Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

I6 Pars I. Di p. I. De Essentia, o Attributis Divinis.

nisi etiam praecontineantur formaliteriem

sto si independentia radicaret reliquas pe rectiones, eo ipso includeret illas formali

ter.

Resp. nego antec. ad probationem nego, complexum omnium divinarum persecti

num esse ratione nostra quid perfectius , quam sit unum illud praedicatum , quod

Tadicat rcliqua: complexum enim formaliter qua complexum dicit imperfectionem aliquam, scilicet compositionem , quae excluditur ab uno simplici praedicato & licet hoc praedicatum simplex scilicet independentia 4 non dicat formaliter reliquas perfectiones , dicit tamen illas radi-Caliter, ac proinde continet, quicquid pe sectionis est in complexo absque Imperfectione disinctionis, Ela compositionis; quod etiam dicendum ab Advenariis in clientiis

creatis : nam praedicatum essentiale hominis v. gr. debet esse praedicatum perlaetissimum radicans reliqua ; nemo autem dixerit complexum omnium praedicatorum

hominis esse praedicatum perfectius , quamst sola rationalitas , ut radicans reliqua ergo idem dicendum de Dco : praesertim quia sic non agitur de constitutivo Divinae essentiae sumptae physice , quod procul dubio est cumulus omnium perfectionum , sed de constitutivo essentiae metaphysicae ,

seu de illo simplici praedicato , quod est

persectissimum, ex quo reliqua tanquam a priori descendunt. Ad I. confirm. susscientia essendi physice sumpta importat se aliter cumulum perfectionum, line quibus non potest intelligi quicquid requiritur , ut Deus existat; Pt lus ficientia essendi sumpta metaphys,

ce, quatenus est unum praeda catum importans sol maliter independentiam ab alio, & exclusionem causae limitantis , non importat formaliter cumulum. sed solum radicat iulum . In fornia dist. maj. Independentia debet formaliter importare sufficientiam essendi mctaphysice sumptam , hoc cit non indigentiam causae,conccdo; susscientiam essen cli physice sumptam , seu quicquid requiritur, ut Deus existat, nego maj. S dist.

Ad x. nego sequelam . Ad probationem praedicatum essentiale Dei praecontinere reliquas persectiones simpliciter silmplices, non quidem eminenter formaliter, sed emincnter radicaliter . Ad intelligentiam scienduin , perfectionem simpliciter

simplicon dici illam , quae est mclior ipsa, quam non ipsa , seu quae roddit subjectum dico melius , quam sit quodcumque subjectum realiter distinctum , in quo non sit talis perfectio; Hujusmodi est perfectio bonitatis,

potentiae, sapientiae , ratio viventis , inte, lectivi &c. ubi e contra perfectio v. gr. V

lentis Mundum in Deo non dicitur esse

perfectio simpliciter simplex , sed dicitur

persectio simplex ; non enim est melior Lysa , quam non ipsa , cum non sit melior volitio, quam nolitio Mundi : similiter dicitur perfectio simplex paternitas , cum non sit melior Filiatione , aut spiratione passiva . Hinc fit, quod perfectio simplicia ter simplex non possit in aliqua entitate

reali praecontineri eminenter , quin etiam praecontineatur formaliter ; aliter ipsa non esset quid melius quacumque entitate reali , in qua non continetur formaliter; quia non esset melior tali entitate reali, in qua solum continetur eminenter , & non fo maliter . At non est verum , quod perfectio simpliciter simplex debeat praecontineri formaliter in sua radice metaphysica et quia contineri in sua radice nihil aliud est, quam ex primo praedicato essentiali in se re perfectiones simpliciter simplices a posisunt autem inferri , quin formaliter princontineantur; sicut potest ex rationalitate

inserri risibilitas , quin risibilitas contineatur in rationalitate formaliter , sed solum radicaliter. Ratio a priori, cur perfectiones simpliciter simplices debeant sol maliter contin ri in essentia physica Dei , non vero in ejus praedicato essentiali , est , quia nisi formaliter continerentur in essentia divina physice sumpta , eo ipso talis essentia conciperetur , & esset perfectibilis , & defoctuosa: contra vero si non praecontineantur formaliter in essentia divina metaphysice

sumpta, solum sequitur , quod praedicatum essentiale Dei praescindat, seu ratione n stra non vero realiter non includat in suo conceptu formali eas perfectiones a quod non trahit in Deo ullam perfectibilitatem, aut defectum. VI. Quaeres hic , quomodo ex astitate,& independentia inferantur seorsim reliquae divinae pcriactiones λResp. cum Cattaneo disp. ult. quaest. 1.& aliis , Primo ex astitate inferri necessitalcm cxistendi r nam quod contingenter existit, debct ab alio determinari ad existendum; ergo quod est a se non est co tingens , sed habet necessitatem existendi. Secundo infertur unicitas Dei a nam quod

necessario existit, non indiget alio a sedisti

32쪽

ctisolio III. De distinctione Attributorum , cte.

non potest esse multiplex.

distincto ; erbo

aliter unus alio i ndigeret: tum etiam quia si plures essent Dii , quilibet careret perinstetione simplici ter simplici supremitatis aruilibet esset etiam contemptibilis , quan-oquidem quolibet ex iis subluo , adhuc

daretur Deus , seu omne bonum : tum demum quia quilibet careret supremo domunio; nam vel non posset aliquid velle aliis invitis , vel si omnes idem deberent velle , unus deberet prius consulere voIuntatem alterius. Haec autem omnia non militant contra Trinitatem Peisonarum , ut Patet contra Haereticos Tritheitas , dccontra Averroem Ix. Metaph. 39. Te

tio infertur simplicitas , seu carentia Partium a nam vel singulae partes essent Deus , & aliae cssent superfluae dc contemptibiles , vel omnes complexim essent Deus ,

dc jam singulae ratione limitationis dicerent

imperfectionem. Personae Divinae, quamvis sint plures , non dicunt ullam imperfecti nem , quia non distinguuntur inter se ratione imitationis , sed ratione oppostionis relativae . inario ex simplicitate nascitur immutabilitas, immensitas , aeternitaS, dcc. nam quod est subjectum mutationi , non habet in se necessitat em omnium perfecti num . Quinto infertur illimitatio , quando. quidem quod est limitatum, est obnoxium mutationi : praeterquamquod limitatio non habetur a se, sed a causa limitante ; propterea complexum ex Dco , de crcat

