장음표시 사용
41쪽
dicis testimoniis inferri posse putaverim quod Alytarchae dignitas, & olympici quoque Ludi apud Antiochenos habebantur,
quacumque demum aetate instituti, sive sublati illi fuerint; quemadmodum certe pluribus ostendi posset iisdem quoque temporibus, quibus apud Antiochenos Alytarcha praeerat, Olympicos Ludos adhuc in Elide celebratos esse; quamvis Prideauxius Alytarchae dignitatem , simulque Olympiorum celebritatem in Eliade prorsus abolitam, atque a Pisaeis ad Antiochenos translatam esse putaverit. XII. Ceterum, quaecumque demum opinio de Antiochenis Olympiis istis eligatur , perspicuum est tamen Olympicos Ludos non in Elide solum , sed in variis etiam Graeciae, vel Orientis Urbibus peractos esse; quamvis ab Elidensibus, verisque Olympiis accuratissime distingui debeant. Etenim Smyrnae quoque Olympia celebrata fuisse non modo Pausanias L in , sed Athleticum etiam Marmor ostendit, in quo M. Aurelius Asclepiades, sive Hermodorus, vicisse dicitur εν Zμυρνη ΟἈυμπια Smyrinnae Obmpia; quemadmodum prorsus in Oxoniensi Marmore Σιλυρναν- 3λ apud Smyrnam OIImpia memorantur; simulque τα καὶα την Α'σίοιν ο'λυ ama A e Obmpla apud Philostr tuin occurrunt I in , quae non alia certe Prideauxio videntur
esse, quam quae Σμυρναν Κοινον ὐίας Commune Asiae Festum in Oxoniensi Marmore nominantur. Ita Alexandriae quoque Ludos Olympicos institutos esse ex Gruteriano Marmore deprehendi potest, in quo Asclepiades ille , alio ve nomine Hermodorus, vicis se dicitur O'λυμπια εν ΓΠση-OI pia in Pisa Obmpiade CCXL tum memoratis pluribus certaminibus, seu victoriis
aliis additur : αθληοἘς τα παντα ἔτη παυσάμενος τῆς Eτων ΚΕ . . η μετοι τὸ παυσασθαι μετα πλείονα χρόνον αναγκασθεὶς ἐν τῆ πα- Τριδι Α'λεξανδ εια, κ, νιμμας o'λυμπια παγκραhον ο'λυμπιάδε ἔκῖν ceris
tans in universum annos sex desissem a patuera annos natus XXV . . O postquam desitisset post plurimum temporis coactus in patria Alexandria vincens Oompia pancratio Obmpiade sexta. Εωgo inter olympiadem CCXL. Elidensium, & sextam Alexam drinorum plurimum temporis intercessit; adeoque Olympiadum Alexandrinarum exordium facile ad Olymp. CCXL. seu potius
42쪽
CCXXXVIII. referti debet. Itaque doctissimus Faber hic faulitur ubi asserit AscIepiadem intermisisse imam artem athleticam,
cum iam .as. attigisset, per totos sex annos I in e quo plano fieret primam Alexandriae olympiadem post CCXLI. Elidensium con- tigisse . At in Marmore diserte legitur Asclepiadem sex annis , ab undevicesimo nimirum ad vicesimum quintum, certasse; moxque longiori fortasse, sed incognito nobis, tempore intermisi se . 'Apud Dium quoque Macedoniae Urbem Olympicos Ludos Iovi, Musisque sacros ab Archelao rege institutos esse testatur Diodorus; ipsosque ab Alexandro novem dierum spatio magnifice peractos asserit anno a. Olymp. CXI. x in di quemadmodum Olympicos Ludos alios anno I. olymp. CVIII. a Philippo celebratos esse iam dixerat postquam ille Olynthiorum Urbem
