Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Η υςερον τεφανιτην ρθεΠο . Eur ochus Thessalus cum debellavisset Cirrhaeos consiluit Certamen in Dei Apollinis honorem . . . vicit autem illas Arehovte Athenis quedem Simonide, in Delo vero G ida . . . oe Agonem Vsum chrematitem Hlum decrevit. Verum pos sex avvos . . . Archonte Athenis quidem Damasia ἰ in Delo autem Diodoro , iterum eo varium satuerunt. Longeque clarius Scholiastes alter : Τὸν Πυθικὲν Α γωνα δuθηκεν E'υρυλοχος ὁ

Δαμασιδος. in Pythisum. Certamen insiluit Eur Achus Thessalus uva cum Ambicbonibus cum Cirrhaeos debellasset . . Arctonte Delphis quide in olida , Athenis vero Simone; iactoriaque partarerematiten Agonem decrevit j. . Citharoedorum Dero certameia,

ut prius, admisit, simulque tibicinem , cantoremque ad tibiam adiecit . . . sextoque post Cirrbae excidium anno coronarium Dei Mouem Amphictyones decreverum , Diodoro quidem Delpbis Archonte , Athenis vero Damasia . Quo certe loco observari facile poterit duos Archontas illos Diodorum , ac Θlidam Monad Delum insulam squid enim Pythicis Ludis cum Delo λ sed ad Delphos ipsos referendos esse; adeoque in superiori Scholiastae loco utrobique Δελφοις rescribendum; quamvis Dodvellus ipse vitiato Scholiallae textu deceptus Diodortim , ac G idam non Delphorum , sed Deli Archontes fuisse putaverit. II. Eiusmodi vero Pythiorum caussa, & origo, quam Ρit daricus Scholiastes ille nobis expresserat, perspicuo quoque Oxoniensis Marmoris testimonio mirifice confirmatur. Siquidem in ipso duplex illa Pythiorum celebritas, Cirrhaeque excidium iisdem prorsus Atheniensium Archontum nominibus insignitur; quamvis in Marmore inter Simonis, & Damasiae Archontis a num non sex solum, ut Pindari Scholiastes ait, sed novom po

52쪽

ctoriam obtinuerunt Carrham capientes , omnicus editus fuit chrematites dictus e spoliis, anni 327. Archonte Athenis Simone. Ex quιo Stephanites, wI coronarius Mou denuo editus fuit, au-m 3 18. Archonte Athenis Damasia secundo. Itaque ex celeberrima Marmoris huius hypothesi Cyrrhae excidium , A chremarites Pythicus Agon ad annum a. Olymp. XLVII. referri debet; stephanites vero , vel coronarius Agon , simulque Damasiae principatus ad annum 3. Olymp. I L. revocari, quum ex Pindarici tamen Scholiastae calculo ad annum 3. Olymp. XLVIII. r ferri ille debeat. Hinc Lydiatus , Ualelius x in , aliique plures ἐννεαε' & rm Dνατω in superiori Scholiastae loco rescribendum esse contendunt ; ut nimirum Scholiastes ipse cum Marmore conspiret ε, quemadmodum etiam Lydiatus ipse non υτε ον, sed υς ρου legendum asserit, sicuti in Marmore Δαμασισου τού δευτἐρου Damasia secundo scriptum conspicitur : cum Praesertim Scholiastes ipse testetur, quod ενελAro ὁ Α καταρχας μDὁια εννεατηρίδος, με-

σέ h ἐις πενταετηριδα Ἀλ initio quidem vovennii intervallo peragebaturrim ; deinde vero in quinquennium mutatus fuit. At, nisi plurimum hic ego fallor, nihil in Pindarici Scholiastae loco, mutari deber ..