ra non est quid perfectius solo Deo , licet sit materialiter maius . Immo illud complexum formaliter importat imperfectionem illam propriam creaturae, quae non includitur in solo Deo ; unde revera Deus

solus est quid negative perfectius , quam

complexum ex Deo , bc creatura . Denique infertur omnipotentia , omniscientia ,εc reliquas tum quia aliter non haberet Deus perfectionem illimitatam excurrentem ad quamcumque perfectionem simpliciter simplicem a tum etiam cuia si Deus cst suf-hcientia sui ad existendum , dc pariter sus ficientia omnium , quae ab ipso sunt , atque adeo potest omnia, est pariter vita indistincta ab ipso vivente , atque adeo perfectissme vivit , 8c omnia cognoscit. Ex a seitate itaque tamquam ex prima radice omnia Divina praedicata descendunt. Iura L.

Utrum ex parte objecti Atrributa Divina distin uantur inter

se, σ ab egentiar

I. Uod attrihuta distinguantur realiter inter se. 8c ab essentia Divina , putarunt nonnulli apud Gillium lib. h. tract. s. inter quos quidam Gualterus . de Gubertus Porreetanus . Distingui tam tum modaliter , docuit Joannes de Uit: bio, quod de attributo Infinitatis, dc aeterianitatis docuit etiam Mayronus in r. dist. 8. Scotistae tamen admittunt distinctionem formalem inter illa. Inter Thomistas vero alii virtualem , alii nullam ex parte ori cti cum communiori. II. Dico equidem, attributa inter se , fleab essentia non distingui ex parte objecti, sed solum distingui distinctione rationis ,

seu per diversos conceptus, ut dicitur communius de distinctionc inter gradus mei physicos . Prob. I. quia si attributa ex parte obi cti distinguerentur . Deus non essit omnino simplex; nec natura Divina essa purus

actus , sed diceret potentialitatem ; non enim ellat per se ipsam formaliter sapiens, potens dcc. sed esset in potentia ad hujusmodi perfectiones, quod repugnat. Neque dicas , quod sicut distinctio Personalitatum non obstat summae Dei simplicitati, di actualitati , ita nec distinctio AN

tributorum . Nam primo, si paritas urget, nec obstarct distinctio realis attributorum.

Secundo, Ideo Personalitates distingui possunt inter se realiter absque detrimcnto simplicitatis Divinae , quia ad perfectionem Divinae essentiae spectat fecunditas ad intra , quae sine distinctioner reali non pura

Pei sonarum consistere nequit, ut docet Fides a quod tamen non habetur in casu nostro. Prob. 1. Si qua ratione evinceretur, quod attributum sapientiae v. g. ex parte objecti distingueretur ab omnipotentia formaliter sumpta, evinceretur etiam, quod sapientia radicatis identificata cum essentia ex paricobiecti distingueretur ab omni potentia rad, cali : de rursus sapientia radicans sapientiam radicalem distingueretur ab omnipotentia radicante omnipotentiam radicalem; unde

in distinctionibus , de formalitatibus abir mus in infinitum , quod nemo dixerit .nob. sequelas Ideo enim sapientia forma-

n lis '

33쪽

i 8 Pars I. Di p. I. De Egi entia , ct Attributis Divinis.

lis per Scotistas ex natura rei distinguitur ab omnipotentia formali , qtiae sunt diu cisi conceptus, atque adco diveis, quidditates; sed etiam sapientia radicalis est diversus

conceptus ab omnipotcntia radicati; ergo. Prob. dentum argumcnto mirabili . Si attributa distinguetentur ex parte objeeti ab essentia , eo ipso non distinguerentur ;ergo non distinguuntur . Prob. s uela , si

distinguorci tur, co ipso profluercnt, Jc manarent ab clientia , ergo debercnt pro pri

ri in ipsa et sentia intelligi , Sc formaliter

praecontineri, atque adeo si distinguerentiir, friistra superaddcrcntiir ; unde non distinguercntur . Prob. conseq. quia impossbile est , quod proprietas emanet ab esientia ,& in ea non prae contineatur : Rursiis in

postibile est persectioncs simpliciter simplices prae contineri , & non formaliter prae- contineri r ergo si attributa Divina , quae sunt persectiones simpliciter simplices , pro- manarcnt ab cssentia, deberent formaliter in illa praecontineri . Sicuti enim pers

etio sapientia' v. g. quae reperitur in creaturis debet in Deo praecontineri tum eminenter, tum formaliter a eminenter quidem, quia sine imperfectione limitationis, quam habet in creatura a formaliter vero , quia cum sit perlaetio simpliciter simplex , non potest contineri eminenter , quin simul contineatur formaliter; aliter non esset melior ipsa quam non ipsa , ut patet :ita perfectio sapientiae attributalis praecontineri debet in Divina esicialia eminenter, di formaliter , & quidem a sortiori; Nam fi effectus , cui communicatur esse a sua causa modo impcrfecto , & cum distinctione reali, debet in tali causa prae contineri,

a fortiori Attributa, quibus communicatur essentia Divina perfectissmo modo . scucum identitate rcali , debent in tali clicntia praecontineri ncn solum emininter citra ullam diuinctioncm , & imperfecti nem, sed citam sol maliter , cum sint pt'rfectiones simplicitcr simplices , aliter Divina essentia csset ab illis persectibilis ,

quod i pugnat . Neque uacas, aseitatem per nos radicare

perfectiones simpliciter simplices , ncc tamen illas praecontincrc formaliter, sed solum cminenter radicalltcr, juxta dicta qu-stionc artecedenti; ergo idem dici potest in sententia admittentium distinctionem ex natura rei inter clientiam , & Attributa . N cpatur enim con Qq. , & disparitas est, quia in sentcntia nostra dum concipitur praedicatum essentiale ascitatis solum, non explicantur attributa ex imperfectione nostri intellectus , non ex imperfectione o lecti ; secus vero in sentcntia adveliario rum, qui volunt, quod ei sentia Divina ex parte oblecti non includat ex natura rei attributa ; unde ab illis deberct cite perscricti bilis : Non secus ac si Deus non conti,neret sormaliter perfectiones simpliciter simplices , quae reperiuntur in creaturis , deberet concipi ut perfectibilis his pers ctionibus , Sc in potentia ad illas. III. Hinc fit primo , attributa nec distin gui ab essentia virtualiter ex parte obet