- XIII. Denique, ne exemplis aliis hic immorer, Athenis ipsis Olympia, vel a primis usque temporibus agebantur. Ε te nim Pindarus, ubi dixisset Timodemidas Athenarum civeS pluribus in locis palmas retulisse, subdit
Maiores sunt numero victoriae: In Iovis Agone : ubi Scholiastes adnotavit Kkται ἐν Α'θηMue Δὰς Λ, τουτετιτα O'λυμπια celebratur Athenis Iovis Agon, hoc es Obmpia: quem, admodum Hesychius ait Ο'λυμπια . ὁ Aθνησιν Α γων Obmpia. Certamen Athenis re bratum. Clarius id etiam ex altero Pindari loco deduci poterit quum is Telesicratem Pythiorum victorem celebrans ait ipsum palmam quoque retulisse
D Olympiis etiam , profunde sinuosae
43쪽
a et D I s s E E T A T I I. Ob iis . non de iis, quae in Pisa celebrantur, . nunc, Pindarus loquitur; neque enim ita simpliciter mentimem do iiso im cisset -; sed de Obmpiis illis hic agit, quae inlue u agebantur. Nec alia certe de caussa factum putaverim quod Thucydides, ubi dixisset Cyloni ab Oraculo imperatum , ut in maximo Iovis Festo Athenarum arcem occuparet, subdit Cylonem id non de maximo apud Athenienses Festo, ac Diasiis praesertim, quod proelive fuerat i sed de Elidensibus solum Olympiis accepisse; adeoque , cum τα ἐν Πελοπον σωw Oθmpia ita Peloponneso advenissent, Atheniensem arcem occupasse . Certe, si Cylonis ,
aut Thucydidis ipsius aetate nulla Athenis Olmpia fuissent, quae cum Peloponnesiacis Olympiis.confundi possent, quid Thucydes adiecisset Olympia a Cylone expectata Vidensa fuisse, non vero solum Olympiorum nomen expressi siet 8 Id optime profecto viderat antiquus ille Thuodidis Scholiastes , qui voces illas consulto a Thueydide adiectas esse observavit, ut is Elidensia ab Athriniensebus olympiis accurate distingueret. Itaque, nisi plurimum
fallor, Dodvelli sententia probari certe non poterit ubi superiorem Thucydidis locum exponens ait ipsum voces illas τα εν Πελοποννη ω in Pelopo es non alia de caussa adiecisse, quam ut
Olympicos Elidensium Ludos a Diasiis Festis distingueret, quae in Iovis honorem ab Atheniensibus solemni ritu quotannis Celebrabantur et quemadmodum 8c eximium quoque Hesychii locum de Elidensibus solum Olympiis intelligi posse putavit, nec aliunde ortum existimat, quod Grammaticus ille reliquis accuratior Ath niensibus etiam tribueret Obmpia, nisi quod tantumdem valebant Obmpiades Atticae, quam Elidenses, posequam Athenienses , 9 Elidenses etiam eodem Meronis octo uti coeperunt. φλ Etenim , ut leviores alias Dodvelli coniecturas, & argumenta dissimulem, Festa singula , quae in Iovis honorem Athenis agebantur, Pr prio, distinctoque Diasiorum Diipoliorum nomine vocabantur adeoque cum Olympiis in Elide celebraris confundi certe non poterant, nihilque proinde in caussa esse poterat cur Thucydiades Olympicos Elidis Ludos a Diasiis accurate distinguere Conaretur. Quinctiam cum Thucydides asserit Cylonem Olympia τα εν Πελοποννμω in Peloponves expectasse perspicue satis ostendit Athenis etiam, aut alibi Olympia quaedam peragi consuevisse. XlV.
