Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

LECTOREM.Μonstro finitimum , ac portento smillimum iure

merito reputatur in Republica literaria . si forate fortuna codex bene magnu reperiatur , qui

typis obstetricantibus in lucem sit editus , &idem simul sit nitidissimus , ac mendis omnibus

expurgatus . Acies acerrima Oculorum , ut ut adamantina , ut ut lyncea , eXperientia teste , obtunditur , & hebetatur , dum minimorum multitudinem propemodum infinitam chara iterum attente perscrutatur , ut necesse sit non pauca , ac non levia certe corrigenda effugere , dum mens an innumeris aliis corrigendis absorbetur . Quid tamen , ubi operis Auctor longissime abest a Typographia , sexcentis , & amplius milliariis , ut nulla via valeat illud , velut Ursa suos catulos , expolire ὶ Quid vero , ubi pariter Auctor veluti prolem

non agnoscens suam renuat typis evulgari quae ad uiscipuloruin dumtaxat eruditionem in palaestra Gymnastica tradita sunt, ut in umbra delitescerent Quia tamen iuris communis ea facta esse censentur , quae in scholis celeberrimae Universitatis publico usui exponuntur , ut proinde non sit amplius integrum eorum editionem impedire , illud tantum a Typographo exposcit Auctor , ut in fronte praefigatur , cursum hunc Theologicum Ad usum Tyronum dumtaxat esse elucubratum , eorumque captui accommodatum a non vero ut lucis usura frueretur , & eruditorum oculis subiiceretur . uid demum , ubi Typographus Auctoris ope destitutus non aliis in editione operis uti potuerit autographis , nisi iis , quae a discipulis ipsis , non usque omnino solertibus, e cerpere valuit, quae passim iis compendiariis notis , ac literarum contractionibus referta sunt , in quibus ne Auctor quidem ipse possit non raro suam mentem interpretari ' Haec

autem

12쪽

lantem omnia impraesentiarum evenere in hujus operis edutione , ut mirum proinde sit , quod innumeAs non scateat mendis , & quidem in re gravissima , quas prae manibus habetur , non levissimis . Hinc ne contemptui in posterum haberetur mea haec Typographia , cujus summam soleratiam hactenus experta est Italia , ac Europa universa , non pauci cursum hunc Theologicum longe a meis praelis abesse debere existimabant . Nihilominus oportuit id operis aggredi, ac speciali sedulitate , & labore mendis , quoad ejus fieri potuit, occurrere , ne tam uberi doctrinarum fonte Pruvarentur , qui Trutinam Theologicam damnatarum Thenum ab eodem Auctore luce donatam Theologico succo redunda tem degustarunt . Ea quippe vix in lucem edita quatuor ab hinc annis , octavam , ut fertur, hactenus subiit editi nem, , & plurimas alias facili negotio mox est subitura . Vsque adeo communi omnium commendatione ubique teris rarum excipitur . QMare fi quid erroris tot , tantisque de caum in hujus operis Editione irrepserit , benignitati lectoris relinquitur excusandum , & corrigendum . Ita fiet , ut novo , ac perutili labori mox manus admoveam , typis manis

dando Curium ejusdem Auctoris Theologic moralem , octo itidem tractatibus comprehensum , qui Dariter in celeberru

ma Collegii Neapolitani Academia publico usui discipulis

traditus est.

13쪽

NOI REFORMATORI

. . . l . 3 ε

Avendo Vedulo per la Fede di Revisione 6e Approbazione det P. F Ambrosio Lisoni I quisitore di Padova nel Libro inuiolato Cursus

Theologicus ad Uum Dronum Elucubratus ,. 62yc. a Pia Dominico Visa Soc. yesu Sacrae Theologia Professore,. non

v effer cos' alcuna contro Ia Santa Fede Cattolica, e parimente per Attestato dei Segretario, Nostro , niente contro Prencipi, e bmni costumi,. concedemo Licenm a Gio: Manstet Sta atore, chepossi effer stampato osservando ordini in materia di Stampe , e presentando te selite coptealle Publiche Librarie di Venetia, e di Padova.

Ferigo Marcello Proc. Res Girolamo Venter MV. Prota. Res

Dat. 3- Decembre I II.