optime nimirum hic υςερον secundo dicitur, ut exprimatur Damasia Athenis Archonte Agonem, qui Chrematites fuerar, iterum Coronarium evasisse; sicuti in Marmore legitur τεφανίτης Dεθη coronarius iterum constitutus fuit: & quamvis etiam non ύτερον, sed υς ρου legendum esset, id certe non ad Damasiam , sed ad Diodorum potius Delphorum Archontem referri deberet . Quod vero ad χρDον ἐξ-εrsi, sive sexennium attinet , quod in Scholiaste nunc legitur, atque ideo in ἐννεαετη mutandum esse putavit Lydiatus, quod Scholiastes alius,. ac Censorinus Pythia initio enneaeterica fuisse dixerit , non ea certe , vel Pindarico Interpreti, vel Censorino mens fuerat quod Pythia ab Amphictyonibus Simone Archonte instituta enneaeterica fuerint; mo que Damasia Archonte pentaeterita repente evaserint, adeoque inter Simonis , & Damasiae principatum novennium effluxerit rsed moennii intervallum ad antiquiora illa tempora referri d

bet s

53쪽

32. DISSERTATIO II. bet, quibus Pythia peragebantur, antequam Solonis aetate Omnino intermissa, vel obsoleta iam forent. Certe . Solon Atheniensium civibus, qui Olympia, vel Isthmia vicissent, praemia quaedam constituit L Τ; nihilque tamen de Pythiorum victoribus adiecit: quod argumento esse poterit ipsius aetate, sive anno 3. Olympiadis XLVI. quo Eponymus Athenis Archon fuit, ac leges edidit, Pythicos Ludos peragi non consueville . Ad haec Pindarici Scholiastae verba de inchoato solum novenvis intelligi profecto debent; quemadmodum Censorinus ait Pythia post annos octo instaurari consuevisse. At ex Marmoris hypothesi calculoque novenutum ipsum non affectum modo, sed integrum potius, completumque foret; adeoque, si Scholiastes ipse cum

Marmore committi debeat, non χρονον ενναετῆ novenium, Sc ἔτει ἐννατω anno novo, ut contendit Lydiatus, sed δεκαετῆ , & ετωδεκατω de uiuum , Sc avno decimo rescribendum foret. itaque suspicor hic optime, accurateque χρονον εραεrsi sexenuium a Scho

lialte numerari; Pythicosque Ludos, qui Simone Athenis Atachonte post Cirrhae excidium anno a. Olymp. XLVII. peracti fuerant, iterum quinquennio, sive si mavis , sexennio labente , dea letisque Cyrrhaeorum reliquiis, Damasiae Archontis anno , tertio nimirum Olymp. XLVIII. instauratos esse; tuncque primum& gymnicos, & pentaetericos in posterum decretos fuit te ; adeoque proxime sequentis Olymp. I L. anno 3. CelebratoS esIe. III. Certe, ut hinc exordiar, Scholiastes ille testatur Pythicos Ludos iterum, sive secundo celebratos esse quum ceteri Amphictyonum Duces Cirrhaeorum reliquos superasent; eos nimirum, qui post ingentem Cirrhae, Crissaeque direptionem ad Cirphim montem confugerant. Quis vero existimet palantes iulos, ac perfugas Cirrhaeos nonnisi exacto novennii spatio superatos tandem , & excisos fuisse λ Ad haec, si Pythia olympiadis XLVII. anno a. peracta post novennium solum, hoc est anno 3. olymp. lL. instaurata fuissent, ut ex Marmore contentadit Lydiatus, prima, ac pentaeterica Pythias post Olympiadem ΙL. incidisser. At Olympiadis XLVIII. qua Glaucias Crotoniata palmam retulerat, anno tertio Pythicos etiam Ludos celebratos fuisse gravissimus, & accuratissimus Scriptor Ρausanias testatur asserens quod τῆς τεσσαρακοπιῆς Ο'λυμπιαδός ογδ- ,

. . .

i) Plutar. in Solone.

54쪽

φ Τυονες quadragesimae octavae Obmpiadis, qua Glaucias Crotouiata vicerat , anno tertio certamina instituerunt Amphitones: quod veteri nimirum citharoedorum Certamini tunc equoiarum etiam, & quadrigarum certamen adiectum fuit . Denique , ne coniecturas alias hic persequar, Pythicos Ludos Damasiae Archontis anno instauratos esse tum Oxoniensis Mariamoris, tum Pindarici quoque Scholiastae testimonio erudimur. At Damasias ille , licet ex Marmoris hypothesi ad annum te rium Olympiadis I L. referatur , ante Olympiadem ipsam Atachontum Fastis inscribi, atque ad XLVllL Olympiadem referri debet: Etenim Laertius de 'Thalete loquens ait is τοίνυν ὁ