44쪽
XIV. Ab iOlympiis autem istis, quae Pindari, ac Thucydidis aetate Athenis celebrantur, perspicue distingui debent Olympici Agones illi, quos Iladriani Caesaris temporibus insitutos, ipsoque Athenis dege0te primum celebratos, vel editos esse putaverim, postquam Caesar ipse magnificum Olympio Iovi, simulque sibi Templum Athenis dedicaverat, atque in Graecis proinde Marmoribus, ac Numis etiam Obmpii nomen obtinuerat, ut fusius, ae opportunius in Fastis Atticis demonstravis λ. Itaque, cum Olympici dedicatio, solemnisque, & augusta celebritas illa in annum 3. Olymp. CCXXVII. inciderit, ut perspicuis certisque characteribui ostendi, eiusmodi olympiorum institutio ad annum illum referri debet. Ac Olympicos certe Ludos, sive olympiadum aliquam tunc Athenis instit tam esse ex pulcherrimo quoque, & eximio Marmore deprehendisse videor: quo perspicue etiam apparet Atticas Olympiades istas. Elidensium, & Alexandrinarum instar, numerandas fuisse . quod Eruditis omnibus ignoratum esse conspicio . CLMuratorius hoc Marmor exhibet Pag. IO8o. Num. I.
Athenis in magna basi. E Suedis meis, & Schedis Barberinis oraui .
45쪽
CAPITONE . SCIPIONE ET . GAEO MI o. - ἐMarmor ipsum , dc quidem accuratius, in editis etiam Cyriaci Inscriptionibus observatur Pag. XI. Num. 83. Etenim in postremo versu legitur ΚΑΙ . ΓΛua . '.MIOT ideoque non Gaeomio. sed Caio . . . . Mis reddi debet. Quandoquidem vero in omni- bus Cyriaci exemplis nitide diserteque legitur τῆ πρωτου Ο λυει-
άλ in prima Obmpiade, dubitari certe non poterit, quin ali. qua Olympiadum series hic indicetur, quae Elidensium instar in posterum numeranda soret. Cl. quidem Muratorius hic adnotavit: excidisse hic aliquid suisicor, Deque enim Hadriantis Angustis prima Olympiade decurrente floruit; sed quidem anno primo alicuius Oompiadis ut reor. At in perspicuo integroque Marmore nulla erroris suspicio, nullusque lacunae locus hic esse potest; ideoque non prianus Olympiadis alicuius annus , sed prima potius Olympias hic indicatur . Quam vero Olympiadem hic veluti frimam. in Atheniensi Marmore expressam, vel numeratam esse putabimus, nisi quae Athenis, Olympico de dicato, & Olympiis Agonibus splendidissime celebratis instituta fuerit 3 ut quemadmodum nempe Pindarus de Hercule lo
valem quomodo insiluisset celebritatem In Obmpiade prima ;
46쪽
olympicos nimirum Ludos ita primum ab Hercule celebratos esse , ut pentaeteridis vertentis spatio illi redire, vel instaurari debuerint ; ita quoque ab Olympiis illis, quae tunc Athenis peracta fuerant, Olympiades mox futurae, veluti cardine, numerandae fuerint. Itaque, cum ab omnibus fere Graeciae, vel Orientis Urbibus Hadriano Caesari Statuas, ac Monimenta iis temporibus Pausanias excitatas esse testetur, quibus ille Iovi, sibique Templum dedicavit, adeoque superius etiam Sebastopoli. tanorum Marmor tunc temporis Hadriano positum fuerit, quis aperte non videat primam Atticam Olympiadem in eximio hoc Marmore memoratam in eosdem annos, sive CCXXVII.