jecti , seu distinctionc aequivalante distinctioni distinctorum, S fundante pie isones obicctivas. Ratio cst eadem, tum quia hinjusmodi distinctio gratis admittitur ; Obvs atque summae Dei simplicitati e tum ciniana quia trahit processum in intinatum. Qua. re solum distinguuntur ratione, seu ex Pa riste actus attributa inter se, de ab clientia ,

cum disserant penes con notata, non secuS ac

animal, & rationale, homo, 3c risibilitas , quae distinctio a nonnullis vocatur virtua, iis , non quia aequi valet distinctioni distinctorum , aut verificat praedicata contradi ctoria; sed auia aequivalet distinctis . Fit h. quod sicuti Homo qua animal somtit , non qua rationalis , ita ut 1 cnsus sit, quod homo sub conceptu animalis concipiatur ut principium sentiendi, quod coi petit Omnibus animalibus , non vcro sub conceptu rationalis ; unde distinctio sit solum penes conci plus : ita eodem modo

Dcus qua intellectivus intelligit, non qua volitivus , per miscricordiam parcit, per justitiam punit in sensu formati explicato arealiter enim , & identi cc voluntas intelligit , Justitia parcit , sicut in homine animalitas discurrit. Confirm. demum conclusio , quia si ad- vel farii vellent adstiuere cx parte objecti distinctionem inter attributa totalia , v. g. inter omnipotentiam , de sapientiam , d bercnt etiam admittere distinctioncm inter attributa partialia , v. g. inter potentiam productivam Angeli , N potentiam productivam hominis : nam ctiam Deus creat

Angelum per potentiam creativam Angeli, de non per potcntiam creati vana hominis ;sicut intelligit pcr intellectum , non pcrvoluntatem ; sequela non admittitur; ergo

IV. Objic. r. Tenet ista causalis : Deus amat, quia intelligit, non vcro intelligit, quia amat s ex intellectivo enim desiccndit

34쪽

Suastis III. De distinctione AttribuIorum , c. I 9

di voIuntas in Deo distinguuntur ex parte citur esse a se , non quidem positive , ita oblecti . . ' ut a se causetur , sed iacgative , quatenus Confirm. r. Nisi intellectio . de amor in non cit ab alio i ita intellectio DP ina esst

Deo distinguerentur, sequeretur, quod sicut Deus cognoscit peccatum , ita etiam amaret illud; nam sicut cognitionem terminari ad peccatum fert peccatum esse cognitum, ita amorem identificatum cum cognitione Dixina terminari ad idem peccatum fert, idem peccatum esse amatum a Deo . Confirm. h. Intellectio Divina est aetus

vitalis ; ergo procedit ab intrinseco principio ; ergo intellectus habet rationem principii relate ad intellectionem Divinam, atque adeo distinguitur ab ea. Confirm. ult. Intellectio procedit ab cssentia Divina tamquam ab objecto formali motivo, ut constat; ergo ab eo distingui

tur.

Resp. sicut tenet haec causalis r homo discurrit, quia cst rationalis , non quia est animal , citra distinctioncm objectivam i ter rationale , Ec animal , quia scnfiis est,

omne rationale discurrere , non omne animal : ita valet : Deus amat , quia intelligit, non e contra: sensus enim est: omne amans intelligit , non vero omne intelligens amat; ex sit ullis enim reduplicativa nihil aliud importat, nisi quod cuicunque competit ratio reduplicata , competit etiam praedicatum affirmatum . Ad i. confirm. forma non debet communicare subjecto omnes denominationes,

quae posIunt a singulis praedicatis formae prodire : sic cognitio denominat obiectum Cognitum , dc non denominat illud sp rituale , licet ipsa sit spiritualis a sic etiam Gratia in Christo Domino denominat illum Amicum Dei , non tamen filium adoptivum , dc Verbum denominat humanitatem sanctam, non tamen Immensam , δc omnipotentem . Ita in casu nostro actus Divinus terminatur ad peccatum, denominat illud cognitum , non amatum , quia Peccatum non est capax talis denominationis. Universim enim ut aliquid dicatur amatum , non satis eth , quod terminet amorem, sed requiritur , quod terminet am rem, qui sit illius prosecutio; sic contritio, quae odit peccatum ob amorem Dei, es indivisibiliter odium peccati , de amor Dci, quia tamen non in prosecutio peccati , ideo peccatum , licet Illam terminci, non

denominatur amatum .

Ad x. intellectio Divina est a principio intrinseco omnino indillincto ratione sum-- suae perfectionis : quare sicut Deus dba principio intrinseco vitali non positive , ita ut ab eo causetur 3 al. ter distinguer tur realiter ab illo; lcd negative, quatenus non procedit ab ulvo principio cxti inseco,

sed cxistit vi , dc cfficacia principii secun met identificati. Ad ult. intellectio Divina procedit abcssentia tamquam ab oblecto formali motivo penitus indistincto: quatenus cnim Deus conlideratur ut obJectum , seu ut pone seipsum in prospectu ut cognoscatur , dicitur esse motivum formale ; quatenus V ro consideratur ut seipsum rcpraetentans , dicitur intellectio, de intelligens.

V. ObJic. 2. in Deo ex uno attributo demonstratur aliud, v. g. cx immaterialit

te intellecti vitas; ergo datur distinctio obi

ctiva inter attributa; aliter, ut dicit Maryronus, in demonstrationibus istis nos negotiar

mur circa nostros coceptus, non circa Dcum.

Confirm. I. si posIet negari distinctio ex

parte objecti inter attributa , quamvis ecuno aliud demonstretur , possici etiam n gari distinctio inter Perihnalitates, quamvis una ex alia procedat ; haec autem cit haeresis Sabelli i; ergo.