mio, matre υero cicobulina genitus es, atque omnium primus Sapiens s -π Eatus Archonte Athenis Damasia . Inlignem hunc Laertii locum ita Meursius Scaliger , , aliique plurimi explicarunt ut Damasiae Archontis anno Thaletem in lucem prodiisse velint , adeoque, cum Laertius ipso mox dixerit M Thaletis ortum in annum i . Olymp. XXXV incidisse , Damasiae nomen Meurtius hoc anno I. Fastis io- seruit ; ac Dodvellus ipse Damasiam hunc I. ad annum I. Olymp. XXXV. Damasiam vero IL in Marmore memora tum ad annum 3. Olymp. l L. revocavit. Sed Meursitus hic certe non modo perspicue fallitur , sed universam quoque temporum illorum historiam mirifice perturbat. Etenim. Thales Damasiae Archontis anno non in lucem prodiisse, quod Meursius immerito existimavit , sed Sapientis nomen obtinuisse dicitur;

ibique Laertius Damasiae Archontis nomen adiecit non ut natalem Thaletis antium exprimeret, sed ut accurate potius rempus ostenderet, quo Thales ipse, sitnulque ceteri sex Graeciae Viri Sapientis nomine sunt insigniti. Facile id ego primum ex perspicuo Laertii textu deprehendisse videor, qui de natali Thaletis anno mox nitide loquuturus, initio ipsitus parentes , simulque Sapientis nomen ipsi, ceterisque concessum expressit. Ait enim

55쪽

Α'ναγραφε atque omnium primos Thales Sapiens es appellatus Archonte Athenis Damasia: quo tempore VIL Graeciae Sapientes sunt nominati , ut ait Demetrius Phalereus in Archontum serie , vel Recensione. Itaque quis aperte non videat ex perspicua Laertii hypothesi , sive potius accuratissimis Demetrii Fastis, Damasae Archontis anno Thaleti, ceterisque Sapientis nomen inditum memorari; adeoque Damasiae nomen ad annum I. Olymp. XXXV. hoc est natalem Thaletis annum, prorsus immerito revocari p perinde quasi Thales ipse uno eodemque anno in lucem prodire, simulque communi Graeciae consensu Sapientis nomine decorari potuerit . Ergo Damasias ille , qui a Laertio ex Dometrii Fassis hic memoratur, non ad Olympiadem XXXV.

sed ad posteriora tempora spectasse debuit , quibus Thales ipse, Solon , Periander, ceterique sapientiae gloria , rerumque gesta iam laude florere potuerint. Id tamen ante Olymp. I L. contigisse ex Periandri vita manifestissime deprehendi potest. Siquidem Periander ipse anno A. Olymp. XXXVIII. post Cypseli patris obitum Corinthi tyrannidem occupavit; exactisque in

illa annis quadraginta e vivis eXcessit ἐνι πρὸ τῆς τεσσαρακοςὐ εν - νατM OVυμπιαδος sinuo tino ante quadragesimam nonam Olmpiadem , ut nitide diserteque , additis etiam characteribus aliis, Laertius; in , Sc Eusebius expressit: ut proinde Scaliger λ, Meurtius , Menagius. I λ ceterique Scriptores omnes Periandri mortem ad annum 4. Olymp. XLUIlI. revocandam esse putaverint. ΕNgo ,. si Periander ipse una cum ceteris Sapientis nomen obtinuit , idque Damasiae Archontis anno contigisse debuit, dubia tari. certe non poterit quin Damasiae principatus ante Peria dri mortem , adeoque ante Olymp. Ita inciderit; ideoque coronarius Pythiorum Agon, quem Damasiae II. Archontis anno celebraium esse Oxoniensis Marmoris Auctor ostendit, ad IL. Olympiadem referri certe non. poterit; nihilque verisim, lius eisngi potest,. quam coronarium Agonem illum, Damasiae

principatum, simulque Sapientis nomen VII. Viris illis concestum in annum 3. Olymp. XLVIII. incidisse. IU. Ac certei si Damasias aliquis admitti debeat , qui ex

56쪽

PYTHIA. 33Οxoniensis Marmoris hypothesi ad annum 3. Olymp. IL. re ratur, ille non secundus, ut optime accurateque Marmor ipsum appellat, sed tertius habendus esset. Etenim praeter Damasiam illum, quo Archonte VII. Viros ante Olymp. lL Supientis nomine appellatos este iam diximus, Damasias alter anno a. Olymp. XXXV. imperaVerat, ut perspicuo Dionysii testimonio erudimur. Etenim ait παραλαμβανει την αρχὴν ὁ Mάρκιος