Elidensium Olympiadem incidisse pXU. Quandoquidem vero Olympiadas, quae in Elide committebantur, atque eXcellentia quadam, sive καl' ἐξοχ ἔν Olympia dicebantur , veluti perspicuos , certosque temporum characteres a Graecis omnibus usurpatas, atque in distinguenda rerum serie numeratas esse iam diximus, illud hic etiam coronidis loco addidisse iuverit qua methodo , quibusque legibus civiles Graecarum Gentium anni cum Olympicis ipsis committi debeant; ut facile Magistratus etiam , qui civilibus annis, quibuS praeerant, nomen imponere, suo nimirum nomine veluti charactere eos designare consueverant, ad Certos olympicos annos accuratissime referantur. Certe, si Gentium ipsarum singulae civilis anni principium non ab alio , quam Olympicorum Ludorum tempore, veluti cardine, deduxissent, aut unum saltem idemque civilis anni principium usurpassent, facile civiles ipsarum anni, res iis gellae, ac Magistratus omnes eponymi cum olympicis annis committi possent. At eruditis omnibus est Oh servatum , atque ipse quoque opportunius in Fastis Atticis demonstravi, civilis anni principium, mentiumque nomina apud. finitimas etiam Gentes mirifice dissidere. Ita Achaeos ab ineu te vere, seu Pleiadum ortu, Aetolos autem ab autumno, sive ortu Virgiliarum civiles annos inchoasse mox ostendetur , ubi de Nemeis agendum erit. Thebani a bruma annos suos exordiebantur: quemadmodum Athenienses ipsi ante olympiadem LXXXVII. a Gamelionis Attici novilunio, quod proxime bru
47쪽
26 DIssERTATIO Liuia demum Metonis Enneadecaeteride, primo nimirum eius Olympiadis anno, civiles, Sc Archonticos annos ab Hecatombaeone mense ducebant; ut civiles proinde cum olympicis
annis tunc accuratissime conspirarent. Itaque in tanta varietate, Cyclorumque dissidio id unum constitui, vel definiri nunc poterit quod apud Elidenses quidem , Athenienses , & si quae
fuerint Gentes aliae, quae civiles annos, Elidensium instar, ab olympico mense deduxerint, primi mensis, si ve civilis anni, prin- Cipium non ab olympici mentis plenilunio, Ludorumque fine, shd ab initio potius, hoc est novilunio, censeri debet; ac primus Olympiadis alicuius annus apud illas vocari, qui vere ab olympico mense inceperat . In Gentibus autem aliiS, quae in civilis anni principio ab Elidentibus dissidebant , primus illarum mensis ex ipso civilis anni cardine, vel annuis ipsarum Magistratibus aestimandus erit; ac primus Olympiadis alicuius annus
apud ipsas censeri mensis ille , in quem Olympici Ludi incidissent, qui proxime nimirum ante olympicos Ludos inceperat rsive is ab autumno, sive a bruma, sive etiam a vere, Pro Ua rio Gemis more, processerit. Sic, ut exemplis aliquot id ostendatur, Isocrates a Dionysio, ' in simulque Plutarcho in lucem
Α'θήννσι Λυσιμάχου Mυἐρινου ris Obmpiade LXXXVI. Archonte Atmnis Lasimacho MFrrhinusto, hoc est anno i. illius Olympiadis. AC Isocratis quidem ortus, ut in Fastis Atticis ipse omnium prumus ostendi, in Hecatombaeone mense , quo Olympias illa , Vel olympicus annus inceperat, contigisse debuit; sed Lysimachus tamen ille Archontis Eponymi munus non labente anno I. Olymp. LXXXVI. ut Dodvellus, aliique plurimi existimarunt, scd Gamclione mense anni 4. Olymp. LXXXV. susceperat ; ergo civilis, & Archonticus annus ille, qui ante Ludos inceperat , cum primo Olympiadis anno committi, sive primus olympicus annus in Attica Periodo censeri debet. Ita quoque Salaminia pugna , quae olympiadis LXXV anno I. commissa fuit, Calliadis Archontis anno contigisse dicitur ;cum tamen Calliadis imperium Gamelione mense anni 4. Olymp. LXXIV inceperit x in ; atque in Oxoniensi Marmore ad annum istum
Fast. Attic. Disteri. IX. Num. 29.