Confirm. x. quia inter naturam, & Pe sonalitates Divinas n. gari non potest distinctio virtualis ex parte objecti; ergo neque inter essentiam , dc attributa . Prob. antec. quia distinctio virtualis importat convenientiam in omni perfectione, de disci c- pantiam in aliquo praedicato , ut proinde de eadem entitatC aequivalente pluribus verificcntur praedicata contradictoria , pra-

inde ac si daretur dubia tio actualis ; haec

autem distinctio virtualis sic cxplicata negari non potest inter Paternitat cm V. g. dc naturam Divinam , nam Paternitas est una Personalitas, non triplex; natura Ucro Divina est triplex Pcrsonalitas , dc non una. Item Paternitas realiter distinguitur a Sliatione, de non a natura; Humanitas Christi immediate unitur subsistentiae Uerbi ,

non vero natinae , aut si immediate unitur

naturae Divinae , non unitur Pcrsonalitati Patris identificatae cum natura ; ergo tua a , dc Dcrsonalitas vcrificant praedicata contradictoria ; atque adco viri liter diastinguuntur.

Resp. propter cognitiones imperfectas, quas ac Deo habemus, posse nos D cum c gnoscere sub una ratione, v. g. qua imma-

35쪽

ao Pars I. Disp. I. De Usentia, ct intributis Disinis.

objectum sub alio conceptu, videlicet Intel- ubi haec habentur: Non es e redendam , qaad lectivi ; Se similiter cognito Deo sub ratio- Pater votumare Fιlium genuerit , nee quod ne Intellectivi inserimus , quod sit Voliti- 'lumas Sapiemiam praevenerit , sed Natura. viis, quod est negotiari circa Deum cogni- Et in Concit. Syrmiensi dicitur : Si 3isietum aenigmatice , non vero circa nostras consilio Dei factum Filium Dei oberis, a cognitiones . hema sit: ubi PP. cum Hilario lib. de S Ad i. confirm. Sicut ex distinctione rea- n . anathem. 24. ly consilio intelligunt proli Personarum non infertur distinctici realis voluntate. inter attributa , ita nec ulla alia distinctio objectiva. Fides docet, Personas Divinas oryoni relative, atque adeo realiter distinguis cum relativa sint ad alterum s nullum tamen datur caput distinguendi ex parte o lecti attributa. Ad h. Negant nonnulli, dari inter naturam Divinam , 8c Personalitates verificationem contradictoriorum; unde negant, distingui virtualiter , putantes omnia salvari per distinctionem eminentialem , hoc est per distinctionem rcalem non puram, seu mixtam identitate reali, quae intercedit inter De sonaS, quatenus Pater v. g. realiter a Filio

distinguatur personaliter , di simul identificatur essentialiter , seu in Natura ; unde distinguuntur distinctione faciente plures

Personas, non plures Deos, δc identificantur identitate faciente unum Deum , non unam Personam . Equidem censeo , praeter

hanc realem distinctionem eminentialem, quam docet Fides , requiri etiam disti ctionem virtualem inter Naturam , Sc Pe sonalitates ad verificanda ea praedicata contradictoria , quae de iis dicuntur a quod inde Trinitate discutiendum. Censeo etiam, inter Uolitionem Divinam necessariam , &Iiberam , seu inter essentiam Divinam , &decreta libera admittendam pariter esse distinctionem virtualem ex parte objecti, ut dicemus disp. 4. cum non Possit aliter comtradictio declinari , quod Deus sit Ens necessarium , & decreta cum eo identificata non fini necessaria a at inter attributa d clinatur contradictio per distinctionem rationis : sicut inter Animal , de rationale in Homine s unde dispar ratio. VI. Objic. ult. Pater Alternus non per voluntatem , sed per Intellectum generat Filium , qui proinde dicitur Sapiemia g mira : Pater vero , & Filius non per intellectum , sed per voluntatem spirant Spiritum Sanctum , qui dicitur .. smor spiraικν sergo Intellectus, de Voluntas Divina verificant praedicata contradictoria realia , a

que adeo distinguuntur ex parte objecti a quod similiter dicendum de aliis attribuis

tecedens constat ex Concit. Toletano,

Resp. nonnullos cum Arriaga disp. 42. n. 7o ob hanc difficultatem admittere dias tinctionem ex parte objecti solum inter imtellectum , de voluntatem , non vero inter alia attributa Divina. Verum difficultas haec

evacuatur cum EsparZa quaest. 4. supponendo ex tractatu de Trinitate , quod duplex detur in Deo intellcetus, & voluntas, scilicet Eslentialis , dc Notionalis . Intellectus , dc voluntas cssentialis identificatur

adaequale cum Divina EsIcntia , atque adeo est communis tribus Personis , non secus ac reliqua attributa . Intellectus vero Notionalis constituitur per Naturam Divinam , de solam Personalitatem Patris ; de voluntas notionalis constituitur per Naturam Divinam , dc per utramque Personalitatem Patris simul , Se Filii . Hinc Filius procedit

ab intellectu notionali Patris, 3c non a v luntate notionali ; de similiter Spiritus Sanctus procedit a voIuntate, non ab intellectu notionali a quae optime velificantur per hoc, quod detur solum distinetio realis inter Perionalitatem Patris , quae constituit intellectum notionalem , dc Personalitates Patris , de Filii , quae constituunt voluntatem notionalem, quin detur ulla distinctici formalis inter intellectum , dc voluntatem esientialem.

Deinde transmisio , quod Filius dici pos-st formaliter procedere ab intellectu essentiali, de non a voluntate essentiali , de Spiritus Sanctus a voluntate, non ab intelle diu essentiali, non per hoc admittenda est distinctio ex parte objecti inter voluntatem, de intellectum essentialem : nam sicut intellectio creata dicitur procedere formaliter ab intellectu , non a voluntate , Sc Amorsormaliter a voluntate , non ab intellectu, quia quamvis realiter etiam intellectus amet, Zc voluntas cognoscat, in sensu tamen

formali explicato per distinctionem rationis solum intellectus 1ntelligit, Sc voluntas mat ; dc sensus est , quod Anima sub co

ceptu connotante intellectionem non sit ima sub conceptu connotante amorem a

unde distinctio habetur solum inter rati

nes , seu conceptus formaleS , non vero

inter rationcs objectivas i Ita prorsus dici

36쪽

a aestio IV. Art. I. De Deo in spatiis imaginariis.