14쪽

DISPUTATIO L

.A RI, ct quomodo via existentia demon.

U Trum in μο δεσαν potensia inteliactiva in modum actus primi phumi inlevia genia r . SPQUAEST. II. Utrum Dei summa eognosci

sivisas demonstretur ex ejus summa imma terialitate ρ 61

QVAESΤ. III. - Deus per frientiam si ptitas intelligentiae videas possibilia in Ie

MT. I. An Deus videat eontingentia eon dirionale futura λ ους QT. II. Utrum fistura libera eonditisnara videantur a Deo in aliquo decreto , an in

15쪽

INDEX QII IES TIONUM.

QUAESTIO L

QUAEST. II. Ureum praeter distinctionem

16쪽

CURSUS THEOLOGICUS

Ad Usum Tyronum elucubratus. P A P RI M A.

--Σ- ΣΦ Ηeologiae nomen , ut advertit

u Augustinus, Sermocinationem de Deo sonat , quod vox ipsa e Graecis sontibus derivata testa- tur. Octo tiactatibus in nostris

Scholis uberrimam tantae facultatis doGinam complecti consuevimus. Principem o tinent locum juxta methodum Angelici in 1. Parte Disputationes de Deo Uno, &Τrino: Agimus deinde de Angelis, qui Divinarum perfectionum speculum sunt lucidissimum: Et quia Deus est Alpha, & Omega, Principium, & Finis , ideo dispu-amus etiam de ultimo fine Creaturarum rationalium , seu de Beatitudine , ac de Actibus humanis, quibus illam assequimur: de quibus disputat in I. 1. Angelicus . In tertio vero Tractatu agimus de Gratia , cujus praesidio ad obtinendum finem supernaturalem assurgimus; ubi plurima de vitiis, di peccatis gratiae oppositis , ac de virtutibus supernaturalibus in genere, quae quoddam sunt ipsius Gratiae satellitium. In qua

Lo quaestiones instituimus cum Angelico in

a. 2. de Virtutibus Theologicis in specie ;videlicet de Fide, Spe, & Chalitate. In quinto de Virtutibus moralibus infusis, ac praesertim de Iustitia. In sexto cum D. Th. in 3. parte agimus de Deo ut Redemptore. In septimo de Sacramentis in genere, ac in specie tanquam de praecipuis Redem- tionis effectibus a & quia non vacat sin il-atim omnia percurrere, ideo poli quaestiones de Sacramentis in genere, & in specie de Eucharistia, agitur octavo loco de Poenitentia, relinquendo morali Theologiae alias de aliis Sacramentis disceptationes. Hoc itaque anno agendum nobis de Deo Uno ,&Trino, ac I. De ejus Essentia, de Attributis . II. De ejus Visione. III. De Scientia. IV. De iis, quae ad voluntatem Divinam spectant; ubi de Providentia, Pr

destinatione, ac Reprobatione. Penium de ineffabiu Mysterio Trinitatio .

M IV M.

DISPUTATIO I.

De Existentia , 'sentia, ct Attributis

JUxta methodum, quam tradit Philos

phus a. poster. r. discutiendum prius esset de Deo, An sit: deinde Quid sit.

ut demum ejus proprietates , de Attributa dignoscantur: Verum quia Deum esse, fide Divina constat, idcirco solum inquirendum contra Atheos, Num Dei existentia demo strari possit Ut autem notitia confusa secundum quid nominis de Deo praemittatur, nomine Dei intelligi debet primum Ens, Primiatate scilicet tum causalitatis, a quo Omnia, tum perfectionis, infra quod omnia. Scientiae naturales non solent de suis objectix praemittere quaestion , An sint: sive quia eorum existentia est ipsis etiam sensibus notissima, ut quantitas, de qua Mathematicusa Corpus naturale, de quo Physicus ; sive quiae existentia objecti contingentis impertinem est ad demonstrationes scientiariam, quae Pr cedunt ex necessariis r At in Theologia longe aliter se res habet; tum quia ejus obj ctum, nempe Deus, est a sentibus abstractis. simum, unde per rationem probari debetutum quia est ens necessarium , atque adeo de ejusdem etiam existentia formari posIunc scientificae, ac necessariae demonstrationes a tum demum quia principia aliarum scientiarum non supponunt existentiam proprii objecti, sed ejientiam; Theologia vero cum procedat ex principiis revelatis, debet necessario praecognoscere existentiam Dei revelantis : aliter nisi existat revelans, nec darentur principia revelata, atque adeo neCΤheologia. Inquiremus itaque I. Num, di

quomodo demonstrari possit Dei existentia δII. Quodnam sit praedicatum essentiale Dei III. Quomodo divina essentia a suis perfectionibus attributalibus distinguatur λ IV.S . lectiora quae bim de attributis in particulari.