Ancus Martius regnum fuscepit anno secundo Obmpiadis trigesimae quintae , qua vicit Sphaerus Lacedaemonius, quo tempore Archontis annui manseratum habebat Damasias. Eximium hunc quidem Dionysii locum Meursii 'in ipse iam viderat; sed, cum Damasiae Archontis nomen ad natalem Thaletis annum, hoc est l. olymp. XXXV. referendum esse contenderet, ira Dionysium intelligendum esse putavit, ut Dionysiius ipse Damasiae principatum non ad 2. Olympiadis annum, quo AncUS regnum obtinuit, sed ad i. quo Sphaerus victor evaserat, reVOcaverit. Quo corte loco Meursius & a perspicua temporum serie , & a clarissima Dionysii mente, vel phrasi maxime aberrat. Εtenim , ut eXemplum unum hic ameram , Dionysius ipse mox subdit

χοντος Α'θη-ιν Η'νι ιδω regnum adeptus es Tarquinius anno secundo quadragesimae primae Olympiadis, qua Cleonidas Thebanus sario vicerat , Archonte Athenis Heniochide. Itaque, sicuti Heniochides iste non primo, sed secundo solum XLI. Olympiadis anno, Meurtio ipso teste in, Archontum Fastis inscribitiar, ita quoque Damasias ipse non primo, sed secundo potius XXXV.

Olymp. anno adscribendus erit . ac Damasias ille, quem ante Olymp. t L. imperasse iam diximus , Damasias alter, sive II. habendus erit ; cumque in Marmore Ρythicum Agonem Damasiae II. Archontis anno celebratum esse dicatur, Agon ille ad Olymp. I L. differri certe non poterit. Ergo, ut uno omnia verbo Complectar, Pindarici Scholiastae opinio cum Pausaniae calculo , D metrii Fastis, pluribus Eusebii, Laertiique testimoniis invicem collatis ac ratissime conspirat; adeoque Pythicus coronarius

57쪽

Agon, & Damasiae II. principatus ante olymp. I L. nec alio facilius quam 3. Olymp. XLVIII. anno contigisse debuit. V. Sed quid praestantissimo Marmoris Auctori reponi poterit , a quo coronarius Agon, stimulque Damasiae II. principatus ad annum 3. sequentis Olymp. I L. revocatur ξ Id acutiores alii liberius inquirant; simulque methodum, qua Pausaniae, Scholiastae, aliorumque testimonia fortasse cum Marmore componi possint, accuratius ostendant. Certe, ne gravissimus Auctor ille, qui plenos, integros, accuratosque Archontum Fastos exscribere poterat, in re celeberrima deceptus dicatur, suspicari for-rasse quis poterit in ipso Marmore quadratarii vitio errorem aliquem irrepsilla; adeoque pro HΗHΔINII 3 i 8. levi mutatione numerum alium H ΗΗΔΔH322. legendum esse. Suspicari quoque quis poterit in Fastis ipsis , quos Marmoris Auctor exscripserat, dissidium aliquid extitisse; cumque id unum veluti certum, arque exploratum haberetur quod Pythicus Agon Damasiae Archontis anno , & secunda Pythiade corouarius evaserat, nonnulli quidem primae Pythiadis nomine Ludos illos fortasse intellexerint , qui repente post Cirrhae excidium sunt celebrati; alii vero splendidiores alios veluti omnium primos acceperint, qui, Cirrhaeis omnino deletis, addito quadrigarum certamine , simulque definito pentae teridis spatio, sunt instituti: quo fieri profecto debuit ut secuudans Pythiadem , & Damasiae nomen Scriptores alii ad XLVIII. alii ad I L. Olympiadem revocaverint. Denique, ne coniecturis aliis hic immorer , cum prima pentaeterica Pythias, a qua ceterae mox insequutae numerari coeperunt, in lL Olympiadem certissime inciderit, ut mox ostendetur, nihil certe iacilius esse iam poterat quam ut Scriptores aliqui primam Pythiadem , quam Damasiae Archontis anno peractam esse didicerant, in i L. Olympiade collocarent: perinde quasi prima Pithias celebrata a prima Othiade numerata nullo discriminc distingueretur . Ceterum, quocumque demum ex fonte dissidium , ac error ille prodierit, Marmoris solum auctori. tas Pausaniae, Scholiastis, aliorumque auctoritati praeferri certe non poterit; neque Pausanias ex Marmore, sed Marmor i psu in ex Pausania ceterisque Scriptoribus explicari, corrigique debet. Illud hic etiam observari facile poterit quod, quamvis Dodvellus , aliique plurimi Damasiae II. nomen Scriptoribus