potest in casu nostro , ouod Filius cum sit sapientia genita , procedat ah intellectu , voluntate essentiali solum in sensu 2I

non a

formali explicato , quatenus essentia Divina sub conceptu connotante sapientiam g nitam non est essentia Divina sub conceptuconnotante Amorem spiratum . In forma dist. Antec. Pater non generat Filium per voluntatem notionalem conc. ,

per voluntatem essentialem subdistinguo insensu formali conc. in sensu reali nego antec.& conseq. sicut enim Spiritus Sanctus proincederet insipienter , si non procederet ab intellectu essentiali , ita Filius procederet fortuito, dc non voluntarie , si non proc deret a voluntate essentiati. VII. Ubi adverte ex Cyrili., Sc Narianz. apud Esparaam , Arium hoc sophismate usum esse ad impugnandam Filii Divinitatem : Vci Pater genuit Filium volens , vel nolens ; si nolens , quis eum coegit cum nemo sit supra Patrem : si volens aergo cum libertate, dc consideratione , quae aut debet, aut saltem potest esse ante rem, quae deliberate fit ; ergo Pater antecedit natura Filium, atque adeo Filius est Cre

tura

Ad quod PP. R Concilia respondenq, P,

trem generasse ab aeterno Filium volendo, atque adeo libere , non quidem libertatea necessitate , seu indisserentiae , sed libertate a coactione , quae non importat in Filio posterioritatem, nis tantum originis sex hoc autem quod Filius generetur a Patre volente cum sola libertate a coacti Mil ne , fit , quod unice PD. inferebant, nimirum quod Filius non proderit per volumtatem notionalem , nec ut amor spiratus,

sed ut sapientia genita , quia procedit per intellectum notionalem , dc in sensu reali procedit tam ab intellectu , quam a volum tale essentiali a in sensu vero formali procedit solum vi intellectus essentialis , non vi voluntatis essentialis.

QUAESTIO IV

De nonnauis Attributis in particulari.

P Lurima essent hic inquirenda de singulis attributis; sed quoniam non V Cat , quaeremus nonnulla dumtaxat magis

utilia de Immensitate , aeternitate , ac simplicitate Dei .

sis in Dariis imaginariis . I. C Uppono, spatium reale esse ubicu.I tionem ipsam realem, spatium v ro imaginarium ubicationem possibilem : de quia extra Empyreum possibilis est alia . de alia ubicatio in infinitum, ideo dicitur e tra Empyreum esse spatium imaginarium imfinitum a sicut ante initium Mundi dicitur fuisse tempus imaginarium, quia tunc erat possibilis alia, &alia duratio antecedens in infinitum a duratio enim possibilis constituit tempus imaginarium, Ac duratio realis te pus reale, non secus ac ubicatio possibilis constituit spatium imaginarium, Sc ubicatio realis spatium reale. Dico nunc , Deum esse in spatiis imagianariis . Ita communiter cum D. Tn. q. 8. a. . contra UasqueZ , Moncaeum , Fasolum

putantes, ibi Deum solum esse in potentia Prob. Deus actu , 8c formaliter fuit temporibus imaginariis, antequam quicquam conderet; ergo etiam actu , de formaliter est cxtra Empyreum in spatiis imaginariis. Et ratio a priori est , qtia Deus est immutabilis; ergo non potest permutationem temporis , aut loci realis existere de novo in aliquo loco, aut tempore, quo prius non existebat. Confirm. Si Deus conderet duos Mundos inter se distantes , nequit dici , quod in spatio illo interiecto imaginario Deus non existat; aliter naberet duas praesentias inter se dissitas , nec esset immensus , sed concluderetur cancellis loci finiti realis a quod nemo dixerit. II. Objic. Non potest Deus actu esse, ubi

nihil est, seu in eo, quod est nihil ; ergo non potest esse in spatiis imaginariis , quae

nihil omnino iunt . Prob. antec. quia aliter Deus esset in nihilo. confirm. ideo Deus citra mutabilitatem, aut imperfectionem non existit nunc'actu ,

sed potentia v. g. in Antichristo, quia Amtichristus nunc nihil est , de denominatio coexistentis Antichristo est partim intrins ea , partim extrinseca Deo ; atqui hoc , dem dicendum in casu; ergo. Resp. dist. antec. Deus non potest esse, ubi nihil est, praeter ipsum Deum, nego; ubi nihil est simpliciter, concedo migc. 8c nego conseq. Deus in spatiis imagin rus non dicitur esse in nihilo , sed in se

37쪽

2 a Pars I. Disp. I. De Essentia, ct Attributis Divinis.

Ies , sicut Deus antequam quicquam con- mistae communius assimant cum Caietanoderet , crat actu , & formaliter tempori- q. I 4. art. I 3. G ncto , Joanne a S. Th. , bus illis imaginariis , quin tunc esset in ni- putantes hanc fuisse mentem Angelici i-hilo , sed in se ipso , qui solus tunc cxi- bidem , & primo contra Gentes cap. 66. stebat , & poterat ponere durationes pos- ubi docet, omnia mensurari aeternitate ,

sibiles. Hinc celebre illud distichon Thomae quae cum sit indivisibilis , habet omnia mde Argentina relatum a Vasquio. Dic ubi tunc esset, cum praeter eum ni

. hil esset. Τunc ubi nunc in se , quoniam sibi su ficit ipse. Quod fallit intellectum , est imaginatio acum enim Deus in spatio reali sit in omnibus per potentiam , per Praesentiam , . &per essentiam, adest ut explicat D. Th. hic

quaest. 8. art. 3. Per potentiam , quatenus

omnia ejus potestati subduntur a per praesentiam , quatenus omnia nuda simi , &aperta in oculis ejus a & per essentiam , quatenus adest omnibus ut causas in spatiis autem Imaginariis cum nihil Deus operetur ad extra , sed solum sit per suum esse absolutum , ideo videtur non esse actu in

spatiis imaginariis. Sed imaginatio fallitur;

Deus enim non aliter est ubicumque , &quandocumque per suum esse absolutum,

nisi per hoc, quod sit in se ipso . cum ipse

sit suum ubique , & suum quandocumque, seu sua Immensitas, & aeternitas . Ad confirm. nego min. cum spatium imaginarium sit ubicatio possibilis , non vero ubicatio existens, ut stipponimus; ideo denominatio existentis in spatio imaginario non est denominatio coexistentis cu alici, ut est denominatio coexistentis cum Antichristo, quae est partim intrinseca, partim e irinscca Deo; sed est denominatio adaequale Deo intrinscca ; unde necessario ibi Deus existit ratione suae immutabilitatis.

rum futMra fuerint ab aeterno realiter praesentia Abonitati Divinae.