17쪽

a Pars I. Disp. I. De Essentia

'QUAESTIO I.

An, cst quomodo Dei existentia

maerendum r. An Deum existere , si

per se notum p deinde, quomodo deis motaurari possit existentia Dei a posteriori demum, dium possi etiam quasi a priori domonstrari

ARTICULUS L

n Deum existere, sit propositio per se nota. I. rultipliciter a Doctoribus apud LVI. Recupitum q. z. accipitur prinpositio per se nota . Communius cum Mingelico I. p. q. 2. ait. I. sumitur pro propo-stione, in qua praedicatum clauditur in ratione subjecti s hujusmodi enim propositio

ex ipsis terminis, & non per medium exintrinsecum fit nota , & ideo dicitur nota per se, hoc est, non per aliud . Hinc D. Thomas contra Scotum dividit propositi nem per se notam in per se notam quoad se, Sc quoad nos : Illa est , qua praeducatum est de ratione subjecti , quod competit omnibus definitionibus etiam obscurissimis; v. gr. quod Tempus sit numerus numeratus motus , quod Motus fit Actus emtis in potentia, prout in potentia &c. Prinpositio vero quoad nos per se nota est, quae

ex propriis terminis statim fit nobis perspicua: v. g. Totum est majus sua parte. Ru

sus alia propositio dicitur per se nota quoad

omnes; alia quoad Sapientes tantum. Aliquae enim propositiones liatim ac audiuniatur, percipiuntur ab Omnibus, aliae solum a Sapientibus . Idcirco Scotus negat da visonem i1lam propositionis per se notae quoad se, & quoad nos; quia illa propositio, quae est per se nota, videtur debere dici nota relate ad intellectum nostrum, atque adeo quaelibet per se nota videtur debere dici nota quoad nos, seu quoad nostrum intellectum. Sed non est recedendum a docti Lna Angelici, quae nititur doctrinae Phil sophi I. poster. 6. ubi docet , Aliqua esse notiora secundum se, quam nobis; alta v xo csse notiora nobis, ignotiora secundum ses rigo potest propositio alia esse nota scicundum se, alia quoad nos. II. Dico I. haec piopositio, Deus existit,

est per se nota quoad se.

o Attributis Divinis.

Prob. propositio nota secundum se , nisi lis sit de voce, juxta doctrinam Angelici,

Ze Philosophi, est, cujus praeditatum conV est subiecto immediate , & formaliter ratione sui , non ratione alterius, cum quo connectitur: ut haec: Homo est rationalis a siquidem rationalitas formaliter ratione sui convenit Homini a contra vero haec , Η mo est risibilis, non dicitur per se nota secundum se, quia risibilitas non convenit homini formaliter ratione sua, sed ratione rationalitatis, cujus est passio ; atqui praedicatum existendi convenit Deo immediate,& formaliter; cum ratione sui Deus sit cumulus omnium perfectionum , atque adeo sit necessitas existendi: ergo haec propositio, Deus existit, est per se nota secundum se. Neque dicas, Praedicatum existentiae competere Deo ratione Astitatis , quae est radix existentiae Divinae, ut rationalitas est radix risibilitatis. Nam, ut advertit Suar. disp. 3. metaph. sech. I. dc Lumbierius num. 1i3. illud in discrimen inter praedicata Di vina, & creata, quod unum praedicatum essentiae creatae , utpote limitatae, formaliter , & ratione ratiocinata praescindit ab altero; praedicata vero Divina, utpote illiinitata, praescindunt soIum secundum explicitum, & implicitum , ut Homo prae