58쪽

.' Ρ :Yp T . Η Ι A. 37 omnibus ignoratum, atque ex solo Oxoniensi Marmore exscul pendum elle putaverint, illud tamen perspicue ex superioribus Laertii, atque Pindarici Scholiastae locis deprehendi poterat .. Itaque exculari certe non poterit insignis Scaligeri L in , Meur-siique error, qui res a Laertio, & Scholiaste Damasiae Archontis nomine insignitas ad Damasiam alium , sive Olympia dem XXXV. revocarunt. Quid vero quod Meurtius ipse Simonis Archontis nomen Pindarico Scholiastae memoratum adeoque Pythicum Agonem ab Eurylocho conliitutum,. Ci rhaeque excidium anno i. Olymp.. XXXIII. Fastis inscripserit Si verus Simonis Archontis annus , Pythicique Agonis origo

unius Marmoris praesidio definiri debuisset, facile id quidem indoctissimo Viro, cuius aetate Marmor ipsum nondum assulserat , dissimulari potuisset. At Meursius ipse iam viderat bellum contra Cirrhaeos Solone Duce susceptum, atque Cirrhensem Vrbem Solonis decreto direptam fuiste. Itaque, cum ex Aeschine u simulque Plutarcho ' Solon, Meursio ipso teste is , a

no a. Olymp. L. octogenarius L Τ) e vivis excesserit, adeoque anno i. olymp. XXXV. in lucem prodierit , qui fieri unquam potuit ut anno i. Olymp. XXXIII. Solone duce Cirrhaeorum Vrbs diripi, Pythicus Agon institui, Simon denique Archontis. munere perfungi posset 3 Sed haec, aliaque id genus plura, quae

Clarissimo Viro exciderunt, ex perspicuo Laertii loco perperam eXplicato, veluti fonte , prodiere; adeoque, si inlignem illum Laertii textum ipse omnium primus rite, feliciterque eXplica-Verim , universa remporum , rerumque series sibi mirifice constabit; S: monis Archontis nomen, prima Cirrhaeorum clades, Pythicique Ludi anno et . Olymp. XLVII. prima vero Pentaeterica, solemnisque Pythias, Sapientis nomen septem Graeciae Viris concelsum, extremum Crisset, sis Populi excidium , M Damasias I l. anno 3. Olymp. XLVIU adscribendus erit. Quamvis tamen Olympiade XLVIlI. Pythici Ludi peracti fuerint

primusque coronarius Agon ad Olympiadem illam spectaverit, Pythiades tamen ipsae non ab illa , sed a sequenti potius Pythiade numerari coeperunt; ut proinde prima Pythias, ex qua ceterae supputari consueverunt, in Olympiadem l L. inciderit

59쪽

38 D i s s E R T A T I o II. Id optime, accurateque ex variis Pindarici Scholiastae locis post Scaligerum , λ demonstravit Dodvellus I 3, ubi Scholiastes ipse XXVIlI. Pythiadem LXXVI. olympiadi συγχρονον fuisse dicit; I3Τ XXXI. Pythiadem ante LXXX. Olymp. peractam esse testatur'; denique XXIX. Pythiadem proxime post Olymp. LXXVIII. celebratam asserit in ; ut proinde constans ille Pythiadum numerus semper ab Olympiade I L. silve Pythiade , quae proxime post Olympicos Ludos illos inciderat, veluti cardine,

deducatur.