48쪽
istum accuratissime reseratur. Itaque in contexendis Archontum Fastis ante Olymp. LXXXVII. Archontes omnes ad annum illum olympicum referendos esse demonstravi, qui ipsis magiitratu fungentibus desiturus erat; quamvis Diodorus, aliique plurimi, qui Diodori vestigiis institere, Archontes ipsos ad annum illum olympicum revocaverint , qui ipsis imperio fungentibus erat incepturus; adeoque Calliadem anno t. Olymp. LXXV.Fastis adscripserint , qui anno 4. Olymp. LXXIV. tribuendus erat. Exinde vero factum esse iam diximus ut Archontum, re rumque gestarum series mirifice incerta foret; Diodorus ipse a Dionysio, atque Oxoniensi Marmore dissidere ;unius deniquo Archontis nomen in Fastis omnibus hactenus editis excidisse vide. retur; cum tamen omnia sibi mirifice consentiant; Diodorus ipse cum Dionysio, simulque Marmore componi; integra demum, atque accurata Fastorum series contexi possit, si Apseudes non Gamelione mense anni . Olymp. LXXXVI. ut Dodvello, ceterisque Scriptoribus omnibus existimatum, sed Gamelione potius superioris anni 3. imperium susceperit; adeoque non quinque solum, ut putavit Dodvellus, sed septemdecim potius in Magiitratu menses exegerit. Sed haec, aliaque id genus plurima, quae in civilibus Atheniensium annis , simulave olympicis una committendis observari debent, fusius, atque opportunius in Fastis Atticis demonstravi. Id unum hic postremo monuisse iuverit, quod Dionysius ipse, qui Εponymos Atheniensium Archontes cum olympicis annis illis committere consuevit , qui mox incepturi fuerant, ut archonticus proinde , vel civilis Atheniensium annus olympici initium praecederet; ira vicissim civiles Romanorum annos, live Consules, cum Olympicis annis coniunxit , ut Consules ipsos ad annum potius Olympicum revocaverit, qui ipsis consulatum gerentibus erat desiturus adeoque semper apud Dionysium, si insignem unum ipsius locum alibi laudatum exceperis, consularis anni principium olympici principio posterius esse consueverit; hoc est Dionysius ipse ineuntem V. C. annum cum anno Olympico non incepturo , sed labente potiusi, atque eXeunte fere, coniunxerit. I in Quod vero ad ceteros Scriptores attinet, qui Consulum , & Archontum nomina, sive civiles Romanorum annos , simulque Olympicos D a me
49쪽
Σ8 DIssERTATIO I. memorarunt, maXima certe varietas in ipsorum singulis, atque perplexitas observatur. Etenim Diodorus quidem in Consulares Fastos mutilos, atque mirifice depravatos inciderat . Livius in contexenda Consulum serie, vel in Consularibus annis ad annosolympicos revocandis integro subinde anni spatio aberravit, ut inserius demonstrabitur ubi de Nemeis , iplorumque tempore agendum erit: idque facile de Scriptoribus etiam aliis ostendi posset; quemadmodum certe plurima fusius , atque opportunius in Fastis Atticis demonstravi ubi methodum , melioresque Ieges exposui, quibus Civiles Atheniensium , aliarumque Graecarum Vrbium menses cum civilibus Romanorum mensibus
una coniungi, sive facile committi possint.
50쪽
Roxime post Olympicos Ludos, de quibus hactenus loquuti fumus, Pythici sunt expone di , qui ceteros omnes splendore , ae celebritate , sit Olympicos solum exceperis, superarunt. Quod ad Uibrum originem pertinet, perspicuis Ueterum testimoniis erudimur quod Pythia ab Apolline, postquam Pythonem, sive serpens, sive tyrannus x- in quidam ille fuerit, occiderat, sunt instituta; posterisque aetatibus in Apollinis ipsius honorem celebrari consueverunt. Ubi vero Amphictyones Cirrhaeos, ac Crisienses , qui Delphicum Templum violaverant, sacro diuturnoque hello, Eurylocho Thessalo duce, superassenr, Ludos ipsos, qui iam fere obsoleverant , instaurarunt , eosque clariores, nobilioresque reddiderunt. Etenim, cum solo cytharoedorum certamine olim peragi, Iaureoque serto, veluti victoriae praemio, decorari solerent , tibicinum quoque, ac virorum ad tibias canentium certamen adiectum, Victorique non laurus, sed pecunia concessa fuit ; quamvis Pythiade mox insequuta Agon ipse non χρηματῶ της pecuniarius , sed τεφανίτης coronarius iterum decretus fuerit. Haec omnia nitide diserteque Pindari Scholiastes exposuit, simulque temporis characteres expressit , quibus , & Cirrhae direptio , ac uterque Pythicus Agon ille