III. uod Deus sutura omnia habeat sbi praesentia intenti naialiter ab aetemo , quatenus omnia simul cognoscit , quae successive erunt, non dubitatur a sicut enim potest quis ex alta Τu

ri simul videre homines sibi succedentes ;ita potest Deus ex critissima aetemitate sua simul prospicere , quae erunt successive sintura in aetemum . Controvertitur solum inter Thomistas , & DD. Societatis , an futura habuerint ab aeterno in aeternitate Divina non solum praesentiam intentionalem explicatam , sed etiam realem Tho.

bi praesentia s ut punctum centri praesens est cuivis puncto circumferentiae . Ex quo docent, Deum ab aetcrno cognovisse futura libera , si minus in decreto praedete minante, cum non possit per multos Τh mistas Deus praedcterminare ad peccatum saltem in praesentia illorum quam habent in aeternitate . Quandoquissem sicut quae

distant localiter sunt simies eidem indivisebili immensitati Divinae localiter praesen tia; ita quae distant durative habent simul eidem indivisibili aeternitati Divinae praesentiam ahquam realem . VasqueZ tamen disp. 6 . c. s. ost dit, non fuisse de mente D. Τh. huiusmodi sententiam , quod multi etiam Τhomistae asserunt. IV. Dico equidem cum communissima Scotistarum , Nominalium , & DD. Societatis contra Richardum, & Τhomistas apud

Vasquium loc. cit. et Temporalia , .& futi ra non fuerunt ab aeterno realiter praesentia aeternitati Divinae , atque adeo Deus non cognovit ab aeterno ceno, & infassibi.

liter futura libera ob eorum praesentiam in sua aeternitate , sed quia , posita illorum futuritione determinata tamquam requisito necessario , consurgit in intellectu Divino ex infinita ejus perfectione repraesentatio illorum deterini nata infallibiliter ceria, Pr ut dicemus de suturis liberis conditionatis in tract. de scientia media . Prob. Α esse, praesens realiter B , importat , A coexistere B ; sed sutura non

coextiterunt ab aeterno cum aeternitate Diavina; ergo non metunt ab aeterno realiter praesentia aeternitati Divinae. Prob. minor: Temporalia , & futura non extiterunt ab aetemo; ergo non coextiterunt ab aeterno sex terminis enim pugnat, quod coexistat

id quod non existit.

Confirm. retorquendo paritatem Immemstatis, in qua triumphant adversarii. Quamvis ubicatio Neapolitana localiter coexistat immensitati Divinae , toti quidem , sed non totaliters quatenus est , ubi est immensitas, sed non ubicumque est immensi- , tas: At ubicatio Neapolitana non coexistit localiter immensitati Divinae , V. g. Romae, ubi non est ubicatio Neapolitana; ergo a patri quamvis Antichristus durative coexi

stat aetemitati Divinae , toti quidem , sed

38쪽

uastio m. Art. II. De

non totaliter, quatenus est , quando est

aeternitas , non tamen quandocumque est

aeternitas divina ; non per hoc durati vecoexistit aeternitati nunc , aut ab aeterno , pro quando Antichristus non existit ι ergγcum ah aeterno Antichristus non extiterit, non potuit ab aeterno coexistere , & esset realiter praesens aeternitati . Quare verum

quidem est , quod Antichristus coexistat toti aeternitati , cum aeternitas sit indivisibilis , hoc tamen non susticit, ut Antichristus dicatur coexistere Deo ab aeterno; Cum non coexistat aeternitati Divinae toti

simul , & totaliter ; sicut Neapolis toti

immensitati localiter coexistit , non. tamen coexistit localiter immensitati , quatenus. existenti Romae , quia non coexistit localiter immensitati toti simul ,. 8c totaliter ἀU. Objic. I. Si Deus ab aeternoe creasset

Angelum, quem destrueret mane, potuisset ab aeterno dicere : Anselus est mihi praesens , & coexistens a ista autem cognitio Divina est actus aeternus , & infallibilis ;ergo etiam post destructionem Angeli v

xum esset,. quod Angelus sit Deo praesens ,& coexistens, licet tunc non existat; aliter

propositio illa aeterna , 3c infallibilis de

vera transiret in falsam ergo sufficit, quod futura aliquando existant, ut coexistant toti aeternitati, & ab aeterno. Rem. hoc argumento probari , quod in Deo sint ab aetemo ambae verae ista propositiones contradictoriae : lux mihi coexistit , lux mihi non coexistit a quia Deus aliquando coexistit luci, aliquando non Di-

recte dico,. propositionem illam ,. Angelus est mihi praesens ab aeterno , esse Ueram

etiam post destructionem Angeli , quia semper connotat idem tempuR, quo Deus Angelo coexistebat a sicut istae propositio , Christus nascetur ex Virgine , etiam nunc est vera.& de fide , si connotet tempus Prophetarum , pro quando Christus erat

nasciturus.