scindit ab Animali rationali , & sicut Ens

praescindit a dii serentiis , quae formaliter,& implicite juxta veriorem sententiam imis bibunt ipsum Ens: quodvis enim Divinum praedicatum, cum sit infinitum implicite ,

ad omnes omiuno persecatones excurrit; unde quamvis illas non cxplicet, implicite tamen non solum identice, sed etiam sormaliter includit; ubi e contra rationalitas v. g. solum identice, di non formaliter est risibilitas a &idcirco astitas formaliter necessitatem existedi includit.Adde existentiam amrmari dcDeo ratione ipsius Dei, quatenus ipse est necessitas exissendi;Crcatura vero solum existit ratione alterius, hoc est ratione Divini decreti, umde juxta hunc alium sensum cli propositio

secundum se nota, Deus existit, non vero Creatura existit. III' Dico 2. Haec propostio , Deus ex stit, non cst per se nota quoad nos. Ita

communiter apud Maurum qu. I .

Prob. Ut propositio dicatur per se nota quoad nos, debct cx ipsa a pprehensione te minorum dcterminare intellectum ad assensum, ut haec, Τotum est majus sua parte; atqui haec propositio , Deus extitit, perceptis terminis non statim dcterminat ad asi

18쪽

amasio I. Num demonstretur Dei existentia.

gemus Ion o disclirius ergo non est per se

nota quoad nos. Et ratio ulterior est, quia Deum apprehendimus imperfecte , dc aenigmatice, seu per Creaturas, non intuitive, de in se; & ideo non determinamur ad affirmandam Dei existentiam, nisi per Cre turas , dc post altam ratiocinationem; aliter Dei existentia ob summam evidentiam esset indemonstrabilis; sicut demonstrari non potest, Τotum esse majus sua partes cum demonstratio procedcre debeat ex nocioribus, 3c nihil lit notius hoc principio. IV. Oblic. I. Illud est per se notum quoad nos, quoa qui negat perceptis terminis, s-hi contradicit a ut qui negaret, Totum esse majus sua parte ; negat quippe totum esse totum; sed hujusmodi est, Deum existere a ergo Deum existere est per se notum quoad nos . Prob. min. quia Dcus est cumulus omnium persectionum, atque adeo existentiam includit; ergo qui negaret, Deum existere, negaret Deum esse huiusmodi cumulum, unde sibi contradiceret.

Confirm qui negaret, existere aliquam veritatem , simul. diceret dari hanc veritatem,

quod nulla veritas detur, atque adeo sibi contradiceret; Ze ideo dari aliquam verit tem , est per se notum quoad nos; sed etiam qui negaret Deum existere , diceret, non existere ens includens existentiam: um de sibi contradiceret; ergo paritcr Deum existere, est per se notum quoad nos. Resp. argumentum probare, quod etiamst per se notum quoad nos , Trinitatem

Personarum, quae sit cumulus omnium persectionum, & Creaturam maximam exist re; nam qui dicit Trinitatem , dicit Trianitatem cumulum omnium perfectionum imcludentem existentiam; ergo qui negaret iLIam existere, sibi contradiceret . Directe dico, Deum signate esse cumulum omnium perfectionum includentem existentiam: an vero exercite sit hujusmodi , non est per se notum: sed debet per discursum cognosci r unde Atheus negans Deum existere , dicit, Deum, qui signate existit, non existere exercite; unde non sibi contradicit aperte, dc perceptis statim terminis; quamvis si intime per discursum eos penetret, sibi

contradicat. In forma nego minorem: adprobationem dist. antec Deus est cumulus omnium perfectionum,signate, concedo, ex e

cite, subdistinguo,ita ut per discursum hoc innotescat, concedo, Ita ut statim innotescat,

nego antec. 8c distinguo similiter conseq- Ad confirm. esto evidens esset, Uiquam veritatem existere; at non est per se notum quoad nos, existere primam veritatem, sci

licet Deum. V. Oblic. 2. Hic terminus, Deus. signia ficat Ens necessario existens; atqui perceptis terminis huJus propositionis , Ens ne cessario existens existit, statim determinatur intellectus ad id affirmandum; non s cus ac cum dicit , Totum cst maIus sua partes esgo etiam perceptis terminis huius