VI. Atque ista quidem de vero tempore, sive Olympiade, qua Pythiades ipsae vel institutae fuerint, vel numerari coeperint. Quo vero olympiadis anno Pythiades ipsae peragi , vel celebrari consueverint hactenus, ut . opinor, incertum, & obscurum censeri facile poterit: . cum illustriores certe meliorisque notae Scriptores hac. in parte di ssideant. Etenim Scaliger sq), Meu sius , aliique plures Pythicos Ludos tertiis Olympiadum annis celebratos esse arbitrantur , quod Pausanias 'in ipsarum originem ad tertium Olympiadis XLVIII. & Eusebius Lyi ad tertium Olymp. I L. annum revocaverit; simulque Xenophon 'in testetur Iasonem Pheraeorum principem επώέων Πυθὸν imminentitas Ο-thiis occisum esse , eiusque interitum Diodorus in anno 3. Olymp. CII. collocaverit. Petavius vero , Dod vellus s 3 , Petitus in aliique plurimi Pythicos Ludos exeunte potius anno secundo Olympiadum peragi consuevisse contendunt; idque perspicuo Thucydidis testimonio confirmari posse arbitrantur. Etenim diligens, atque accuratissimus Scriptor ille testatur decima- quarta Elaphebolionis mensis die, quum octavus Peloponnesiaci belli annus desineret, hoc est anno i. Olymp. LXXXIX. in- . ter Lacedaemonios, atque Athenienses annuas inducias incepisse :

te sequentis asatis vere annuas inducias fecerunt: moxque sub

diti του δ' ἐπιγιγνομένου θερους κοῖ - ονιαυσιοι σπονδαὶ .διελέλυνti μεχρι

Πυθίων έ βχ sequenti aestate in Ciae, quae iv spatium annuum , ad 'thia usque, factae fuerant, solutaejunt; sive, ut Valla latine red- . didit,

60쪽

PYTHIA. 39didit, quae ad 'thia inque processerant. Itaque, si annuae induinciae, quae Elaphebosione mense anno i. olymp. LXXXlX. inceperant, Pythiorum tempore diremptae sunt, vel ad Pythicos Ludos usque durarunt, manifestissime deduci posse videtur quod Ρythici Ludi in proxime sequentem annum inciderint, ut

nimirum Elaphebolione mense anni secandi, ut opinatur Petavius, sive potius Munichione mense celebrati fuerint, ut Dod- vellus existimat; adeoque. annuis induciis ipsis solemnes. etiam Pythiorum induciae accesserint. A Pausania vero, Diodoro,

Eusebioque Pythicos Ludos tertio Olympiadis anno ideo tributos esse puta. erunt Petavius ipse,. ac Dodvellus quod exeunte anno secundo peragi solerent; adeoque facile at tertii sequentis initium transferri posse videremur : at olbia ipsa ri concludit Dodvellus, a quibus Tetraeteridis exordium fuisse diximus , non erant certe alterius anni quam secundi in Olympiadum; quemadmodum certe Scaliger ipse, qui Pausaniae,. Diodorique vestigiis institerat, ineuntibus solum tertiis. Oly mpiadum, annis Pythia consignavit. Qui dissidentes. illas doctissimorum hominum sententias. inspexerit, simulque gravissima Veterum testimonia , quae utraque ex parie proferuntur, accuratius exploraverit, is, facile intelliget obscurum adhuc & ambiguum esse oportere quonam olympiadis anno Pythia vere celebrari. consueverint is aut in alterutram fortasse , ac Petavii praesertim, Dodvellique hypothesim veluti recentiorem, ut fieri plerumque solet,. inclinabit . Iraque, ut in re gravissima, ex qua plurima tum Atticae, rum Graecae historiae capita pendere debent omnis obscuritas, atque ambiguitas dirimaturi perspicuis certisque char,raeteribus ollendisse iuverit Pythicos Ludos non secundis,. sed. tertiis solanx Olympiadum annis constantissime peractos esse: isque non tertiis iplis ineuntibus,, ut Scaligero videbatur , sed.

euntibus contigisse.

VII. Ac initio quidem perspicua Pausaniae, Diodori, Eusebii,. simulque Oxoniensis etiam Marmoris testimonia proferri pollent, quibus aperte erudimur Pythiadas , ubi penta etericae factae iam fuerant, tertio Olympiadis anno, vel institutas , Vel peractas osse. At ne vulgatis illis, simulque , ut ingenue fatear,

ambiguis, & obscurioribus Diodori praesertim, ac Eusebii te

SEARCH

MENU NAVIGATION