VI. Objic. 1. cum Thomillis: Dupliciterres temporanea existit. Primo per propriam mensuram , seu per durationem intrinsecam , 8e sic est in tempore limitato, 3c non ab aeterno; Secundo per mensuram alienam , seu per aeternitatem Divinam , quae mensurat , Sc complectitur omnia

tempora , quatenus omnia quae successive extitii at, non successive mensurantur.3c coexistunt aeternitati indivisibili ι sed simul omnia existunt in Nunc indivisibili aeternitatis a ergo bene dici possunt omnia ine Deo realiter praesentia ab aetcrno , dc iuris in in ternitate. 'ab aeterno existere, si minus per propriam ,

saltem per alienam mensuram ei quatenus

habent aliquando esse in Nunc aeternitatis: Quod pari formiter dicunt de immensitate. Hinc in sententia Thomistarum Antichristus fuit praesens Deo ucaliter ab eterno a quia aeternitax Dei indivisibilis ab aeterno coexistit Antichristoe existenti in tempore. Confirm quu sunt in tempore iaccessive , sunt simul intentionaliter prelantia. intellectui Divinoe ab aeterno , quia comi tio Divinae est ab aeterno , dc tota simul iergo etiam erunt realiter presentia aetembrati, quae est tota simul . Resp. licet sternitas sit tota simul , 8cindivisibilis , nec successive coexistat cum

rebus iaccessivix, successione se tenente ex parte eternitatis divinς , successive tameta coexilvit iaccessione se tenente ex parte ipsarum rerum succedentium . Unde Iice enital sit futurum , aut preteritum Deo aque tamen nobis sunt futura , aut preterita, non dicimus , quod coexistant , sed quod coextiterint , aut coexistent eternitari divine . inare cum Antichristus sit nobis extiturus, dici non potest, quod extiterit , aut coextiterit ab eterno sicut enim Deus immutabilis de non coexistente cum hoc Mundo fit coexistens, per hoc, quod Mundus transeat de non existente ad existentem : ita Deus etemus fit de novo coexistens Antichristo , per hoc, quod Antichristus de novo existat . Hinc falsum est quod Thomiste assumunt , scilicet

temporanea existere 4b eterno per alienam mensuram sicut enim Neapolis non existit Romo per mensuram Immensitatis Divine ita nec temporanea ab aeterno per mensuram elemitatis .. Et ratio a priori citi

quia licet ctemitas complectatur omnia tempora, non dicitur tamen illix coexistere, nisi. quando illa existunt; cum hec d nominatio coexistentis importet existentiam

exercitam utriusque extremi iaAd confirm. concesso antecedente, nego conseq:. disparitas est , quia denominatio cogniti est mere extrinseca , 3c habetur adequale a cognitione terminata ad obj ctula ; cum autem cognitio Dei fuerit ab aeterno, etiam futura denominantur cognita , seu praesentia intentionaliter ab aete nos quod etiam verum est , etiamsi Ang Ius sua cognitione limitata cognoscat tura ab aeterno ; At denominatio coexistentis habetur a forma partim intrinseca ,

pamm extrinseca ergo cum ab aeterno

non fuerit existentia Antichristi, non Po

39쪽

I. Dilp. I. De Esentia, o Artributis Disuis.

esse ab aetemo una post aliam

est dici Dei aetemitas coexistens Antichristo ab aeterno . Hinc , ut cognitio Divina terminetur ad futura in quantum existentia pro sua differentia temporis , illa inruendo , solum requiritur, quod futura ab aeterno existant signate , seu prout significantur a denominatione cogniti : contra vero ut aeternitas realiter coexistat cum

futuris, requiritur existentia illorum exe cita , quae solum habetur in tempore ; de non possimi esse realiter praesentia Deo ab aeterno. VII. Ex quibus sequitur contra ThombstaS, Peccatum v. gr. Antichristi non posse a Deo infallibiliter cognosci ab aeterno ratione suae praesentiae realis ab aeterno sNeque posse cognosci in decreto per D

sivo talis peccati a quia si ponitur hujusmodi decretum de se indifferens , ut con- Iungatur cum peccato potius , quam cum negatione peccati , ut ponitur in sententia Societatis, non potest in eo videre Peccatum potius , quam peccati negati nem ; si vero ponitur decretum illud prae- determinans , & connexum cum peccato, jam esset eversuum libertatis , ut supponimus . Praeterquamquod communius Th mistae negant, posse Deum praedeterminare ad peccatum. Quare dicendum, peccatum

Antichristi a Deo infallibiliter a b aeterno cognosci in se ipso per scientiam visionis :ad cum modum , quo per scientiam mediam infallibiliter cognoscuntur futura li- hera conditionata in se ipsis , quatenus ex suppositione , quod peccatum erit , vel esset sub aliqua conditione , intellectus Divinus ab aetemo ob infinitam perfecti nem in linea intelligendi necessitatur ad illud repraesentandum prout erit, vel esset. Quidquid sit , an peccatum V. gr. An richristi vidcatur etiam infallibiliter a Deo ab aeterno in complexo scientiae mediae defuturitione conditionata illius sub auxilio Α, & decreti collativi talis auxilii , quod in tertia disputatione explicabimus . VIII. Quaeri solet hic cum Angelico , An esse aeternum sit proprium Dei , ita

ut repugnct communicari creaturae aeter

nitatem a parte ante . Equidem hujusmodi repugnantiam conabar olim ostcndere hac ratiocinatione et Fingamus Angelum prodinetum esse ab aeterno , certe quaelibet determinata duratio hu; us Angeli stat in tempores ergo futuritiones , & negationes cujuscumque durationas determinatae su runt ab aeterno s ergo fuerunt simul omnes

ῆb aeterno, quia potuerint huiusmodi a

fationes ene a' aeterno una ἀλ- scet una post aliam desierit; ergo omnes simul , & quidem infinitae categorematice co durarunt per tempus infinitum a ergo per tempus infinitum nulla fuit duratio talis geli , atque adeo hic Angelus fuit, dc non fuit ab aeterno. Antec. & prima conseq. liquent . Secunda negari non potest , sicut nec tertia ; nam ad eum mouum , quo si Producerentur a Deo v. g. infiniti Angeli ab aeterno, eo ipso deberent per tempus i finitum simul condurare aliter si essent imfiniti categorematice,per unum tantum diem, daretur aeternitas utrinque clausa ab eo die usque ad diem praesciatem) ita pariter dicendum de illis infinitis negati Ombus x& futui itionibus . Haec ratiocinatio non militat contra creaturam in aeternum, nam praeteritiones, seu negationes cujusque

durationis determinatae Angeli durantis in aeternum sunt solum finitae in infinitum , ut patet ; contra vero futuritiones illae debent esse ab aeterno infimiae categorematice , atque adeo sub hac collectione infinita debent per infinitum Lei condurare, non secus ac infiniti Angeli producti ab aeterno . Iterum potest fusus insta urari haec ratiocinatio , quae facile aptari potest ad mlhendendam etiam repugnantiam seriet g nerationum ab aeterno . Michaci ab aeter no productus singulis annis aeternitatis amtecedentis habuit singulas durationes a nuas, atque adeo habuit infinitas sine prima a ergo non habuit infinitas sine prima, ut proinde repugnet fuisse ab aeterno. Prob. conseq. quia per hoc quod Michael ab . terno productus habuerit singulis annis sim