propositionis, Deus cxistit, stati in inteli eius id affirmat, atque adeo Deum exist re, est per se notum quoad nos. Confirm. Est per se notum quoad nos, exia stere sufficientiam cujuslibet Entis creati, dari ultimum finem omnium , dari necesi sitatem necessariorum, ac Numen ab omniabus colendum s sed haec omnia sunt prindicata solius Dei; ergo est per se notum quoad nos, dari Deum. Resp. recurrere easdem instantias de Tmnitate, dc Creatura perfectiisima a Quare dist. maj. hic terminus Deus, significat Ens necessario existens in actu signato,concedo, in actu exercito, subdistinguo : ita ut hoc innotescat per discursum, concedo, statim Pereeptis terminis , nego maj- de aestinctamin. nego conseq. Sicut qui dicit, Trinitas optima existit, dicit, quod si ea sit posisibilis, existat exercite ; si vero sit chiinmra, existat tantum signates ita prorsus qui dicit, Deus extitit. Ad confirm. argumentum ad summum probat, quod sit per se notum quoad nos, Deum existere, sub conceptu aliquo comvertibili cum Deo quod mox in tertia co

clusione admittemus non vero sub conceptu Eritis necessarii , cumuli omnium per

fectionum. In forma concessa maj. disti guo min. haec praedicata sunt solius Dei, dc cum Deo convertuntur , itaut hoc imnotescat per discursum, concedo titavist tim innotescat nego minorem , dc Conse

quentiam. Sicili in hoc syllogisino: Video v

nientem, & discerno a non veniente, veniem

est Corystus;ergo video Corystum, dc disce

no a nostro Corysto a consequentia non tenet, quia variatur appellatio terminorum;

ira inhoe alio syllogisino, Habeo perceptis terminis evidentiam de Numine ab omniabus colendo , hoc Numen est Deus; ergo perceptis terminis habeo evidentiam deDeo,

consequentia non tenet ob variationem a

pellationis terminorum , sicut enim in primo casu habetur evidentia de veniente inquantum veniente , non in quantiun Cory-sco, quamvis Corystus identificetur cum veniente s ita in secundo casu habetur ev Α 1 dem

19쪽

η Pars I. Disp. L Ebsentia, ct Attributis Divinis.

dentia de Numine colendo in quantum ta- quod colendum; ergo per se notum est quoad Γ, non in quantum est Deus, quamvis cum nos, Deum existere sub hoc alio conceptu Deo identificetur . eonvertibili cum Deo. scilicet Numinis c VI. Dico 3. Quamvis non sit per se n tum quoad nos, Deum existere sub conceptu Dei , seu Cumuli omnium perfecti num , est tamen per se notum Deum existere sub conceptu aliquo convertibili cum Deo, puta Supremi Legislatoris, Numinis colendi, &c. Prob. Est per se notum quoad nos, dari obligationem ad non peccandum, puta ad non mentiendum, quibuscumque Creaturis

perfectioribus, te perfectioribus impellentibus ad mentiendum; ergo est per se n eum quoad nos, dari Ens aliquod superius quovis Ente creato obligans homines ad non mentiendum; ergo est per se notum quoad nos, existere Deum sub conceptu supremi Legislatoris obligantis ad non peccandum. Prima consequentia patet , quia nemo P test obligari, nisi a superiore, & debet esso superior quovis Ente creato, atque adeo

Deus , qui obligare potest ad non faciendum aliquid, ad quod omnes Creaturae impellerent .

Hinc sequitur , non solum esse imposihile moraliter , ut docet Lugo disp. s. de Incarnatione sect. s. de Martinonius disp. 29. de Peccatis, sed etiam esse impossibile metaphysice peccatum pure Philosophicum, hoc est apprehensum dumtaxat ut disi

Num naturae rationali , dc non ut offensam

Dei, atque adeo Theologicum , ut docent Communius. Ratio est , quia est impossibi- Ie metaphysice, quod quis peccet advertem do, quod homicidium v. g. sit dissonum n turae rationali, quin simul advertat illud prohiberi ab aliquo superiore. Cum autem solus Deus sit superior toti naturae rati nati obligans ad non peccandum, hinc necessario qui peccat advertit, se transgredi Divinam legem , atque adeo Deum offendere a unde quodvis peccatum est Theol gicum , seu offenuvum Dei . Merito pr oinde ab Alex. VIII. confixa cst Thesis

illa dicens , Peccatum Philosophicum dis

Conveniens graviter naturae rationali , dc rectae rationi, non esse Dei offensam, nec dissolvere amicitiam cum Deo , nec esse mena aeterna dignum a quod fuse ostendi in Trutina Theologica Thesium damnata

rum .

