 3. Olymp. XCVI. Coul avit , ad- sequentem annum retarendi forent; quod certe Dod- vellus ipse non dixerit. Tertio loco Dodvellus Nemeadas illas exponit, quae Cleomenici belli tempore contigerunt, ipsasque primo, ac tertio Olympiadis anno celebratas este contendit. At Nemeades illas non alteri, quam secundo, & quarto, olympiadis anno tribuendas esse iam vidimus. Nemeadem aliam ab Arato celebratam asserit, ipsamque, si videtur, anno - Olympiadis CXXXIV. peractam esse opinatur , proximo nimirum post secundam Arati Praeturam anno. Nullus hic tamen a Plutarcho Τ character exprimitur, adeoque nihil hic facile constitui potest. Nemeacis Ludis istis, quos stato , solemnique tempore celebratos esse defendit, alios adteXuit Dodvellus, quos alieno tempore coni missos asserit; eos nimirum , qui Philopoemene μ' , simulque rege Philippo praesente sunt instituti in t atque illos etiam, in quibus Philippus ipse Hannibalis victoriae nuncium accepit. Nemeades tamen istas, quas non duas,

sed tres fuisse iam diximus , temere a Dodvello Consignatas, simulque legitimas, ac statas esse demonstravi. Denique perspicuum

96쪽

cuum aliud Nemeassis exemplum attulit, quae quamvis alieno tempore peracta fuerit, verum tamen, legitimumque Nemeadum tempus ostendit. Narrat Livius Argivos anno V. C. Var. 3 9. Nemeadem distulisse, ut Flamininum, simulque Romanum exercitum, qui in hybernis agebat, expectarent. Itaque, cum Flamininus ineunte anno i. Olymp. CXLVI. in Graecia foret, confectoque bello Isthmia celebrasset, perspicue apparet Nemeadem illam, quae ineunte anno a. peracta fuit, non

superioris anni aestate, sed hyeme potius anni ia celebrari debuisse. Commode autem flatum Ludorum hibernorum diem in illius aduentum di serint, quo Ludi ias tanto prae de ornaremtin x0. . . Sed Lndos aestuos in alium usque annum disserendi, ut Quintium praesidem haberent, nulla erat certe ratio . Ergo , concludit Dodvellus, pri s Olympiadum annis hybernae N meades adscribi debent, adeoque ineuntibus tertiis aestivae 4 AN que optime id ille quidem, accurateque, si non alia de caus. sa Ludi dilati forent, quam ut Flaminini, Romanique exercit adventus expectaretur. At Livius, quem Dodvellus auctorem,& vadem exhibet. Nemeacos Ludos alia de caussa dilatos esse testatur. Siquidem, ubi dixisset quod Flamininus in ipsa Isthmi

rum celebritate pacem , libertatemque Graecis concessit, subdit Quinctium ipsum in Graecia hybemassct , mox Lacedaemonem obsedisse, postquam Nabis Lacedaemoniorum tyrannus arma in Romanos converterat; tum Argivos eiecto Lacedaemoniorum praesidio, quod a Nabide impolitum fuerat, libertatem ade-PtOS esse; tandemque concludit. 1 laeta Civitas celeberrimum Fe

florum dieram, ac nobile Ludicrum Nemeorum die sara propter belli mala praetermissum in adventu Romani exercitus, Ducisque indixerunt, praefeceruntque Ludis ipsum Imperatorem . Ergo Nemeorum Ludierum die flata non Romani exercitus ac Imperatoris expectandi caussa, ut putavit Dodvellus, sed propter belli mala praetermissum fuerat; tantumque abest ut ea de caussa Nemeacos Ludos illos Argivi distulerint, ut, ex hybernis exercitum praestolati, Flamininum ipsis praeficerent; ut Nabidis . potius tyrannide, bellique calamitatibus adhuc oppressi ne quidem Flamininum ipsum venturum esse confiderent. Ac certe Pax illa, quae ineunte anno i. olympiadis a Flaminino con

97쪽

DIssERTAT O III. cessa fuit, non ad Nabidem, adeoque Lacedaemonios, atque Argivos ipsius tyrannide adhuc oppressos, sed Philippum regem, .plurimasque Graecorum Urbes spectavit; ur proinde cum N hide ceterisque bellum recruduerit, donec, erepta iam Sparta, Flamininus Nabidi quoque pacem concessit: eamque in ipso Nemeorum Ludicro praeconis voce publicavit. Eiusmodi vero belli, sive tyrannidis initium, qua Argivi misere premebantur, adeoque solemnes Ludos die sata praetermittere sunt coacti, ad Olympiadis CXLV. annum sive U. . Q Varr. s 7. manifestissime referri debet; quo , Livio ipso teste, Argivorum Civitas a Philippo rege Nabidi concessa fuit. Itaque Nemeas illa, quae propter belli mala praetermissa fuit, non hyeme anni I. ut v lebat Dodvellus, sed ineunte 4. Olympiadis superioris anno celebranda fuerat, quo Νicostratus, Livio teste , apudὶAchaeos Praetoris munere fungebatur cumque Argivorum Civitas a Flaminino recepta, adeoque Nemeaci Ludi peracti fuerint dum Arisaenus Praetoris munus obiret, manifestissime deduci debet quod exeunte anno I. sive, si mavis, ineunte quoque a. peracti fuerint, sed aliena tamen, non sata dier quod nimirum secundis Olympiadum annis Nemea non asiva, sed Θberna forent, ut superius est obserUatum .