gulas clurationes annuas, manifestc sequitur, quod singulae durationes annuae fuerint in tempore, di quod illarum negatio, seu si turitio praecesserit ab aeterno . Rursus ex hoc quod negationes singularum durationum annuarum praecesscrint ab aetemo, sequitur quod omnes istae negationes singularum da. rationum fuerint simul ab aeterno a ergo Michael creatus ab aeterno non habuit in tota aeternitate antecedente infinitas successive durationes annuas sine prima; atque adeo non suit ab aeterno. 1. Pars huIus a tecedentis patet a contrario, si sinsulis annis aeternitatis antecedentis annihilare

tur singuli Angeli , & nullus Angelus yr ducatur in tempore, sequitur quod singulis annis poneretur negatio singulorum Angclorum , quod debuerint esse creati ab aeterno simul infiniti Angcli ; ergo ex o

posito si singula annis ponantur singulae

dura.

40쪽

durationes annuae Michaelis, sequitur, ouod debuerint esse ab aeterno simul infinitae negationes istarum durationum, quae licet successive desinant, non successive tamen habuerint esse ab aeterno, sed simul; cum repugnet, plura seorsim sumpta esse ab aete no , & unum poni post aliud, ut patet . Probatur itaque consequentia. Nam per hoc quod negationes omnes singularum durati num Michaelis fuerint ab aeterno simul , sequitur quod omnes pariter simul condu- rarint per aeternitatem; ad eum modum quo si infiniti Angeli fuerunt ab aeternosmul, debuerunt condurare simul per internitatem , seu annis infinitis et aliter si

dumtaxat per annum v. gr. condurarent .mul, daretur aetemitas utrinque clausa ab eo anno, N ab anno praesenti, inter quos clauderentur infinitae durationes annuae Michaelis) Atqui repugnat, quod per aeternitatem a parte ante, seu annis infinitis existant simul omnes negationes durationum

Michaelis smul, de quod pro iis annis existat aliqua duratio Michaelis cum pugnent contradictorie haec duo, Nulla duratio existit,&, Aliqua duratio existit) ergo prima duratio Michaelis debuit esse post intemitatem, qua omnes negationes durati

num Michaelis simul concurarunt, atque adeo Michael ab aeterno positus non habuisset infinitas durationes sine prima, ac prininde repugnat poni ab aeterno. Dices, nac ratiocinatione pariter conmci , quod repugnet creatura in aeternum , quoa nemo dixerit . Nam in chael durans per aeternitatem consequentem habebit singulis annis singulas durationes annuas, atque adeo infinitas sine ultima. Quod autemnaberet simul de non haberet infinitas durationes annuas sine ultima, sic evinceretur,s argumentum adduetum esset efficax a Per

hoc quod Michael sit habiturus singulis annis singulas durationes , scquitur quod si

gulae durationes sint futurae in tempore , di quod earum negatio, ac praeteritio futura sit in aeternum; Rursus sequitur, quod omnes iste negationes, ac praeteritiones sint futurae in aeternum simul cum repugnet plura esse in aeternum seorsim , dc unum

desinere post aliud) Hinc pariter sequitur,

quod omnes negationes durationum Michaelis condurent simul per totam aeternitatem consequentem aliter daretur aeternitas utrinque clausa, si per annum v. br. dumtaxat essent simul omnes ista negati

nes infinitae) ergo infinitis annis Michael

non est duIaturus, atquc adco non habebi; Iuris in is ternitate . as

infinitas durationes sine ultima. Resp. disparitatem inter aetemitatem a

Parte ante , 8c aeternitatem a parte post

esse manifestam, Sc inde sequi, quod argumentum militet solum contra creaturam ab aeterno, non contra creaturam in aete

num . Etenim quae sunt ab aeterno , si sine non tot quin plura, sunt infinita categore malice, hoc est adaequale extra causas aquae vero sunt in aeternum non tot quin plura, sunt solum infinita syncategorema tice, quatenus semper erunt partim actu, partim in potentia infinita semper actu, seu extra causas, & infinita in potentia , seu intra causas. Quod ex eo patet, quia si ab aeterno Deus produxisset ungulis annis si gulos Angelos, eosque conservasset, nun

darentur Angeli infiniti categorematice; ad si eosdem producat singulis annis in aeternutate futura , semper erunt finiti in infiniatum, de infiniti intra causas . Hinc ΜLchael ab aeterno positus ita habuisset si gulis annis singulas durationes annuaS, ut negationes, ac futuritiones istarum durati num fuissent ab aeterno omnes simul infinitae categorematice,ac eodem modo deberent

condurare simul per aeternitatem ; unde per aeternitatem Michael non duraret 2 sicuti ex opposito si singulis annis aeternitatis antecedentis Deus destruxisset singulos Angelos, necessario fuissent ab aeterna

creati omnes isti Angeli infiniti categore maintice , Sc sic debuissent per aeternitatem simia

condurare a ac proinde repugnat haec hypothesis, quod Deus ab aeterno ponat infinitos Angelos , quorum singulos singulis

annis aeternitatis destruat . Contra vero

Michael in aeternum durans ita habebit singulis annis singulas duraciones annuas, ut negationes, dc praeteritiones istarum durationum semper sint futurae finitar in infinitum , seu finitae actu , de infinitae inpotentia, unde nunquam deberent esse mmnes simul extra causas r Sicuti si singulis annis aeternitatis futurae ponantur, & coninserventur singuli Angeli , nunquam erunt extra causas Angeli categorematice infiniti.

Unde fit, quod possit Michael durare in aeternum, quin potuerit ab aeterno durasse. Quare poteth paritas aeternitatis futurae retorqueri, dicendo et Si in aeternitate fae tura aeberent esse omnes simul negationes, ac praeteritiones durationum Michaelis, de sic condurare in aeternum, non posset in chael durare in aeternum, ut patet; ergo cum debeant omnes simul esse ab aeterno

chae

SEARCH

MENU NAVIGATION