Confirm. quia quod est cuilibet notum perceptis terminis , dicitur per se notum quoad nos ; atqui cuilibet Nationi perceptis terminis notum est , dari di ea albiendi. Minor constat omnium Patrum , MPnilosophorum consensu; unde AristoteIesI. topic. s. ait : qui dubitaret sint ne Dii

colendi, indigeret supplicio , & qui dubitaret, an nix sit alba, indigeret sensu ; ne

mo autem ratione.

VII. Ex quibus sequitur r. Neminem habere posse ad longum tempus ignorantiam Dei saltem sub conceptu convertibili cum Deo. Ratio est, quia nemo potest diu vivere, quin advertat se obligari ad sequendum conscientiae dictamen , quod est praeco Divinae voluntatis obligantis; ergo non potest diu carere cognitione Dei saltem sub conceptu Supremi Legislatoris obligantis ad non peccandum . Hinc Job. 36. dicitur:

Omnes homines videnr eum , Mn rud que im

tuetur procul.

Sequitur 1. Nec posse dari Nationem aliquam , cui non innotescat Deus sub conceptu Numinis colendi: cum a posterori constet, nullam fuisse hujusinoes Nationem, ut communiitime docent Patres apud Gonetum disp. I. de Deo art. Σ. praesertim Damascenus I. I. Orthodoxae fidei cap. r. dicens:

Notitia Dei omnibtis a natura es inma , ne que id aliquis ratione utens ignorare potest .

Quod ipse Tullius etiam ex prcssit lib. I.

de Natura Deorum, ubi habet: suae enim

Gens unquam Dio , in , auι quo ι genurhominum , quod non habeat sina doctrina am

rieipationem quandam Deorum , e.

Sequitur 3. Nec posse aliquem ad longum tempus habere ignorantiam in vincibilem Dei sub conceptu Numinis ab omnibus colendis aliter non esset bene constituta Respublica humana, si non posset qui libet facile agnoscere suum ultimum finem, ad quem ductu Naturae tendit . Et quam,

vis aliquis in schola Atheistarum instructus, aut in sylvis educatus possit per aliquod tempus hujusmodi notitia carere s ea tamen est adeo obvia, ut non possit diu homo illa carere , ita ut saltem non dubitet, ac proinde teneatur veritatem inquirere , &supernum lumen exposcere ; Esto aliqua do in poenam culparum hoc lumen Deus

denegri , in quo casu ignorantia Dei esset saltem remote culpabilis , & vincibilis.

Adde, quod si posset dari ignorantia Dei

omnino invincibilis , sequeretur, quod posset quis inculpabiliter Deox falsos adorare, di excusari a peccato Idololatriae; quod nemo admiserit. Prob. sequela , quia Theologi

20쪽

u Uio I. Num demonstretur Dei existentia

Irigi communissime contra Ian senium do- est sufficiens, ut patet ; si eni inccnt, Ignorantiam invincibilem excusare a peccato , ut constat ex propositione II. ab Alexandro VIII. proscripta , de ex verbis illis Christi Domini Ioannis I s. Si non venissem , ct eis locutus non suist m , pecca umnon haberent . Unde Augustinus lio. 3. delibero arbitrio cap. Is . Non tibi d. puIa .ur ad culpam, euod invitus i noras , feti cuod

negligis qu rere, quod agnosci r ; ergo hasens invincibilem Dei ignorantiam a peccato Ddololatriae excusarctur , si coleret Deos falsisS.

σ quomodo demonstretur a posteriori Dei existentia '

RAbbi Moyses apud D. Τh m.

qu. Io. de veritate avi. II.

Aliacensis apud Suar. disp. s. metaph. sect. Σ. negarunt, poste Dei existentiam demonstrari' Haec tamen sententia a D. Thom. dicitur manifeste falsa ; a Theologis communiter cum eodem Suario damnatur ut

cri onca; & ab aliquibus ut ii erctica ; ab aliis ut proxima errori; ab aliis ut parum tuta in fide; ab aliis ut temeraria. Sed abstinendo ab his censuris Dico r. ex Scripturis , I ratione com1 at , posse Dei existentiam demonstrari. Prob. I. pars , quia Sapientiae 13. dici

i scibiliter poterit Creator eorum videri ; ubi y videri, ut advellit VasoueZ, proprie significat evidentiam metapnysicain . Similiter ad Rom. r. dicitur: senod nolum est Dei,

inanis sti m est in illis: inνisibilia enim ipsius per ea, quae facta sunt , intalecta consiste iun-ιur; ergo ex scripturis constat, Dei existentiam demonstrari posse non solum demon- 1l ratione morali, quod ab Adversariis asmittitur , sed etiam metaphysica . Prob. 2. pars; tum quia ite facto ratione naturali demonstratur, ut mox videbimus; tum etiam quia nisi possct naturaliter demonstrari Dei existentia, deessit in natura medium necessarium ad honeste operandum,& al assequendum ultimum finem , unde natura deficeret in necessariis : sequela est absit da ; ergo & id , unde sequitur. Prob. sequela, quia medium necessarium ad honeste operandum, & ad contemnendum delectabile prae honesto est cognitio certa Dei praecipientis , de remuneratoris in aeternum; sola enim cognitio probabilis non

Pars L.

- cognitio

& evidens , & certissina de fide , quam habemus, vix susticit, a sortiori si daretur cognitio tantum probabilis . Hinc solum potest aliquis culpabiliter avertere animum ab indaganda Dei existentia , & illam in corde suo insipienter negare; at si adve tat ad ea, que Dei existentiam ostendunt, facile in ejus claram notitiam deveniat; ut

enim diximus ex Damasceno : Notitia Dei

omnibus a na ura est infixa, ne rue id aliquis ratione utens ignorare totest .

IX. Rico x. multipliciter demonstratur Dei existentia , tum demonstratione meta- physica, tum etiam morali. Prob. percurrendo demonstrationes metaphysicas adductas a D. Thoma hic quissia. an. 3. quarum prima fundatur in eo principio: Omne , quod movetur, ab alio movetur; quin dari postit in motoribus pro .cessus in infinitum; crgo datur primus m tor, qui, ut loquitur Boetius , Immotus ,

flabiisque manens dat eunera moveri. Seculis

da: omne, quod fit, ab alio fit; ergo datur prima causa in causata. Τcrtia ab abi do : quia si omnia essent contingentia, poliunt non esse, scd si possent omnia non es.se, jam nihil ess t postibile, quia si omnia non essent, nihil posIct poni, cuin non ii tur in tali hypothesi id, quod extrahat alia quid e nihilo; ergo si omnia essent contingentia citra ullum Ens necessarium, non daretur aliquid pollibile, Se consequenter nec de facto. Quas ta , quia in creatis unumquodque dicitur magis, vel minus bonum, seu persectum, per hoc , quod magis asilini Iatur enti optimo , non vero Enti imperfectistimo: sicuti illud dicitur magis calidum, quod magis appropinquat calidissimo, non Dipidissimo; ergo ens optimum necessario existens non est chimaera, sed datur de facto . Prob. conseq. quia si esset chimaera, seu Ens imperfectistimum , illud in creatis esset melius , quod magis appropinquaret huic chimaerae. Quinta ex gubernatione rerum : nam inanimata per se tendunt in finem proprium; ergo ab alio cognoscente debent ad talem finem dirigi , sicut sagittia sagittario; aliter per accidens, & casu ad proprium finem collimarent; quod dici non potest; quia quo 1 semper contingit, non contingit casia, aut per acci lens. Quχ- re quemadmodum ut loquitur D. Atti .m. M Natian Zon. audrto citharae concentu , statilia dicimus citharam a perito pulsari,S: viso mirabili aedificio commendamus pificis artem, ac audito Poemate cordato A 1 coim

SEARCH

MENU NAVIGATION