XIV. Olympicis autem annis ira a me constitutis, quibus Nemeades omnes, si veh ervae, sive asivae illae fuerint, redire, vel instaurari consueverant, id unum explorandum super rit quo vere tempore, sive anni mense, Nemeades aestivae , quae ceteris splendidiores fortasse fuerant, ac frequentius certe a Scri Ptoribus memorantur, peragerentur; sic enim facile mentis etiam ille ostendetur, in quem Nemeades aliae, hybernae nimirum, inciderint . Verias , ac elegans Pindari Scholiastes asserit quod Nemeacus Agon duodecima Pane mi cuiusdam die agebatur rτελψεω μηνὶ Πανεμφ δωδεκατη , in Nemeorum Agon colebratus erat mense Panemo, duodecima die. Peravius hic asserit quod Pan mus ille es Iunius circiter ; quod nimirum in nova Macedonicorum mensium solarium serie Panemus lunio fere respondeat . Dodvellus etiam Panemum istum Sholiastae Pindarico memoratum non Corinthium , sed Argolicum potius , vel Maoedonicum esse putavit, quod Argivi Nemeis praesiderent, ac M

98쪽

aedonum colonia larent, adeoque non aliis , quam MacedOnum , mensibus uterentur: quod denique Corinthiorum Panemus, Demosthene teste, Attico Boedromioni responderet, ideoque non aestivus, sed autumnalis potius, mensis videretur. Cum tamen exemplis ipsis appareat Nemeades aestate, hoc est Meragitnione mense, celebratas esse, qui Macedonico, vel Arg lico Panemo accuratissime coniungebatur. x in . Sed doctissimum certe Virum depravatus ille Demosthenis locus, quem Oppo tunius in Fastis Atticis exposui, Sc emendavi, hic, alibique saepius in errorem abripuit; ut Corinthiorum Panemum, simulque Panemum Macedonicum omnino temere collocaret. Εreianim Corinthiorum quidem .Panemus non Boedromioni, ut in vitiato Demosthenis rextu nunc legitur , sed Hecatombaeoni Attico, Looque Macedonum respondebat ; adeoque Macedonum Panemus , qui proxime Loum praecedebat, non Metagitnioni, ut putavit Dodvellus, sed Scirrhophorioni potius accuratissimo coniungebatur; ut in subiecta mensium illorum serie conspicitur Corinthii . . . Attici Macedonici Scirrhophorion Panemus Panemus IIecatombaeon Lous Metagitnion Gorpiaeus

...... BOedromion Hyperberetaeus.

Exinde vero iam facile clarissimeque deduci debet quod Panemus ille, quo Nemeadas aestivas tertiis Olympiadum annis celebrari consuevisse Dodvellus ipse iam dixerat, Argolicus, vel Macedonicus esse non potest; alioquin Nemeades ipsae non aestivae, sed vernae potius dicendae forent; quodque gravius esse debet illae non in tertios Olympiadum annos Hecatombaeo-'ne ineuntes, sed in secundos potius exeuntes inciderent: quod ab ipsa Dodvelli hypothesi , sitinuique variis Scriptorum testi moniis, sive Nemeadum exemplis abhorret . Itaque Panemus ille Nemeacus non alius, opinor, quam Corinthius, habendus erit; adeoque Nemeades aestivae ad duodecimam Hecatombaeonis Attici diem manifestissime referri debenr, qua in aliis Olympiadum annis Isthmia aestiva peragi consuevisse demonstravimus. Ea vero de caussa Corinthium hic potius, quam Macedonicum, mensem designando Nemeorum tempori usurparum eu

99쪽

7 DIssERTATIO III. se putaverim quod Corinthii quoque Ludis eiusmodi praesiderent; nisi fortaile putaveris Argivos ipsos iisdem omnino mensium Corinthiorum nominibus usos esse. Quod enim Dodvellus ait Argivos Macedonum coloniam fuisse, adeoque non alios, quam Macedonum, menses usurpasse, probari certe non poterit. Vt enim praeteream Gentium plurimas, i quae a nationibus aliis originem sortitae fuerant, variis omnino mensium nominibus , atque annis civilibus usas esse, ut in Fastis Atticis Dissertatione XIV. demonstravi, perspicuo Plutarchi testimonio erudimur Argivorum menses non antiquioribus solum, sed recentioribus etiam temporibus, non Macedonicis , sed aliis omnino nominibus appellari conluevisse. Etenim diligens Scriptor ille testatur Argivarum mulierum victoriam trima , vel Iuxta alios septima mensis illius die contigisse το νυν μD Tεταρτου, παλαι δε E'ρραχιου παρ Α'ργειοις qui vunc quidem Quartus, olim vero Hermaeus apud Argivos dicebatur. Itaque , sicuti quartus Argivorum mensis non Macedonico, sed peculiari potius Amgolico nomine designabatur, ita quoque ceteri Argivorum memses a Macedonicis accuratissime distingui debent: cumque civilis annus ex Dodvelli sententia in a vere inciperet , adeoque Hermaeus ille Hecatombaeoni Attico coniungeretur u perspicue apparet quod mensis ille, quo Nemeades aestivae perage-hantur e a Corinthiis quidem Panemus, a Macedonibus autem Dus, atque ab Argivis ipsis Hermaeus appellabatur; ut Pindaricus proinde Scholiastes Panemi nomine non Macedonicum, non Argolicum , sed Corinthium potius mensem expresserit. Haec omnia tamen de antiquioribus solum temporibus illis imtelligi profecto debent, quibus apud Argivos, Corinthios, Macedones , aliosque Graeciae Populos Lunares anni adhiberi consueverant; adeoque Ludi, quamvis eadem mensis lunaris die amforent, atque aestivae Nemeades in duodecimam Hecatombaeonis

Attici, Corinthii Ρanemi, Loique Macedonici diem inciderent, a Solaris tamen anni cardine, sive Solstitio, inaequalibus subinde intervallis, distabant. Vbi vero Solaris anni periodus in civiles

usus invecta, simulque veterum Macedonicorum i mensium seles

alicubi perturbata fuit , mirari certe non possumus si Nemeades etiam iplae, quae Hecatombaeone Attico , sive Macedonum Loo

100쪽

NEM EA ... 7 SLoo redibant, in Macedonicum mensem alium , ac sortasth Pa- nemum ipsum , inciderint. Cum enim civilis Macedonici armicardo a pluribus, qui Macedonicis Mensium nominibus utebani tur, integro mensis spatio in anteriora protrusus esset, adeoque mensis ille, qui Hecatombaeoni Attico i respondebat, a Macedonibus quidem Europaeis , Antiochenis etiam , Pergamenis,& Ephesiis Lotis, a Smyrneis autem, ac Syro-Macedonibus 1 Panemus appellaretur, fieri fortasse potuit ut Nemeades illae.1 quae veteri Loo, simulque Attico Hecatombaeone committe- . bantur, in recentiorem Panemum illum incurrerent. Iraque in

. hac hypothesi Pindaricus etiam Scholiastas ille, qui Nemeadest duodecima Panemi die celebratas asseruit, non de Corinthio. sedi de Macedonico quoque Panemo intelligi fortasse poterit , quod suis nimirum temporibus Hecatombaeon Atticus, quo Neme i des coni antissime peragebantur, apud Gentes illas, quas Pini daricus Scholiastes incolebat, non Loo , sed Panemo solum ,

coniungeretur.

, XU. At gravissima exinde , atque inextricabilis propemo- i. dum dissicultas alia ex Pindari Scholiaste suboritur, quae N meorum diem hactenus constitutam mirifice pertnrbat. Etenim Scholiastes ille de Tlepolemiis Rhodiorum Festis disserens ait

μέων ἡμέρας ερ. celebrassur autem Agon Gorgiari mensis vicesima quarta die. D sat vero a Nemeis diebus sex. Ex eiusmodi Scholiastae loco magnus Scaliger Nemea Tlepolemiis ipsis posteriora fuisse putavit; adeoque Nemeades Hyperberetaei novilunio

init auratas esse contendit λ. Dodvellus autem, quamvis Pane muni ab alio Scholias e Pindarico memoratum Macedonicum esse, adeo quo Augulto Iuliano accuratissime respondere censeret in , Uiserio tamen Duce observavit Goppiaeum iuxta Maee- donas Europaeos, Pergamenos etiam, ac Ephesios et s. Iuliani

Quintilis die incepisse; adeoque vices m quartam Gorpiaei diem, simulque Tlepolemia Festa in i . Augusti' luliani diem incidisse: quo plane fieret Nemea des 32. eiusdem Augusti Iuliani die celebratas sex solum diebus, utroque termino incluso , a Tlepolemus dissidere L in . At doctissimi Dodvelli pace ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION